Charta Secunda, Lisdem ab Eodem Concessa, A. D. MDCLXIII
Author(s)
Howard
Year
1781
Volume
71
Pages
22 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions of the Royal Society of London
Full Text (OCR)
CHARTA SECUNDA,
Iisdem ab eodem concessa, A.D.
M D C L X I I I.
CAROLVS SECUNDVS Dei gratia Angliae Scotiae Franciae et Hiberniae Rex, fidei Defensor, etc, omnibus, ad quos hae Literae nostrae patentes pervenerint, salutem.
Div multumque apud nos statuimus, ut imperii fines, sic etiam artes atque scientias ipsas promovere. Favemus itaque omnibus disciplinis: particulari autem gratia indulgemus philosophicis studiis; praesertim iis, quae solidis experimentis co-
nantur aut novam extundere philosophiam, aut expolire veterem. Vt igitur inclarescant apud nostros hujusmodi studia, quae nusquam terrarum adhuc satis emicuerunt; utque nos tandem universus literarum orbis non solum fidei defensorem, sed etiam veritatis omnimodae et cultorem ubique et patronum semper agnoscat;
Sciatis, quod nos de gratia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris ordinavimus constituimus et concedimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris ordinamus constituimus et concedimus, quod de caetero in perpetuum erit Societas de Praefide Concilio et Sodalibus consistens, qui vocabuntur et nuncupabuntur Praefes Concilium et Sodales Regalis Societatis Londini pro scientia naturali promovenda; (cujus quidem Societatis nos ipsos Fundatorem et Patronum per praesentes declaramus;) Et eandem Societatem, per nomen Praefidis Concilii et Sodaliun Regalis Societatis Londini pro scientia naturali promovenda, unum corpus corporatum et politicum in re facto et nomine realiter et ad plenum pro nobis heredibus et successoribus nostris facimus ordinamus creamus et constituimus per praesentes, et quod per idem nomen habeant successionem perpetuam; Et quod ipsi et eorum successors (quorum studia ad rerum naturalium artiumque utilium scientias experimentorum fide ulterius promovendas, in Dei Creatoris gloriam, et generis humani commodum, applicanda sunt,) per idem nomen Praefidis Concilii et Sodaliun Regalis Societatis Londini pro scientia naturali promovenda, sint et erunt perpetuis futuris temporibus personae habiles et in lege capaces ad habendum perquirendum percipiendum et possidendum terras tene-menta prata pascua pasturas libertates privilegia franchises jurisdictionaryes et hereditamenta quaecunque sibi et successoribus suis
suus in feodo et perpetuitate, vel pro termino vitae vitarum vel annorum, seu aliter quocunque modo, ac etiam bona et catalla ac omnes alias res cujuscunque fuerint generis naturae speciei sive qualitatis (statuto De alienatione in manum mortuam non obstante;) necnon ad dandum concedendum et assignandum eadem terras tenementa et hereditamenta bona et catalla, et omnia facta et res neceffarias faciendum et exequendum de et concernentia eadem, per nomen praedictum; Et quod per nomen Praefidis Concilii et Sodalium Regalis Societatis Londini pro scientia naturali promovenda praedictum, placitare et implacitari, respondere et responderi, defendere et defendi, de caetero in perpetuum valeant et possint, in quibuscunque curiis placeis et locis, et coram quibuscunque Iudicibus et Iusticiariis et aliis personis et officiariis nostris heredum et successorum nostrorum, in omnibus et singulis actionibus, tum realibus tum personalibus, placitis sectis querelis causis materiis rebus et demandis quibuscunque, cujuscunque sint aut erunt generis naturae vel speciei; eisdem modo et forma, prout aliqui ligei nostri intra hoc regnum nostrum Angliae, personae habiles et in lege capaces, aut ut aliquod corpus corporatum vel politicum intra hoc regnum nostrum Angliae, habere perquirere recipere possidere dare et concedere placitare et implacitari, respondere et responderi, defendere vel defendi, valeant et possint, valeat et possit; Et quod iisdem Praefes Consilium et Sodales Regalis Societatis praedictae et successoribus sui habeant in perpetuum commune Sigillum, pro causis et negotiis suis et successorum suorum qui quisuscunque agendi deserviturum; et quod bene liceat et licebit eisdem Praefidi Cocilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae, et successoribus suis pro tempore existentibus, Sigillum illud de tempore in tempus frangere mutare et de novo facere, prout eis melius fore videbitur expediri.
Damvs
Damvs insuper et concedimus per praefentes Praesidi Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae eorumque in perpetuum successoribus, in favoris nostri regii erga ipsos nostraeque de ipsis peculiaris existimationis praefenti et futuris aetatibus testimonium, haec honoris insignia sequentia, viz.
In Parmae argentae angulo dextro tres leones nostros Anglicos; et pro Crista galeam corona flosculis interstincta adornatam, cui supereminet aquila nativi coloris, altero pede scutum leonibus nostris insignitum tenens; Telamones scutarios, duos canes sagaces albos, colla coronis cinctos (prout in margine luculentius videre est') a praedictis Praefide Concilio et Sodalibus ipforumque successoribus, prout feret occasio, in perpetuum gestanda producenda possidenda.
Et, quod intentio nostra regia meliorem fortiatur effectum, ac pro bono regimine et gubernatione praedictae Regalis Societatis de tempore in tempus, volvmvs, ac per praefentes pro nobis heredibus et successoribus nostris concedimus eisdem Praesidi Concilio et Sodalibus Societatis Regalis praedictae et successoribus suis, quod de caetero in perpetuum Concilium praedictum erit et consistet ex viginti et una personis (quarum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, semper unum esse volumus;) Et quod omnes et singulae aliae personae, quae intra duos menses proxime sequentes post datum praefentium, per Praesidem et Concilium vel per aliquos undecim vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem vel ejus Deputatum semper unum esse volumus,) vel per duas tertias partes vel plures praedictorum undecim vel plurium,
1 Vnde frontem libri.
et in omni tempore sequenti per Praefidem Concilium et Sodales, sive per aliquos viginti et unum vel plures eorum (quorum Praefidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, semper unum esse volumus) sive per duas tertias partes vel plures praedictorum viginti et unius vel plurium, in eandem Societatem accipientur et admittentur ut Membra Regalis Societatis praedictae, et in Registro per ipsos conservando annotatae fuerint, erunt vocabuntur et nuncupabuntur Sodales Regalis Societatis praedictae, quamdiu vixerint, nisi ob causam aliquam rationabilem, secundum Statuta Regalis praedictae condenda, quemvis eorum amoveri contigerit: quos quanto eminentius omnis generis doctrinae bonarumque literarum studio clarescant, quanto ardentiuss hujusc Socieatis honorem studia et emolumentum promoveri cupiant, quanto vitae integritate morumque probitate ac pietate emineant, et fidelitate animique erga nos coronam et dignitatem nostram sincero affeetu polleant, eo magis idoneos et dignos, qui in Sodalium ejusdem Societatis numerum adscicantur, omnino censi volumus.
Et, pro meliori executione voluntatis et concessionis nostrae in hac parte, ASSIGNAVIMVS nominavimus constituimus et fecimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris assignamus nominamus constituimus et facimus, praedilectum et fidelem nobis Willielmum Vicecomitem Brouncker, William Lord Viscount Brouncker, named to be the first President; to continue so till the next St. Andrew's Day, and till another (out of the Council) should be
tem post datum praesentium, continuabit, et quousque unus alius de Concilio Regalis Societatis praedictae pro tempore existente ad officium illud debito modo electus praefectus et jura-
tus fuerit, juxta ordinationem et provisionem in his praesenti-
bus inferius expressam et declaratam, (si praedictus Willielmus
Vicecomes Brouncker tam diu vixerit;) sacramento corporali,
in omnibus et per omnia officium illud tangentia, bene et fide-
liter exequendum, secundum veram intentionem harum praes-
entium, coram praedilecto et perquam fidelis consanguineo et
consiliario nostro Edwardo Comite Clarendon Cancellario nostro
Angliae prius praestito, (cui quidem Edwardo Comiti Clarendon
Cancellario nostro praedicto sacramentum praedictum admini-
strare plenam potestatem et autoritatem damus et concedimus,)
in haec verba sequentia, viz. I WILLIAM VISCOUNT BROUNCKER
doe promise to deale faithfully and honestly in all things belong-
ing to the trust committed to me, as President of the Royall Society
of London for improving naturall knowledge, dureing my employ-
ment in that capacity: So help me God!
ASSIGNAVIMVS etiam constituimus et fecimus, ac per prae-
fentes pro nobis heredibus et successoribus nostris facimus,
dilectos nobis et fideles Robertum Moray Militem unum a secre-
toribus nostris conciliis in regno nostro Scotiae, Robertum Boyle
Armigerum, Willielmum Brereton Armigerum filium primo-
genitum Baronis de Brereton, Kenelmum Digby Militem praec-
charissimae matri nostrae Mariae Reginae Cancellarium, Gilbertum Talbot Militem jocalium nostrorum Thefaurarium, Paulum Neile Militem unum Ostiariorum camerae privatae nostrae,
* Sic in Authent. et aliquoties infra.
* Sir Gilbert Talbot and Mr. Hill were not in the first Charter: They supply the Vacancies of Dr. Wallis and Dr. Wren.
Henricum
Henricum Slingesby Armigerum unum Generosorum praedictae privatae camerae nostrae, Willielmum Petty Militem, Timotheum Clarke in medicinis Doctorem et unum Medicorum nostrorum, Iohannem Wilkins in theologia Doctorem, Georgium Ent in medicinis Doctorem, Willielmum Aerksine unum a poculis nostris, Ionathan Goddard in medicinis Doctorem et Professorem Collegii de Grebham, Willielmum Balle Armigerum, Matthaeum Wren Armigerum, Iohannem Evelyn Armigerum, Thomam Henshaw Armigerum, Dudly Palmer de Greys Inn in comitatu nostro Middlesexiae Armigerum, Abrahamum Hill de London Armigerum, et Henricum Oldenburg Armigerum, una cum Praefide praedicto, fore et esse primos et modernos viginti et unum de Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae; continuandos in officiis Concilii praedicti à datu praesentium usque ad praedictum festum Sancti Andreae Apostoli proximum sequentem, et deinde, quo usque aliae idoneae personae et habiles et sufficientes in officia praedicta electae praefectae et juratae fuerint (si tam diu vixerint, aut pro aliqua justa et rationabili causa non amotae fuerint;) sacramentis corporalibus coram Praefide pro tempore existente praedictae Regalis Societatis, ad officia sua bene et fideliter in omnibus et per omnia officia illa tangentia exequendum, prius praestantidis, secundum formam et effectum praedicti sacramenti, mutatis mutandis, Praefidi Regalis Societatis praedictae per Cancellarium nostrum Angliae administrandi; (cui quidem Praefidi pro tempore existenti sacramenta praedicta administrare personis praedictis, et aliis quibuscunque in posterum de tempore in tempus in Concilium praedictum eligendis, plenam potestatem et authoritatem pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus per praesentes;) Et quod eadem personae sic, ut praefertur, ad Con-
* Sic in Authent.
* Sic in Authent.
cilium praedictae Regalis Societatis electae praefectae et juratae,
et in posterum eligendae praeficiendae et jurandae de tempore
in tempus, erunt et existent auxiliantes consulentes et assistentes
in omnibus materiis rebus et negotiis meliores regulationem gu-
bernationem et directionem praedictae Regalis Societatis, et
cujuilibet Membri ejusdem, tangentibus seu concernentibus.
Concedimus etiam Praesidi Conclilio et Sodalibus Societatis
praedictae et eorum in perpetuum successoribus, quod ipsi et
successores eorum, seu aliqui novem vel plures eorum (quorum
Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, sem-
per unum esse volumus) conventus seu congregationes de seip-
sis pro experimentorum et rerum naturalium cognitione et in-
dagine aliisque negotiis ad Societatem praedictam spectantibus,
quoties et quando opus fuerit, licite facere et habere possint in
collegio sive aula sive alio loco commodo intra civitatem nostram
Londini, vel in aliquo alio loco commodo intra decem milliaria
ab eadem civitate nostra.
Et ulterius volumus, ac per praesentes pro nobis here-
dibus et successoribus nostris concedimus praefatis Praesidi Con-
cilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae et successoribus
suos, quod Praeses Concilium et Sodales Regalis Societatis praed-
ictae pro tempore existentes, sive aliqui triginta et unus vel
plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel
ejus Deputatum, unum esse volumus) seu major pars praedic-
torum triginta et unius vel plurium, de tempore in tempus
perpetuis futuris temporibus potestatem et autoritatem habeant
et habebunt nominandi et eligendi, et quod eligere et nomi-
nare possint et valeant, quolibet anno in praedicto feste Sancti
Sic in Authent.
Andreae
CHARTA SECUNDA.
Andreae, unum de Concilio praedictae Regalis Societatis pro tempore existente, qui sit et erit Praeses Regalis Societatis praedictae usque ad festum Sancti Andreae Apostoli exinde proximum sequentem (si tam diu vixerit, aut interim pro aliqua justa et rationabili causa non amotus fuerit,) et exinde quousque unus alius in officium Praesidis Regalis Societatis praedictae electus praefectus et nominatus fuerit; quodque ille postquam sic ut praefertur electus et nominatus fuerit in officium Praesidis Regalis Societatis praedictae, antequam ad officium illud admittatur sacramentum corporale coram Concilio ejusdem Regalis Societatis, aut aliquibus septem vel pluribus eorum, ad officium illud recte bene et fideliter in omnibus officium illud tangentibus exequendum praestabit, secundum formam et effectum praedicti sacramenti, mutatis mutandis; (cui quidem Concilio, aut aliquibus septem vel pluribus eorum, sacramentum praedictum administrare, pro nobis heredibus et successoribus nostris, plenam potestatem et autoritatem de tempore in tempus, quotiescunque Praesidem eligere opus fuerit, damus et concedimus per praesentes;) et quod post hujusmodi sacramentum sic ut praefertur praestitum, officium Praesidis Regalis Societatis praedictae usque ad festum Sancti Andreae Apostoli exinde proximum sequentem exequi valeat et possit: Et si contigerit Praesidem Regalis Societatis praedictae pro tempore existentem aliquo tempore, quamdiu fuerit in officio Praesidis ejusdem Regalis Societatis, obire, decedere, vel ab officio suo amoveri; quod tunc et toties bene liceat et licebit Concilio Regalis Societatis praedictae eorumque in perpetuum successoribus, sive aliquibus undecim vel pluribus eorum, convenire vel congregari ad eligendum unum de praedicto numero Concilii praedicti in Praesidem Regalis Societatis praedictae; et quod ille, qui per Concilium
CHARTA SECUNDA.
Ium praedictum, vel per praedictos undecim vel plures, vel per majorem partem praedictorum undecim et plurium, electus fuerit et juratus, ut praefertur, officium illud habeat et exercet durante residuo ejusdem anni, et quousque alius ad officium illud debito modo electus et juratus fuerit, sacramento corporali in forma supra specificata prius praestando; et sic toties quoties casus sic acciderit.
On the death, amotion, or quitting of any of the Council, (who are hereby made amovable by the President and Council for sufficient Cause,) the President, Council, and Fellows, or any twenty-one or more of them (of whom, &c.) or the major Part of such twenty-one or more, may supply the Vacancy from amongst the Fellows: And the Person or Persons elected shall hold, (being first sworn,) till the next St. Andrew's Day, and until another or others shall be elected.
Et ulterius volumus, quod quandoquique contigerit aliquem vel aliquos de Concilio Regalis Societatis praedictae pro tempore existente most, vel ab officio illo amoveri, vel decedere; quos quidem de Concilio Regalis Societatis praedictae et eorum quemlibet pro male se gerendis aut aliqua alia rationabili causa amobiles esse volumus, ad beneplacitum Praesidis et caeterorum de Concilio praedicto (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) vel majoris partis corundem; quod tunc et toties bene licet et licebit praefatis Praesidi Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae eorumque in perpetuum successoribus, vel aliquibus viginti uni vel pluribus corundem (quorum Praesidem Regalis Societatis praedictae pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) vel majori parti praedictorum viginti et unius vel plurium, unum alium vel plures alios de Sodalibus Regalis Societatis praedictae, loco five locis ipsius vel ipsorum sic mortuorum decidentium vel amotorum, ad suppleendum praedictum numerum viginti et unius personarum de Concilio Regalis Societatis praedictae nominare eligere et praeficere; et quod ille five illi sic in officio illo electi et praefecti idem officium habeat et habeant usque ad festum Sancti Andreae Apostoli tunc proximum sequentem, et exinde quousque unus alius vel plures alii electus praefectus et nominatus fuerit, electi praefecti
facti et nominati fuerint; sacramento corporali ad officium illud in omnibus et per omnia officium illud tangentia, coram Praeside et Concilio Regalis Societatis praedictae, vel aliquibus septem vel pluribus eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, semper unum esse volumus,) bene et fideliter exequendum, secundum veram intentionem praesentium, prius praefando.
Et ulterius volumus, ac per praesentes pro nobis hereditibus et successoribus nostris concedimus praefatis Praesidi Concilii et Sodalibus praedictae Regalis Societatis et successoribus suis, quod ipsi et successores sui, sive aliqui triginta et unus vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, semper unum esse volumus) sive major pars praedictorum triginta et unius vel plurium quolibet anno, in praedicto feste Sancti Andreae Apostoli, plenam potestatem et auctoritatem habeant et habebunt eligendi nominandi praeficiendi et mutandi decem de Sodalibus Regalis Societatis praedictae, ad supplendum loca et officia decem praedicti numeri viginti et unius de Concilio Regalis Societatis praedictae; quoniam regiam voluntatem nostram esse declaramus, ac per praesentes pro nobis hereditibus et successoribus nostris concedimus, quod decem de Concilio praedicto, et non amplius, per Praesidem Concilium et Sodales Regalis Societatis praedictae annuatim mutati et amoti fuerint.
Volumus etiam, et pro nobis hereditibus et successoribus nostris concedimus praefatis Praesidi Concilii et Sodalibus praedictae Regalis Societatis, et successoribus suis in perpetuum, quod si contigerit Praesidem ejusdem Regalis Societatis pro tempore existentem aegritudine vel insirmitate detineri, vel in servitio nostro
noster heredum vel successorum nostrorum versari, vel aliter esse occupatum, ita quod necessariis negotiis ejusdem Regalis Societatis officium Praesidis tangentibus attendere non poterit, quod tunc et toties bene liceat et licebit eidem Praesidi sic detentum versato vel occupato, unum de Concilio Praedictae Regalis Societatis pro tempore existente, fore et esse Deputatum ejusdem Praesidis, nominare et appunctuare; qui quidem Deputatus, in officio Deputati Praesidis praedicti sic faciendus et constitutus, sit et erit Deputatus ejusdem Praesidis, de tempore in tempus, toties quoties praedictus Praeses sic abesse contigerit, durante toto tempore, quo praedictus Praeses in officio Praesidis continuaverit; nisi interim praedictus Praeses Regalis Societatis praedictae pro tempore existens unum alium de praedicto Concilio ejus Deputatum fecerit et constituerit; Et quod quilibet hujusmodi Deputatus praedicti Praesidis, sic ut praefertur faciendus et constituendus, omnia et singula, quae ad officium Praesidis praedictae Regalis Societatis pertinent seu pertinere debent, vel per praedictum Praesidem virtute harum Literarum nostrarum patentium limitata et appunctuata fore facienda et exequenda, de tempore in tempus, toties quoties praedictus Praeses sic abesse contigerit, durante tali tempore, quo Deputatus praedicti Praesidis continuaverit, facere et exequi valeat et possit, vigore harum Literarum nostrarum patentium, adeo plene libere et integre, ac in tam amplis modo et forma, prout Praeses praedictus, si praesens esset, illa facere et exequi valeret et possit; sacramento corporali supra sancta Dei Evangelia in forma et effectu supra specificatis per hujusmodi Deputatum, ad omnia et singula, quae ad officium Praesidis pertinent bene et fideliter exequendum, coram praefato Concilio praedictae Regalis.
1 Sic in Authent.
lis Societatis, vel aliquibus septem vel pluribus eorum, prius praestando; et sic toties quoties casus sic acciderit; cui quidem Concilio, vel aliquibus septem vel pluribus eorum pro tempore existente, sacramentum praedictum administrare potestatem et authoritatem, quoties casus sic acciderit, damus et concedimus per praesentes, absque brevi commissione sive ulteriori warranto in ea parte a nobis heredibus vel successoribus nostris procurando seu obtinendo.
Et ulterius volumus, ac per praesentes pro nobis hereditibus et successoribus nostris concedimus praefatis Praefidi Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae et successoribus suis, quod ipsi et successorres sui de caetero in perpetuum habeant et habebunt unum Thesaurarium, duos Secretarios, Curatores experimentorum duos vel plures, Clericum unum vel plures, et praeterea duos Servientes ad clavas qui de tempore in tempus super Praefidem attendant; quodque praedicti Thesaurarius Secretarii Curatores Clericus vel Clerici et Servientes ad clavas, per Praefidem Concilium et Sodales Regalis Societatis praedictae, sive per aliquos triginta et unum vel plures eorum (quorum praefidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) vel per majorem partem praedictorum triginta et unius vel plurium, eligendi et nominandi, antequam ad officia sua specialia et respectiva exequendum admittantur, sacramenta sua corporalia in forma et effectu supra specificatis, coram Praeside vel ejus Deputato, et Concilio ejusdem Regalis Societatis, aut aliquibus septem vel pluribus eorum, officia sua separalia et respectiva in omnibus illa tangenti.
1 N. B. This Number of seven is not lessened by the third Charter as to the two new Oaths there enjoined: But as to this Oath of Office, five are made sufficient.
2 Sic in Authent.
tibus recte bene et fideliter exequendum praestabunt; et quod post hujusmodi sacramenta sic ut praefertur praestita, officia sua respectiva exercant et utantur; quibus quidem Praesidi et Concilio, aut aliquibus septem vel pluribus eorum, sacramenta praedicta de tempore in tempus administrare praedictis separalibus et respectivis officiariis et successoribus suis plenam potestatem et autoritatem damus et concedimus per praesentes. Et assignavimus nominavimus elegimus creavimus constituiimus et fecimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris assignamus nominamus eligimus creamus constituimus et facimus dilectos subditos nostros praedictum Wil-lielmum Balle Armigerum fore et esse primum et modernum Thesaurarium, et praedictum Iohannem Wilkins et Henricum Oldenburg fore et esse primos et modernos Secretarios praedictae Regalis Societatis, continuandos in eisdem officiis usque ad praedictum festum Sancti Andreae Apostoli proximum sequentem post datum praesentium: Quodque de tempore in tempus et ad omnia tempora, in praedicto festo Sancti Andreae Apostoli (si non fuerit dies Dominicus, et si fuerit dies Dominicus, tunc die proximo sequente) Praefes Concilium et Sodales praedictae Regalis Societatis pro tempore existentes, sive aliqui triginta et unus vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) sive major pars praedictorum triginta et unius vel plurium, probos et discretos viros de tempore in tempus in Thesaurarium et Secretarios, qui sunt et erunt de numero Concilii Regalis Societatis praedictae, eligere nominare et praeficere valeant et possint; quodque illi qui in separalia et respectiva officia praedicta sic ut praefertur electi praefecti et jurati fuerint, officia illa respec-
Sic in Authent.
tiva
tiva exercere et gaudere possint et valeant usque ad praedictum festum Sancti Andreae extunc proximum sequentem, sacramenti suis praedictis sic ut praefertur prius praestandis; et sic toties quoties casus sic acciderit. Et si contigerit electiones praedictas Praesidis Concilii, Thesaurarii, Secretariorum, vel aliquos vel aliorum eorum, in festo Sancti Andreae praedicto commodè fieri vel perfici non posse, damus et concedimus praedictis Praesidi Concilio et Sodalibus, et successoribus eorum in perpetuum, quod ipsi, vel aliqui triginta et unus vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) vel major pars praedictorum triginta et unius vel plurium, licite possint nominare et assignare unum aliun diem, quam proxime ad festum Sancti Andreae praedictum commodè fieri poterit, pro electionibus praedictis faciendis vel perficiendis; et sic de die in diem, donec praedictae electiones perficiantur. Et si contigerit aliquem vel aliquos officiariorum praedictorum ejusdem Regalis Societatis obire, decedere, vel ab officiis suis respectivis amoveri, quod tunc et toties bene liceat et licebit Praesidi Concilio et Sodalibus praedictae Regalis Societatis, et eorum successoribus in perpetuum, sive aliquibus viginti et uni vel pluribus eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) seu majori parti praedictorum viginti et unius vel plurium, alium vel alios in officium sive officia illarum personarum sic defunctarum decedentium sive amotarum eligere et praeficere; et quod ille sive illi sic electus et praefectus electi et praefecti officia praedicta respectiva habeant et exercent durante residuo ejusdem anni, et quousque alius sive alii ad officia illa respectiva debito modo electus et juratus fuerit, electi et jurati fuerint; et sic toties quoties casus sic acciderit.
If the Elections of President, Council, Treasurer, and Secretaries, or any of them, can't conveniently be made or finished upon St. Andrew's Day, the President, Council, and Fellows, or any Thirty-one, or more of them, (of whom, &c,) or the major Part of such Thirty-one, or more, may appoint one or more other Day or Days, till they shall be finished.
If any of the said Officers die, quit, or be amoved, the President, Council, and Fellows, or any Twenty-one, or more of them (of whom the President or his Deputy to be one,) or the major Part of such Twenty-one, or more, may elect others for the Residue of the Year, and till new ones shall be elected and sworn.
CHARTA SECUNDA.
Et insuper volumus, ac de gratia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris concedimus praesatis Praefidi Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae, et successoribus suis in perpetuum, quod Praeses et Concilium praedictae Regalis Societatis pro tempore existentes (praemissa semper in conventibus extraordinariis omnium Membrorum Concilii praedicti debita seu legitima summonitione vel citatione) sive aliqui novem vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) pariter congregare et assenblare possint et valeant in collegio sive aula sive alio loco conveniente intra civitatem nostram Londini, vel in aliquo alio loco conveniente intra decem milia ab eadem civitate nostra; et quod ipsi sic congregati et assenblati, sive major pars eorum, habebunt et habeant plenam autoritatem potestatem et facultatem de tempore in tempus condendi constituendi ordinandi faciendi et stabiendi hujusmodi leges statuta jura ordinationes et constitutiones, quae eis aut eorum majori parti bona salubria utilia honesta et necefsaria juxta eorum sanas discretiones fore videbuntur, pro meliori gubernatione regulatione et direftione Regalis Societatis praedictae et cujuflibet Membri ejufdem, omniaque ad gubernationem res bona facultates redditus terras tenementa hereditamenta et negotia Regalis Societatis praedictae spectantia agendi et faciendi; quae omnia et singula leges statuta jura ordinationes et constitutiones fic ut praefertur facienda volumus, et per praefentes pro nobis heredibus et successoribus nostris firmiter injungendo praecipimus et mandamus, quod de tempore in tempus inviolabiliter observata fuerint, secundum tenorem et effectum eorundem: Ita tamen, quod praedictae leges statuta jura ordinationes et constitutiones fic ut praefertur facienda, et eorum quaelibet, sint rationabilia, et non sint repugnantia nec
CHARTA SECUNDA.
contraria legibus consuetudinibus juribus five statutis hujus regni nostri Angliae.
ET ULTERIVS de ampliori gratia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris dedimus et concessimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus, praefatis Praesidi 'Concilio et Sodalibus praedictae Regalis Societatis, et successoribus suis in perpetuum, five aliquibus viginti et uni vel pluribus eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, semper unum esse volumus) seu majori parti praedictorum viginti et unius vel plurium, plenam potestatem et authoritatem de tempore in tempus eligendi nominandi et constituendi unum vel plures Typographos five Impressores, et Chalcographos seu Sculptores, et ipsi vel ipsis per scriptum communi Sigillo praedictae Regalis Societatis sigillatum, et manu Praesidis pro tempore existentis signatum, facultatem concedendi, ut imprimant tales res materias et negotia praedictam Regalem Societatem tangentia vel concernentia, quales praedicto Typographo vel Impressori, Chalcographo seu Sculptori, vel Typographis vel Impressoribus, Chalcographis vel Sculptoribus, de tempore in tempus per Praesidem et Concilium Praedictae Regalis Societatis, vel aliquos septem vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) vel per maiorem partem praedictorum septem vel plurium, commissae fuerint; sacramentis suis corporalibus, antequam ad officia sua exercenda admittantur, coram Praeside et Concilio pro tempore existente, vel aliquibus septem vel pluribus eorum, in forma et effectu ultimis specificatis, prius praestandis; quibus quidem Praesidi et Concilio, vel aliquibus septem vel pluribus eorum,
1 V. post, p. 52. 2 Sic in Authent.
f 2 sacramenta
sacramenta praedicta administrare plenam potestatem et authoritatem damus et concedimus per praesentes.
ET ULTERIVS, quod praedicti Praeses Concilium et Sodales praedictae Regalis Societatis in philosophicis suis studiis meliorem sortiantur effectum, de ampliori gratia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris dedimus et concessimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus praedictis Praefidi Concilio et Sodalibus praedictae Regalis Societatis et successoribus suis in perpetuum, quod ipsi et successorres sui, sive aliqui novem vel plures corum (quorum Praefidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) sive major pars praedictorum novem vel plurium, de tempore in tempus, habeant et habebunt plenam potestatem et authoritatem de tempore in tempus, et ad talia tempestiva tempora, secundum eorum discretionem, per assignatum vel assignatos suos requirere capere et recipere cada vera talium personarum, quae mortem manu carnificis patiae fuerunt, et ea anatomizare, in tam amplis modo et forma, et ad omnes intentiones et proposita, prout Praefidens Collegii Medicorum et Societatis Chirurgorum civitatis nostrae London (quibuscunque nominibus duae praedictae corporationes insignitae fuerint) eisdem cadaveribus usi vel gavisí fuerunt, aut uti vel gaudere valeant et possint.
ET ULTERIVS, pro melioratione experimentorum artium et scientiarum praedictae Regalis Societatis, de abundantiori gratia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris dedimus et concessimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus praefatis Praefidi Concilio et Sodalibus praedictae Regalis Societatis et successoribus suis in
in perpetuum, quod ipsi et successores sui, sive aliqui novem vel plures eorum (quorum Praesidem pro tempore existentem, vel ejus Deputatum, unum esse volumus) sive major pars praedictorum novem vel plurium, de tempore in tempus habeant et habebunt plenam potestatem et autoritatem per literas vel epistolae, sub manu praedicti Praesidis vel ejus Deputati, in praefentia Concilii vel aliquorum septem vel plurium eorum, et in nomine Regalis Societatis, mutuis intelligentiis fruentur et negotiis cum omnibus et omnimodis peregrinis et alienis, utrum privatis vel collegiatis, corporatis vel politicis, absque aliqua molestatione interruptione vel inquietate quacunque: Proviso tamen, quod haec indulgentia nostra sic, ut praefertur, concessa ad ulteriorem non extendatur usum, quam particulare beneficium et interesse praedictae Regalis Societatis in materiis seu rebus philosophicis mathematicis aut mechanicis.
Et ulterius dedimus et concedimus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris damus et concedimus, praefatis Praesidi Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae et successoribus suis in perpetuum, sive Praesidi et Concilio Regalis Societatis praedictae vel majori parti eorum, plenam potestatem et autoritatem erigendi aedificandi et extrudi, aut erigi aedificari et extrui faciendi vel causandi, intra civitatem nostram Londini, vel decem milliaria ab eadem, unum vel plura collegium vel collegia cujuscunque modi et qualitatis, pro habitatione assemblatione et congregatione praedictorum Praesidis Concilii et Sodalium praedictae Regalis Societatis et successorum suorum, ad negotia sua et alias res can-
1 Sic in Authent.
2 In the first Charter, it is "notitiis": v. ante, p. 16.
3 Sic in Authent.
dem Regalem Societatem concernentes ordinandum et disponendum.
ET ULTERIVS volumus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris ordinamus constituimus et appunctuamus, quod si aliqui abusus vel discrepantiae in posterum orientur et accident de gubernatione aut aliis rebus vel negotiis praedictae Regalis Societatis, unde ejusdem constitutioni stabilitimi et studiorum progressui vel rebus et negotiis aliqua inferatur injuria vel impedimentum; quod tunc et toties per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris authorizamus nominamus assignamus et constituimus praefatum praedilectum et perquam fidelem consanguineum et consiliarium nostrum Edwardum Comitem de Clarendon Cancellariam nostrum regni nostri Angliae, per seipsum durante vita sua, et post ejus mortem, tunc Archiepiscopum Cantuariensem, Cancellarium vel Custodem magni Sigilli Angliae, Thesaurarium Angliae, Custodem privati Sigilli, Episcopum Londinensem, et duos principales Secretarios pro tempore existentes, aut aliquos quatuor vel plures eorum, easdem discrepantias et abusus reconciliare componere et reducere.
ET ULTERIVS volumus, ac per praesentes pro nobis heredibus et successoribus nostris firmiter injungendo praecipimus et mandamus omnibus et singulis Iustitiariis, Majoribus, Aldermannis, Vicecomitibus, Ballivis, Constabularis, et aliis officiariis ministris et subditis nostris heredum et successorum nostrorum quibuscunque, quod de tempore in tempus sint auxiliantes et assistentes praedictis Praesidi Conclilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae, eorumque in perpetuum successoribus, in omnibus et per omnia, secundum veram intentionem harum Literarum nostrarum patentium.
Eo,
EO, quod expressa mentio de vero valore annuo, vel de certitudine praemissorum sive eorum alicujus, aut de aliis donis sive concessionibus per nos seu per aliquem progenitorum sive praedecefflorum nostrorum praefatis Praesidi Concilio et Sodalibus Regalis Societatis praedictae ante hacc tempora factis, in praefentibus minime facta existit, aut aliquo statuto actu ordinatione provisione proclamatione sive restrictione in contrarium inde antehac habitis factis editis ordinatis sive provisis, aut aliqua alia re causa vel materia quacunque, in aliquo non obstante.
In cuivs rei testimonium has Lieteras nostras fieri fecimus patentes. Teste Me ipso apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Aprilis, anno regni nostri decimo quinto.
Per breve de privato sigillo.
HOWARD.
CIIAR.