Nyctanthes elongata, Nova Planta Indica, Quam, Descriptione Atque Icone Illustratam, Illustrissimae Societati Regiae Londinensi Reverenter Offert Petrus Jonas Bergius, M. D. Suecus, R. Soc. Lond. Aliarumque Societ. Membr.

Author(s) John Swinton, Petrus Jonas Bergius
Year 1771
Volume 61
Pages 8 pages
Language None
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

XXXIII. Nyctanthes elongata, nova Planta Indica, quam, descriptione atque icone illustratam, illustrißimae Societati Regiae Londinensi reverenter offert Petrus Jonas Bergius, M.D. Suecus, R. Soc. Lond. aliarumque Societ. Membr. Read May 9, 1771. ET SI Botanicis plantarum in India orientali nascentium multa dudum messis fuit, tamen non dubitandum arbitror, quin adhuc satis amplus variis locus detur spicilegiis. Loquor jam potissimum de oris oceano vicinis, quae plantarum curiosis identidem patuerunt; non de regionibus istius terrae ab oceano remotioribus, utpote quae, a nullo botanico in hunc usque diem calcatae, adeo non novarum minusve cognitarum plantarum offerrent spicilegia, si cuiquam oculatorii contingeret eas adire, ut potius integram atque abundantem earundem sine dubio praeberebant messem. Ut autem harum regionum gaza herbaria admodum foret exoptanda summoque nisi desideranda, ita nec illarum exilior forte jam residua supellex ullatenus est contemnenda, quin potius attentis, quoad liceat, oculis consideranda ab unoquoque, qui contemplatione naturae, uti par est, delectatur. Ego proinde cupide ac libenter excepti oblatae mihi aliquoties ab amicis, ex itinere Chinensi reversis, haud paucas stirpes, in diversis oceani Indici insulis deprenses; quas ubi studiosius contemplor, video- euq nonnullas raritate praestantissimas, atque idcirco novas, quod Botanicorum antea innotuerunt nemini, congruens meis puto studiis eas omnes impense ex- aminare apteque describere &c delineare. Caeterum ne haecce res justo diutius duci per alias meas occu- pationes videatur, occasionem sectabor quam potero primam delicias hafce cum orbe erudito communi- candi. Patiatur itaque illustrissima Societas Regia Londi- nensis, quod ad acta ipsius nunc illico transmittam exactissimam iconem idoneamque descriptionem novae cujadam plantae Indicae, quam ad Nyctantis genus amandare debui, etiam si illius habitus satis abludit a cunctis dudum cognitis Nyctanthis speciebus. Una quidem harum, nempe Nyctanthes multiflora, a Cl. N. L. Burmano, Flor. Ind. tab. III. fig. 1. delineata, quodammodo cum mea convenit ipso florum situ; sed tamen valde ab ea discrepat, non solum florum magnitudine, sed etiam foliorum figura & reliquo habitu, unde quoque diversitas satis elucet specierum. Icon adjuncta (Tab. XI.) ramulum refert naturali magnitudine expictum; & vero ramulum ipsum ac- cepi ab amico C. G. Ekeberg, ex itinere in Chinam domum non ita pridem feliciter redeunte. Nyctanthes (elongata) foliis cordato-lanceolatis acutis elongatis minoribusque, ramis teretibus. Descr. Caulis fruticosus. Rami subprocumbentes, oppositi, teretes, inferiores glabri, superiores villosi, ramosi: ramulis oppositis. Folia opposita, cordato- lanceolata, subbipollicaria, acuminata, integerrima, utrinque glabra, nervosa, margine paululum undu- lata, saturate viridia; inferiora ramulorum sensim minora, minora, infima vero cordato-ovata, parva. Flores in ramulis terminales, 5 vel 6 congesti, subumbellati, breviter pedicellati. Calycis perianthium monophyllum, tubulatum, minimum, persistens, sex vel septemfidum: laciniis subulatis, pilosis. Corolla monopetala; Tubus cylindricus, striatus, longus, pollicaris, superne incrassatus; Limbus planus, octo vel novempartitus: laciniis ovato-oblongis, acutis. Stamina, Filamenta bina, brevia; Antheræ lineares, obtusæ, utrinque sulcatæ, intra tubum corollæ occultaæ. Pistillum. Germen subrotundum, truncatum, retusum, glabrum. Stylus filiformis longitudine staminum. Stigma incrassatum, bifidum. P p 2 XXXIV. Account