Ratio Conficiendi Nitrum in Podolia: Authore -- Wolf, M. D. Communicated by Mr. Henry Baker, F. R. S.
Author(s)
Henry Baker, Wolf
Year
1763
Volume
53
Pages
16 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
LI. Ratio conficiendi Nitrum in Podolia: Authore — Wolf, M.D. communicated by Mr. Henry Baker, F.R.S.
Read Dec. 22, 1763.
NITRUM, quod in Europa con-
sumitur, longe maxima parte ex
India Orientali adfertur: ceterum fere omne ex
Ucrainia, tam Polonica, quam Russica, vel adja-
centibus provinciis venit. Obtinetur elixivatione
ex humo et cineribus. Humus quidem sola est ve-
getabilis et animalis; sed praeterea etiam opus est,
ut diu sit immota, inculta, deserta. Talis in U-
crainia et Podolia est valde frequens. Nam incul-
ta jacet haec regio quasi a tertio ærae christianæ se-
culo, quo Getæ, antiqui possessores, a Bulgaris ex-
trudebantur, quorum posteri pecorum magis quam
agrorum, urbiumque culturae incubuerunt. Max-
ime vero ob bella superioris seculi, Turcica, Cosâ-
cica et Tartarica, ab incolis deserta atque relicta
est; nostrâ tamen vitâ, confluentibus colonis ob
præcellentem fertilitatem soli, jam satis colitur.
Amplissima hæc planities, quantum videre licuit,
tegitur humo nigra vel subrubra, ad paucorum pol-
licum, vel pedis profunditatem, sub qua jacet ter-
ra plus minus alba, cretacea, calcaria, margacea, (vel
faxum ex his induratum) conchyliis marinis pluri-
um generum referta, multis in locis adeo copiose,
ut tota non videatur, quam iis solis, constare. Ar-
gilla et sabulum minus frequenter occurrunt. Ista
humus vero est adeo levis, et in aqua adeo solubilis
ut a pauca pluvia statim diffuat, atque a levi vento, vel a sole citissime siccescat, et in pulverem nigrum subtiliem, viatorum vestimenta, ad cutem usque penetrantem et denigrantem, attollatur.
Indicia terrae, nitro praegnantis, talia habent coloni: si bene nigra, tactu laevis, non sabulosa, in farinam subtiliem friabilis: si simosa, pinguis: si fæoris frigidi nitrofi: si diu videatur relicta, immota: maxime vero dives æstimatur si efflorescentia nitrosa, instar lanuginis albae, obtecta sit: hinc, ubicunque suspicio est, oppidum quondam fuisse, vel pagum, vel stabulum, vel coemeterium. Praesertim tamen colles appetunt, in his locis valde frequentes, quos Mogily appellant. Horum figura conica arte factos esse facile prodit: de plurimis etiam certo scimus, in memoriae præliorum, ibi editorum, congestos esse; de reliquis vero ob similitudinem idem arbitramur. Ex his unus, ob insignem magnitudinem, Szeroka Mogila, seu magnus collis, dictus, prope Granoviam situs, perantiquus, forte per 100 annos jam nitro conficiendo inservit. Hujus diameter 300 circiter est pasuum, et, quantum ex residuo segmento hyperbolico æstimatur, 300 pedes facile altus erat. Fabula narrat, Reginam quandam, accepto nuncio, de rege ab inimicis profligato, cum novo exercitu approperasse, et errore inimici, proprium maritum in hoc loco oppressisse, an ossa occisorum sub fundo lateant, ulterior effossio docet.
Pro fabricatione nitri, locum eligunt vicinum illi, ubi terra nitri ferax satis copiosa, ut saltem per aestatem unam operi continuando sufficiat: rationem tamen etiam habent aquae et ligni, quo nempe commodius atque minori pretio convehi possint. Utenfilia huc pertinentia
pertinentia uno vocabulo appellant Maydan, et consiftunt sequentibus.
1. Ahenum æneum magnum, continens dolia 15, seu amphoras 60, quarum quælibet capit congius 6 (gallons) seu libras 54 aquæ.
2. Dolia lignea 100 superius aperta, et prope fundum pertusa foramine, pro lubitu claudendo: capacitas horum est talis, ut contineant terræ carrum unum, quod redit ad amphoras 4 vel quinque.
3. Cadi duo permagni, amphorarum circiter centum.
4. Alvei 32, seu excipula lignea lata, amphoram unam vel paulo plus continentia, quæ cristallisationi inserviunt.
5. Præterea amphoræ aliquot pro apportanda aqua.
Furnus ex terra effoditur, in quo ahenum ope laterum firmatur, in eadem cum horizonte linea. In peripheria aheni adhuc circulum ex asseribus parvis construunt, ad octo circiter pollicum altitudinem, atque luto superinducunt, ne lixivium, forte nimis ebulliens, marginem aheni transcendat et effundatur. Proximo loco ad ahenum ponunt cados illos duos magnos, cetera circumstant. Pro transfundendo lixivio vel aqua, utuntur canali ligneo portabili.
Jam terram nitrosam effossam ad furnum vehunt, vel, si is propinquus, eam statim in loco effossionis probe comminuunt spatulis ferreis, lapides et similia auferunt, atque in acervos congerunt, ita, ut laxe sibi invicem incumbat. Si hæc terra nitro valde dives, (quod ex pinguitudine et efflorescentia lanuginosa nascunt) admiscent ei aliæ minus divitem, æquali copia, bene tamen nigram, diu reliætam: nimirum, termino chymico, terræ animali admiscent pure vegetabilem. Tandem addunt cinerum partem quintam circiter, vel minus, prout experientia docuerit, et similiter bene subigunt. Alii tum demum cineres addunt, dum
dum terram in dolia immittunt. Cineres sunt ex fraxino utpote communiori arbores. Si urina ad manus, vel matrix nitri superabundans, has etiam adsunt. Calcem vivam vero, quantum audivi, non addunt. Sic copiam terrae praeparant, incipiente aestate, et per totam aestatem similiter continuant, ne sub continua coctione deficiat. Alii terram, quae aestate sequenti elixivari debet, per antecedentem aestatem convehunt et praeparant. Communis tamen praxis est, terram effossam et praeparatam, statim in ipso loco effossionis elutriare; quod ita peragitur.
In quodlibet doliorum 100 supra N°. 2. memoratorum, immittunt terrae praeparatae nitrosae carrum unum, nempe amphoras 4 circiter. Aquam frigidam (alii fervidam) superaffundunt ad repletionem dolii: cineres, si nondum additi, addunt: et baculo bene circumagitant. Sic relinquunt per 24 horas, nisi quod agitatio cum baculo interdum repetatur. Hoc tempore elapso, lixivium sic enatum, per foramen, prope fundum doliorum, emittunt, et in cados duos magnos N°. 3. memoratos, transfundunt. Terram sic elutriatam ex dolis ejiciunt, novam immittunt, et similiter operantur. Ita quotidie fit, quo usque nitri coctio durat.
Pro nitri excoctione opus habent matrice nitri, quae est lixivium spissum, post nitri crystallisationem relicturn, jam ulterius in crystallos non cogendum: quare hoc lixivium sollicitate ex anno novissimo in subsequen-tem servant. Hoc enim deficient, per octo sape dies, sub continua ebullitione, lixivium recens nitrosum coqui et inspissari debet, antequam ad crystallisationem idoneum evadat. Cujus phænomeni ratio in eo sita videtur, quod lixivium recens istum caloris gradum
gradum non assumat, qui pro abigendis partibus pinguis et alcalinis volatilibus requiritur, quae densitas requisita ipsi conciliatur per matricem nitri, copiosam terram calcariam in acido salis et nitri solutam, continentem. Hoc lixivio vero semel obtento, excoctio citius perficitur.
Nimirum hujus matricis nitri dolium unum vel alterum in ahenum infundunt, et lixivium recens nitrosum in cadis magnis collectum addunt, ad repletionem aheni, ignem subdunt, et sub continua ebullitione coquunt, fere per 24 horas. Tunc signis crystallisationis in superficie apparentibus, lixivium hoc excoctum, spissum, ex aheno, in alveos illos planos 32 sub N°. 4. memoratos transfundunt: ibique iterum per 24 horas relinquunt. Sic crystallisatione facta, matrix nitri, ab hac crystallisatione residua, ex alveis decantatur, et in ahenum reaffunditur. Crystalli nitri eximuntur, et exsiccantur, quae impuriiores sunt, et pro depuratione, in aqua pura iterum solvuntur, per lanam filtrantur, in aheno minori inspissantur, et secunda vice crystallisantur in nitrum purius vendibile. Matrici nitri in ahenum reinfusae addunt similiter novum lixivium recens nitrosum ex cadis illis duobus magnis, coquunt per 24 horas et crystallisant. Hac ratione opus per totam aestatem continuat: hieme a gelu impeditur.
Productum diei unius dicunt doba, et ad minimum computatur ponderis unius (kamién, five 14 oko) quod redit ad libras communes 42. Sub depuratione oko unum vel 3 libræ ab hoc quanto decedunt. Pondus unum nitri venditur hodie in loco confectionis rublis 4 (17 shillings). Verum tempore pacis multo vilius.
Quod
Quod si carrum unum, seu amphoras 4 terrae nitrosae praeparatae cum cineribus, laxe cohaerentis, summamus pro pedibus cubicis quatuor; patet, ex 400 pedibus cubicis hujusmodi terrae obtineri libras 40 circiter nitri, adeoque libra una nitri in 10 pedibus cubicis terrae praeparatae, vel in 7 aut 8 pedibus cubicis terrae compactionis effossae haeret, licet hoc adeo exacte computari non possit.
Terram istam, ex qua nitrum dicta ratione extracatum, ex doliis ejectam, in aggeres quattuor circiter pedes altos congerunt, et sic relinquunt per annos septem, quo tempore elapsio, maydan in eodem loco collocant, et ex eadem terra, simili opere aequali fere nitri copiam elutriant. Sed tertia vice post septem alios annos, non quidem omni nitro caret, sed jam operae pretium non solvit.
Nullus dubito, hunc nitri parandi modum ex orientalioribus regionibus huc pervenisse, et in India atque China non absimili modo fieri. Qua ratione vero in Europa fiat, autores bene multi describunt. Omnes humum et cineres requirunt, alii etiam urinam, alii etiam calcem vivam. Hanc miscelam omnes aeris exponunt, vel libere, vel sub teeto, vel muris ex luto constructis superinducunt, vel in aggeres altos congerunt, vel in fossas profundas laxe conjiciunt. Omnes etiam, quocunque modo hoc fiat, nitrum obtinent: copia tamen valde diversa, quae, ut facile videtur, non tam ab operosa et sumptuosa expositione, quam ab ipsa pinguedine humi pendet.
Nitrum puritate multum differt. Naturale primae crystallisationis nunquam caret sale communi. Non semper est prismaticum, sed etiam invenitur cubicum, aequo bonum ac illud, si basis alcalina fit mineralis, ex sale
sale communi, vel aliunde. Figura enim semper ab alcali non ab acido pendet, licet Linnæus bonam partem systematis fossilium huic errori superstruxerit. Si multum terræ calcariæ, et non satis cinerum, sub coccione nitri adhibitum fuerit, crystalli erunt minus firmæ, et solutæ per alcali præcipitantur, quod bono nitro non accidit. Si cineres fuerint ex duriori ligno, nitrum erit magis firmum, et in crystallis bene magnis, quale est Indicum. Si in humo adhibita, terra metallica, uti martialis delitescit, semper ejus aliqua pars, saltem tinctura in nitro relinquitur. Sic Indicum est rubellum, et aquam fortem dat multo magis sumis rubris refertum, quam Polonicum. Ex hoc enim cum vitriolo Anglico destillata aqua fortis est viridis, quæ si a mercurio abstrahitur, relinquit præcipitatum flavum, et per cohabationem, album, bona-que pars mercurii in aqua forti abstracta latet. Præfertur vero nitrum Polonicum a chemicis omni alio, utpote sincerimum.
Ut plurimum, nitrum ab Anglis, Hollandis, Polonis et Russis, multo minori pretio emi, quam domi fieri poteat. Ratio facile patet quod in his regionibus ligna et cineres quasi gratis habeantur, vectura quoque et opera manualia a colonis servis fiant. In regis Borussiæ dominiis forte plus nitri conficitur, quam in omni reliqua Europa, et tamen vix credo, millesimam partem domesticam fuisse ejus, quod in praesenti bello absuntum. Nempe magis necessaria, magisque proficua nobis est terra, nitro et sale volatili prægnans, pro foecundandis agris, atque conficiendo pane, quam ut nitrum destructivum inde elixivetur, vel parum utilis sal ammoniacus inde sublimetur. Talia defertis incultisque terris relinquenda sunt.
Cogitationes
Cogitationes quædam circa originem Nitri.
NITRUM commune ex alcali fixo vegetabili et acido nitroso componitur. De origine prioris non disputatur, cum cineres ad nitri confectionem summantur, neque sine his bonum nitrum in copia fieri possit. Cum tamen etiam sine additis cineribus paucum nitrum ex humo elutriari possit, valde probabile est, in humo adhuc aliquid alcali fixi, per putrefactionem nondum destructi, latere. Vel etiam per coccionem alcali fixum eadem ratione hic generatur, quâ oritur dum Tartarus cum calce viva, vel creta coquitur. Hoc experimento Kunkel, et post illum alii, demonstrarunt alcali fixum vegetabile sine igne genitum. In humo vero, et terra calcaria, et acidum, tartari acido simile, per calcinationem et destillationem demonstratur.
Sed de acido nitri, res multa difficultate laborat. Omnes chemici hoc acidum ex aëre derivant, ibique genitum dicunt ex acido universali vitriolico, atque inde per partes humi alcalinas attrahi. Ne dicam: acidi vitriolici universalitatem per omnem atmosphæram, precario assumi; et nitrum in omni humo generari, licet in tali loco, ubi longe lateque de minera vitriolica nihil videtur: item, in sale alcalico fixo, puro, sincero, per annos in aëre relicto, repetitis experimentis, vix micam salis medii, multo minus vitriolici, observari, modo hoc non fiat in laboratorio, vel alibi, in vicinia vaporum acidorum. Sed pulcræ Margrafii destillationes aquæ pluvialis et nivalis lucem huic rei affundunt: obtinuit nempe ex libris 225 harum aquarum lentiflume inspissatarum, per additionem salis tartari
tartari puri, pauca grana nitri et salis communis, quae quantitas inassignabilis minor certe erat scrupulo uno: adeoque in illa pluviae quantitate, quae fere est pedum cubicorum $\frac{3}{2}$ vix tantum acidi nitrosi continetur, ac in scrupulo uno nitri. Jam observationes meteoricae, docent, omnem aquam per annum unum de coelo delabentem raro ad duorum pedum altitudinem ascendere. Dixi vero in descriptione confectionis nitri podolici, ex pedibus cubicis 10 terrae nitroae praeparatae, ad minimum libram unam nitri elixivari, atque hanc terram semel elutriatam in aggeres congestam, post septem annos, simile nitri quantum largiri. Ponamus, 10 pedes cubicos hujus terrae, contingere aerem in superficie 10 pedum quadratorum, et omne humidum, in hanc superficiem delabens, acidum suum omne nitrosum hic figere, nihil vero nec in auras iterum ascendere, nec per aquas defluentes abripi. Cadunt vero in hanc superficiem per 7 annos, aquae celestis pedes cubicis 140 quae per Margrafium destillata, datet, cum sale tartari, scrupulos 40 nitri, quod longe abest a libra una. Cum vero rationi magis fit confonum, ex aere non plus nec minus in humum descendere, quam ex humo in aerem ascenderat: attractio etiam acidi per alcali valde fit precaria, cum exinde sequeretur, montes calcarios et cretaceos, ab omni humo denudatos; hoc acido tandem saturari debere, saltem nitro abundare, quod omnino falsum; patet, hanc chemicorum hypothesin stare non posse.
Verum ex omni humo plus minus nitri elixivatur; ex ceteris terris nullum, nisi humo permixtae sint: omnes qui nitrum conficiunt, humum adhibent, neque experimentum scitur, ubi sine humo fieri possit, atque omne nitrum non nisi in superficie terrae ad parvam
parvam profunditatem invenitur, ubi nempe humus est; cum ergo humus non sit, nisi vegetabilia et animalia per putrefactionem destructa, vix dubitare licet, acidum nitri ex regno vegetabili et animali originem ducere, et quidem per destructionem horum componi, cum in recentibus non inveniatur. Salia enim essentialia, nitrosa dicta, Borraginis, Portulaccæ, Parietariæ, Millepedum, Lumbricorum terrestrium, etc. etc. non nisi per similitudinem quandam sic dicuntur. Ex faecibus humanis elixivatis, quidem, nitrum obtinuit Hombergius, sed faeces jam ad humum pertinent.
Vegetabilia et animalia recentia, destillatione, dant spiritum plus minus acidum oleosum foetentem, ad spiritum tartari accedentem, cum oleo foetido; priora quidem plus acidi; posteriora plus olei: ex carbone vero residuo utroque paucum sal commune elixivari, atque post ulteriore calcinationem etiam alcali fixum elutriari potest, relicta tandem terra calcaria: et quidem vegetabilia plus largiuntur alcali fixi, animalia vero plus salis communis, et plus terræ calcariæ. Humus contra vegetabilis et animalis largiuntur destillatione similes spiritus acidos, similique oleum prioribus, sed longe minori quantitate: praetera vero alcali volatile, quod in recentibus non aderat; et quidem ex vegetabili plus acidi, ex animali vero plus alcali volatilis: residuum carbo utriusque, praeter sal commune, etiam nitrum, elixivatione praebet, quod in recentibus non aderat; atque post ulteriore calcinationem, alcali fixi nihil suppeditat, quod tamen in recentibus aderat; superstite tandem, ut prius, terra calcaria. Vegetabilis tamen humus plus nitri, animalis vero plus salis communis, continet. Omnis ergo mutatio,
Vol. LIII.
quæ vegetabilibus et animalibus per putrefactionem accidit, videtur confistere, in diminutione acidi et olei, in destructione alcali fixi, et in generatione alcali volatilis et acidi nitrofi. Idem fere efficiunt chymici, qui norunt, omne alcali fixum ab addito pauco oleo et acido, repetita destillatione, in alcali volatile mutari. Acidum vero nitri hac ratione ars chemica nondum produxit, licet, ut infra dicetur, ex combinatione acidi salis cum acido vegetabili vel animali, et parte alcali volatilis, omnino similimum quid obtineatur.
Videretur alcali volatile ad nitri confectionem parum conferre, cum, sub coctione, omne in auras dispellatur; tamen, sine hoc, nitrum vel nullum vel paucissimum obtinetur. Hinc nitri cocatores urinam valde expetunt, et humum animalem, divitiorem alcali volatili, solicite conquirunt, talemque præferunt, quæ diu immota jacuit, cum in faepius mota, hujus alcali volatilis multum per ærem et per pluviam abripiatur. Ob hanc rationem etiam calcem vivam, vel aliam terram calcariam humo admiscent. Hæc enim putrefactionem, et obinde alcali volatilis generationem valde accelerant, ut constat ex pulcris celeb. Pringlii circa septica experimentis, et ex destillatione quorumcumque animalium vel vegetabilium cum calce viva. Ex quibus etiam vera ratio fœcundationis agrorum per terras calcarias patet, ut ad vanam attractionem acidi nitrofi ex ære non opus sit recurrere. Obinde etiam humum præparatam ærí exponunt, qui putrefactionem similiter promovet. Lanugo alba, tempore nocturno, terram nitrofam obducens, nitrum sapit, et per microscopium crystallos nitri
nitri ostendit, sed a sole oriente cito dissipatur: ut profecto vix dubium relinquatur esse hanc lanuginem nitrum volatile, ex alcali volatili et nitri acido constans, quod acidum sub coctione necessario cum alcali suo volatili in auras dispelleretur, nisi ab additis cineribus vel etiam calce viva retineretur. Videtur ergo acidum nitri in origine sua cum alcali volatili coniunctum esse, et verosimiliter inde etiam phlogiston suum specificum, in detonationem adeo pronum habet. Nam aurum ex aqua regis per alcali præcipitatum, non fulminat, nisi alcali volatile vel in confectione aquæ regis, vel in præcipitatione adhibitum fuerit.
Artificialem acidi nitrofi compositionem chymici sæpius tentarunt, de qua re sequentia proferre licet. Multi acidum vitriolicum mutari dicunt in nitrosum per additum phlogiston: sed spiritus vitrioli sulfureus Stahlii, ex vitriolo per retortam fracturalam destillatus, non est spiritus nitri: neque ille, qui ex oleo vitrioli per retortam tubulatam, injectis sensim carbonibus candentibus, destillatur: neque ille, qui ex oleo vitrioli glaciali leni igne destillatur: neque ille, qui ex arcano duplicato per additum alumen ustum vel sabulum destillatur: licet multo sint volatiliores ipso nitri spiritu.
Alii acidum vitriolicum cum alcali volatili combinant, et obtinent salam ammoniacum secretum Glauberi, cum spiritu sulfureo, qui non est nitri. Si sal tartari extemporaneum bene calcinatum in duplo spiritus urinæ solvatur, et cum parte una et dimidia vitrioli Salisburgensis calcinati misceatur, et destilletur; residuum vero in aqua solutum a terra metallica filtretur, evaporetur et in spiritu urinæ
næ iterum solvatur, obtinentur sub lenta inspissatione crystalli nitroæ, quæ sal commune sapiunt, metalla omnia volatilia reddunt, et fusione in occluso solvunt: minime vero nitrum constituunt. Pietschius ex spiritu vitrioli, urina putrefacta et calce viva, verum nitrum produxisse dicitur, quod tamen a vero, basi saltem alcalina vegetabili, omnino differre debet.
Alii acidum vitriolicum combinant cum acido vegetabili vel animali. Sed oleum vitrioli cum tartaro destillatum, dat spiritum tartari sulfureum, nitri nihil: neque ex spiritu theriacali et spiritu tartari, cum spiritu vitrioli et alcali fixo mixtis et destillatis: neque ex spiritu cornu cervi et tinctura antimonii acri, verum nitrum obtinetur, licet simile quid.
Sal commune totum quantum in nitrum mutatum multi frustra gloriantur. Alii magni nominis, inter quos Pottius, volunt: spiritum salis purum per phlogiston purum, in spiritum nitri mutari. Sed spiritus salis volatilis per retortam tubulatam injectione successiva carbonum candentium destillatus, non est talis: neque ille, qui ex sale communi pulvere carbonum (vel fuligine) atque sabulo (vel alumine usto) mixtis, ignitis, tandem per aditum oleum vitrioli destillatur. Stahlius vult, acidum salis purum sola solutione ferri in acidum nitri verum mutari: sed repetitum experimentum forte non semper succedit. Obtinetur quidem spiritus cum vaporibus rubris, sed hi non semper nitri praesentiam arguunt: aliter plurimæ aquæ graduatoriaæ ex ferro, auro, zinco, partim etiam cupro, paratae, omniaque menstrua, mercurium rubro colore sublimantia præcipitantia huc pertinerent: qualis
qualis, exempli gratia, ex solutione ferri in spiritu salis fumante (ex sale ammoniaco et oleo vitrioli facto) cum octuplo butyri antimonii martialis destillatur: vel etiam si solutiones metallorum rubrorum cum addito sale ammoniaco secreto destillantur. Licet enim spiritus nitri concentratus fumis rubris ut plurimum videatur, tamen hoc ita proprium ei non est ut abesse non possit. Nam, si talis spiritus abstrahatur moderatiori igne, vel a nitro crudo, vel ab arsenico, vel mercurio, vel alio quocunque metallo, praesertim albo; tincturam hanc suam rubram, licet volatilissimam sui partem, in abstracto corpore relinquit, et subvirdis, licet debilior, tamen sincerus spiritus nitri transit. Aurum fugax, quod hac ratione abstractus in argento vel alio metallo reliquit, naturam metallicam horum fumarum, bene demonstrat. Neque chemici aliud quidpiam in via humida quaerunt, quam ut hanc tincturam rubram ex metallis imperfectioribus ope menstruorum extrahant, et in aurum figant.
Propius ad verum accedunt, qui acidum salis cum vegetabili combinant. Nullibi enim nitrum generatur, ubi non insimul sal commune occurrat. Sic solutiones vitrioli cyprini et salis ammoniaci fixi, confusa, a praecipitate filtratae, inspissatae ad ficcitatem, tunc cum aceto concentrato solutae, iterum inspissatae, tandem destillatae, dant spiritum fumantem omni fere nota, nitrosum; simile quid obtinetur, si scoriæ reguli martialis chalybeati, fortiter reverberatae, in aceto destillato saepius alternatim solvantur et inspissentur, tandem cum sale ammoniaco fixo et vitriolo calcinato destillentur.
Facile vero videtur, non fumos rubros, non figuram prismaticam, non detonationem cum inflammabilibus, non solutiones metallorum specificas unumquodque
quodque solum, certa nitri signa præbere, sed plura concurrere debere, ut de vero nitro producto dubium non relinquatur.
LII. An Essay towards solving a Problem in the Doctrine of Chances. By the late Rev. Mr. Bayes, F. R. S. communicated by Mr. Price, in a Letter to John Canton, A. M. F. R. S.
Dear Sir,
Read Dec. 23, 1763.
Now send you an essay which I have found among the papers of our deceased friend Mr. Bayes, and which, in my opinion, has great merit, and well deserves to be preserved. Experimental philosophy, you will find, is nearly interested in the subject of it; and on this account there seems to be particular reason for thinking that a communication of it to the Royal Society cannot be improper.
He had, you know, the honour of being a member of that illustrious Society, and was much esteemed by many in it as a very able mathematician. In an introduction which he has writ to this Essay, he says, that his design at first in thinking on the subject of it was, to find out a method by which we might judge concerning the probability that an event has to happen, in given circumstances, upon supposition that we know nothing concerning it but that, under the same circum-