Observations on Aurorae Boreales in Sweden: In a Letter to Mr. Benjamin Wilson, F. R. S. from Mr. Thorbern Bergman, of Upsal

Author(s) Thorbern Bergman
Year 1761
Volume 52
Pages 9 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

LXXV. Observations on Auroræ Boreales in Sweden: In a Letter to Mr. Benjamin Wilson, F. R. S. from Mr. Thorbern Bergman, of Upsal. Amplissime atque Celeberrime Domine, Read March 18, 1762. ANTE aliquot dies gratiosam tuam responzionem accepi, qua de tua amicitia favoreque certus, jam omnium primo mihi expeto permissionem in posterum ea, quae mihi communicas, nova, vel actis Academiæ Stockholmensis, vel actis Societatis Upsalenfis inferendi. Vicifim, si quidquam in meis litteris tibi dignum videatur, quod in Transactionibus Philosophicis locum occupet, per me lubentifime licebit. Video quoque mihi spem esse obtinendi observationes de Aurora boreali in Anglia habitas. Jam pro 1759 extractum mearum observationum subjungam, hoc enim anno phænomena hæcce paullo attentius contemplari coepi. Pro tempore sequenti successive transmittam. Adnotavi etiam quando cælum nubilum non permisit hujusmodi observationes, ut ratio pateat cur heic non fuerit visa, si alibi eodem tempore quæpiam adparuit. In Januario tam constitutione cæli, quam aliis laboribus impeditus, nullam vidi. Februarius, die 3. hora post meridiem 7 45′ arcus lucidus in N. W. apparuit, quosdam gradus infra α Lyrae. Supra vero duo arcus paralleli, quorum extimus γ Draconis tangebat. Vol. LII. Qqq D. 4, D. 4. h. 5. P. M. elegantissima videbatur Aurora. Radiis undique ab horizonte coivit in coronam 20° circ. ultra zenith in S. O. Copiosissimi radii è W. S. W. et N. O. prodibant. Color erat sanguineus, præcipue versus horizontem in O. et W. qui tamen intensior debiliorque alternabat ad horam 7. Huc usque valde tranquilla: hora vero 9a quatuor arcus lucidi in N. W. stabant, quorum tres intimi erant paralleli, et minoris curvaturæ quam extimus. Hi vero mox surgentes irregularem accipiebant formam, lucidosque radios ultra zenith ejaculabant usque ad mediam noctem; debilius tamen. Hæc in toto regno visa est. D. 15. h. 7, 8'. humile lumen in N. W. tranquillum. D. 18. h. 9. 45'. in N. N. W. segmentum obscurum cum margine lucido fuit, multaque fumosa materia, per quam stellæ videbantur. H. 11. 15' valde debilis. D. 19. desflagratae Auroræ tantum reliquiae conspiciabantur, in plaga consueta. D. 20. h. 6. humile segmentum obscurum, cum margine lucido, placido. Media nocte adhuc debiles reliquiae videbantur. D. 27 et 28. nubilum. Martius, d. 17. tempore vespertino debilis, humilis, placidusque, conspiciebatur arcus. D. 18. h. 9. radii è horizontis parte septentrionali versus zenith surgebant, lucidusque arcus formabatur, qui Leonem, Virginem, et Canem minorem, trajecebat. Undæ flagrantæ cælum sæpius tegebant. In W. initio nihil apparuit, sed dein nubes obscura sepe monstravit, quæ successe lucidioribus immiscetur. Post Post h. 10. segmentum obscurum in N. W. colligebatur, quod adhuc h. 11. restabat. D. 22. versus finem crepusculi, variis tractus lucidi, in multis directionibus, cælum traciebant. In S. vero segmentum obscurum cum arci lucido apparuit, paululum versus O. declinans. Altitude summa marginis superioris arcus fuit circ. 40° et amplitudo 180°. Vix ullæ stellæ segmentum obscurum tranfluebant. Versus h. 10. adhuc humilior erat arcus radiosque versus zenith ejaculans, unde dein ibidem corona formabatur. Undæ flagrantes cælum pervolabat. H. 11. in O. et W. columna sanguinea apparuit. In septentrione vero nihil ex phænomeno conspiciebatur, tandemque cælum magnis tractibus lucidis tegebatur, qui interdum undarum formam inducebant. D. 28. humilis Aurora in N. N. W. Vesperi cælum nubilum fuit d. 1, 2, 3, 4, 7, 8, 9, 12, 13, 14, 20, 21, 26, 29, 30, 31. Aprilis, d. 5. h. 9. in N. N. W. segmentum obscurum cum arci lucido et radios vibrante apparuit, qui Cassiopeam fere adtingebat, et amplitudinem horizontalem paullo ultra 100° habuit. D. 16. h. 9—10. elegans videbatur Aurora borealis, quæ, jactibus luminosis, usque ad zenith surgebat è nube obscura in N. W. Hora 10. vix reliquæ videbantur. In Maio, Junio, et Julio, nullam conspexi. Forte crepuscula, per totam noctem durantia, multas debiles Auroras extinxerunt. Augustus, d. 16. h. 9. 45. in N. et N. N. O. facularum instar, versus zenith, jactitabantur tractus luminosi. Debole, humileque segmentum obscurum in N. cum margine lucido, et quasi palis nigris distincto. H. 10. 30'. debiles reliquiae restabant. D. 26, 27, 28, et 29. Aurorae irregulares, seu reliquiae deflagratarum conspiciebantur. Nubilum d. 17. 21. 23, 24, et 25. Septembris, d. 10. h. 9. 15'. varii radii luminosi videbantur in N. W. sed debiles ob splendorem Lunae. D. 11. Luna vix orta, in N. W. debile lumen apparuit, mox vero pars arcus lucidi versus W. et infra hunc undulationes lucidæ, variae. H. 10. 15'. arcus lucidus stabat in N. W. qui tangebat margine supcriore Arcturum, α et δ Ursæ majoris, et quoque Capellam. Margo interior tangebat γ et β Ursæ majoris, β Aurigæ, et β Tauri. Aliquot columnæ interdum versus zenith sese ergebant. D. 12. h. 9. 30'. debilis illuminatio in N. W. D. 15. h. 9. 15'. in N. W. latus arcus lucidus quadratum Ursæ maj. fere adtigit, amplitudine circ. 112°. Palis fuscis trementibus fuit distinctus, et continuo magis surgens, adeo ut h. 10. ultra dimidium arcus elliptici conspiceretur. Per zenith vero transiens in rosam colore roseo prasinoque pulcherrimam aperiebatur. Dein ulterius versus S. progrediebatur: usque dum parum ex hemisphærio visibili restabat, quod non haecce Aurora peragraverat. Varii tractus, facularum instar, hic illic, deflagrabant. Postea alius arcus debilior priorem jam evanescentem insequebatur, sed non zenith adtigit. Infinitæ fere variationes facularum, jactuum, undarumque, usque ad mediam noctem videbantur. D. 16. crepusculo vespertino nondum finito, in S. arcus lucidus paululum versus O. declinans adparuit, et. et quoad situm, et quoad figuram, similis illi, qui vespera praecedente in S. restiterat. ᵃ intra marginem in S. S. O. et ᵄ adhuc humilior in S. S. W. stabat. Intra W. et N. circa horizontem nubes obscurae lucidis commixtae erant. H. 8. 45′. circa α Cygni corona formabatur, ad quam radii tendentes ex toto horizonte elegantissimum præbebat spectaculum. Radii erant densi, fusco, lucido, roseo, prasinoque variegati, et motu continuo tremulo agitati. Corona interdum aperta erat, ut nudum videretur coelum, interdum uti globus lucidus, interdum uti rosa variis coloribus praedita. Post h. 9. omnia debilitata videbantur, sed veloci flammigantes undae coelum pervolabant ultra mediam noctem. D. 19, 20, 21, 22, 23, et 24. Aurorae humiles debilesque in plaga consueta visae sunt. Nubilum d. 2, 3, 4, 6, 7, 13, 17, 18, 25, et 26. Octobris, d. 13. h. 9. 30′. segmentum obscurum cum arcu lucido Ursam maj. adtingente visum. D. 15. debilis illuminatio in N. W. Nubilum d. 2, 3, 8, 9, 10, 16, 24, 25, 26, et 27. Novembres, d. 5. 9. 15, 16, 20, 21, et 22. Aurorae irregulares, humiles, debiles, et materia fulmosa commixtae adparuerunt. D. 27. h. 7. 30′. nulla videbatur Aurora, sed h. 9. inter W. et N. N. O. segmentum obsc. irregulare variis hiatibus lucidis adparuit. Striae nigrae cadentes observabantur. H. 10. arcus regularis ellipticus conspiciebatur surgens, usque dum α Lyrae et γ Ursae maj. tangeret. Paullo ante tres radii circa partem partem arcus occidentalem erigebantur, quorum unus lucidam Lyrae adtingebat. Quamvis pars occidentalis debilitaretur, orientalis tamen mansit per plura minuta temporis surgens. Dein novus arcus surgens formabatur, in cujus medio α Lyrae erat h. 10. 30'. Valde debilis erat Aurora borealis dum observare desinerem h. 10. 45'. diluculo vero sequente adhuc reliquae videbantur, flammigantesque undae versus zenith imprimis super Cassiopeam et Aurigam volabant, usque dum h. 7. 15'. luce diurna invisibles fuerent. Nubilum d. 3, 4, 10, 11, 12, 13, 14, 17, 18, 19, 23, 24, 25, 26. et 28. Decembris, d. 9. 45'. in N. W. segmentum obscurum margine lucido, e cuius parte occidentali tres radii ejectitabantur; arcticus seu septentrioni proximus α Lyrae adtigit, secundus versus ζ et tertius versus β Cygni directus erat. Mox evanescere coepit, et non nisi placidum debileque lumen remansit. D. 10, 11, et 12. debiles humilesque Aurorae. D. 13. h. 9. humilis latusque arcus in N. N. W. H. 9. 30'. altior clariusque fuit, amplitudine circ. 140°, et adhuc non adtingens lucidam Lyrae. In segmento obscurum variæ rimæ hiatusque conspiciebantur. H. 9. 45'. in W. et N. inflammari coepit, quo tandem totus arcus evanuit. Hora fere 10. circum α Lyrae annulus lucidus versus N. apertus videbatur, e quo radius surgebat. Dein undae flammigantes volabant, et h. 10. 15'. parum restabat. D. 14, 15, 16, 17, 19. et 21. Aurorae debiles. D. 25. h. 7. 30'. in N. et N. O. nubes irregulares lucidae. Variæ columnæ lucidae per zenith transibant. H. 8. vix reliquae videbantur. Nubilum Nubilum d. 1, 2, 3, 4, 5, 18, 20, 23, 26, 27, 28, 30, et 31. Omnes observationes Upsalæ factæ sunt, exceptis à 16 Aug. ad finem Sept. quas Mariæstadii ad lat. 58° 50′. et long. 3° 58′. ab observ. Ups. occidentem versus, vidi. Perturbationes acus magneticæ ex Auroris altioribus sæpius observavi, sed ne minimum quidem electricitatis vestigium colligere potui, nec per Virgas ferreas erectas, nec per Dracones volantes. Pro communicatis experimentis circa vitri impermeabilitatem fluido electrico, gratias ago summas. Eadem dudum repetii eodem successu, et coram Societate Regia Scientiarum narravi. Spero quoque, proximo ejus conventu, Te et inter Membra receptum iri. Ex epistola tua experimenta, quorum in prima mentionem feci, felici eventu repetita esse comperio. Institui dein varia experimenta cum nive, quæ nec concussionem electricam transmittit. Crediderim si lamina glaciei justæ crassitiei obtineri posset, in ea haud aliter ac in vitro electricitatem cumulari posse, sed hac anni parte ejusmodi tentari nequeunt. Longe certe difficilius foret talen formandi laminam aquæm, ut in ea cumulari posset electricitas, sed nondum plene convictus sum de ejus impossibilitate. Quomodo ær concussionem reddat, notum est. Hac vice non nisi unicum addam; scilicet plures mihi accidisse, ut tubi vitrei, in quibus non nisi admodum debilis excitari posset electricitas, insignis virtutis capaces facti sint, si tantummodo intus tenui lamina sulphurea obducerentur. Dein longe fortior em vim positivam prodiderunt quam antea. Hisce jam subsisto, valetudine minus integra impeditus. Interea favori tuo me commendo; semper permanensurus Nominis tui celebratissimi cultur observantissimus, Dabam Upsalæ, die 28 Aprilis, 1761. Thorbern Bergman. LXXVI. An Account of the double Refractions in Crystals; by Father John Beccaria, Professor of Experimental Philosophy at Turin. Read March 18, 1762. Quando analysis lucis in ista Regia Londinenfi Societate primum instituta pergit à Societate eadem excoli, et perfici; nullus dubito, quin ipsi praesertim exhibeam hoc ex crystallo montana prisma, quod ita secandum curavi, ut aptissimum esset legi exponendæ, qua lux refringitur in hujusmodi diaphano corpore. Itaque