Dissertationem Hanc de Zoophytis, Regiae Societati Scientiarum Angliae Legendam et Judicandam Praebet Job Baster, Med. Doctor. Acad. Caes. Reg. Soc. Angl. et Holland. Socius

Author(s) Job Baster
Year 1761
Volume 52
Pages 13 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

XXI. Dissertationem hanc de Zoophytis, Regiae Societatis Scientiarum Angliae legendarum et judicandam praebet Job Baster, Med. Doctor. Acad. Caes. Reg. Soc. Angl. et Holland. Socius. Read April 2, 1761. QUUM varia multumque inter se discordantia, quae de coralliorum, lithophytorum, corallinarum, et id genus naturae operum origine et propagatione, aliquot abhinc annis prodierunt, scripta perlegens, plerosque eorundem authores haec animalculorum, quibus adhaerere deprehenduntur, opus et fabricam existimare, animadverterem, aliis tamen dissentientibus, verasque esse plantas contendentibus; ipse quidem dubius corpora haec examinare, propriisque perscrutari experimentis, decrevi. Quo facto, tot perfectae vegetationis signa, tamque folida reperi argumenta, ut eadem animalculis, adeo minutis, ut, nisi boni ope microscopii conspicui, nequeant, tamque simplicibus, ut paucissimis tantum gaudeant membris, ad opus ullum perficiendum plane ineptis, suam debere originem, existimare nequaquam potuerim. Simul tamen, haec animalcula, apicibus corallinarum non incidere tantum, sed ita cohaerere quodammodo, experiebar, ut adhucdum dubius, nihil satis certi definire aut pronunciare auderem; donec vir magnus Linnæus, novo has tenebras lumine dispellens, substantias has zoophytorum nomine indigitabat: bat: id est, "Composita animalcula, in bivio ani- malium vegetabiliumque constituta, radicata plera- que caulescunt, multiplicata vita ramis, gemmis cæduis, metamorphosique florum animantium, sponte sefe moventium, in capsulas semeniferas transeuntium. Ac si plantæ essent zoophyta, sensu motuque destituta; et zoophyta versæ plantæ, fed systemate nerveo, sensus motusque organo, in- structæ (a)." Ulteriori examine hæc mihi digna videbatur sen- tentia, quia mire res alias illustrabat, quæ antea ob- scuræ et incomprehensibiles mihi fuerant visæ. Novo itaque studio et attentione hæc naturæ opera iterum cæpi perscrutari; si forte de eorum origine et pro- pagatione alterius quid certi comperire possim. Haud ignorabam, qua ratione natura ab homini- bus ad animalia procedat, quæ intellectu atque sensi- bus parum a nobis differunt: quaque eadem parvis ad talia animalia descendat gradibus, quæ vix ullam vitam aut motum habere videntur. Naturæ etiam scrutatoribus difficillimum esse mo- lestissimumque noveram, regnum animale in determi- natas classes, genera et species distinguere: dum inter ea, quæ determinatis caracteribus discreta, et certo quasi orbi inclusa sunt, semper intermediæ quæ- dam species reperiuntur, quæ utriusque proxime ac- cedentis speciei quid possideant, et ita copulationem quasi duarum diversarum specierum constituant: co- lorum ad instar, qui ita commiscentur et quasi pereunt, ut nemo veros cujusque fines determinare possit. (a) Systema Naturæ. Edit. dec. p. 643. Subibat etiam acutissimum philosophum Leibnitium ex lege continuitatis praeditisse jam et praedixisse historiae naturalis pervestigatione, olim corpora repertum iri, quae æquo jure animalibus ac plantis accensi possunt: quia corpora quæcunque creata non nisi unicam sint catenam, quorum quippe diversæ species, instar annulorum diversorum, tam arcte sociatae et copulatae sunt, ut ne sagacissimi quidam sensus, nec ipsa denique imaginatio, ubi unum incipiat, aut alterum desinat, definire possint. Planta est corpus organicum, expers sensus et motus spontanei (b), constans tamen vasis et humoribus, ope radicis (c) corpori cuidam adhaerens, unde vitae et incrementi materiam nanciscitur. Animal est corpus organicum, quod sensu et perceptione praeditum, sponte sua motus quosdam, sibi proprios, edere potest. Hæ definitiones, quantumvis inter se diversæ, in zoophytis tamen conveniunt: radice corpori cuidam adnexa crescunt, et tamen simul sunt animalia, quæ tacta se sentire ostendunt, et escam sibi convenientem (b) Motum, qui in tangendis herbæ vivæ five mimosæ foliis, maturis balsaminæ cellulis feminalibus, coverzione heliotropii, anemonoidis, &c. ad solem; in floribus et foliis quibusdam sub vesperam se contrahentibus observatur, his objici posse non arbitror, quoniam is mere mechanicus, non spontaneus est. (c) Dantur tamen plantæ, quarum radices nulli adhaerent corpori, quæque iisdem plane carere videntur: prioris generis sunt hyacinthi, &c. quoties bulbis, inferiore parte sursum conversa, vitro aqua repleto, inferuntur, non minus læte crescentes et florentes ac ali, quorum flos sursum enascitur: ad posterius genus pertinent plantæ, quæ semper aquæ innatae videntur. comspicantes, quorumdam membrorum motu, attri- piunt et devorant. Ambas has qualitates, tam diversas, manifesto in zoophytis expertus, quam primum pristinam meam de his corporibus sententiam, prout, experientia duce, veritati magis congruere videbam, mutare non du- bitavi. Duo zoophytorum, genera Linnæus statuit, dura sive lapidea, ut tubipora, millepora, madrepora, qua inter et corallium rubrum locum obtinet; et mollia, ut ifis, gorgonia, alcyonium, tubularia, eschara, co- rallina, fertularia, pennatula, hydra, tænia, volvox (d) quorum octo priora, cum in mari inveniantur, in eorumdem ego naturam et originem, quatenus hic, in Zeelandia, acquiri possint, aliquando inquirere, in animum induxi. Primo proprie sic dictas corallinas examinare dis- orsus, omnes earum, quotquot mihi oblate sunt spe- cies, non zoophyta, quamvis Linnæus iisdem adnu- meret, sed veras e conservarum genere plantas esse, luculentissime perspexi. Numquam in earum apicibus polypi inveniuntur: femen contra cellulis inclusum (e), eodem, quo aliæ plantæ marinæ, modo produnt. Quod ipsum clarif- fime vidi, in (d) Quod si definitum definitioni omnino respondere debet, ex laudata modo Linnæi definitione pennatula, hydra, tænia, volvox, vocari zoophyta nequeunt (vera sunt animalia), quia plane nihil in se habent radici simile, multo minus eadem uli adhaerent cor- pori. (e) Vide Opuscula mea Subseciva, Tab. i. fig. 3. Corallina Corallina dichotomâ, capillari, articulis cylindricis, brevissimis, dichotomiae, subclavatis. Linn. N° 7. Sive Corallina ramulis dichotomis, teneris capillaribus rubentibus. Ellif. Tab. xxiv. N° 5. e. E. Corallina dichotomâ, capillaris articulis omnibus clavatis. Linn. N° 8. Sive Corallina dichotomâ, capillis densis, cristatis spermophora. Ellif. Tab. xxiv. N° 6. f. F. In Corallina capillari, inferne pinnata, articulis cylindricis. Linn. N° 9. Sive Corallina alba spermophora, capillis tenuissimis. Ellif. Tab. xxiv. N° 7. g. G. Atque de omnibus à Linnæo enarratis corallinarum speciebus, solidissimis adductus rationibus suspicor, licet omnes illas explorandi occasio nondum mihi contigerit. Penicillus, sive Corallina culmo simplici, ramis fasciculatis, fastigiatis, dichotomis flexilibus inarticulatis. Linn. N° 10. Sive Corallina tubularia Melitenfs. Ellif. p. 92. Tab. xxxiv. a corallinis, fertulariis aut aliis zoophytis, plane est alienus: vermis enim est tubiphorus, ex scolopendarum genere, ut clarissime ex earumdem descriptione patet (f). (f) Vide Opuscula mea Subseciva, lib. ii. Tab. iii. fig. 1. Verum Verum aliter comparata est fertularia. Quod si attentione sufficiente expendas, quae de coralliorum origine doctissimus Donati (g), et ipse de maximi generis polyporum in tubularia (h) olim dixi; a primo usque initio perfectam omnino adeisse vegetationem, persuassimum tibi feceris. Liquet sane, ovula haecce tenerorum instar geniculorum, novorum instar membrorum, matris ex corpore pullulare, postea majora fieri, ramusculorum more succrescere, et tandem ad maturitatem perducta decidere, et lapidem, concham aut corpus aliud durum offendentia, vel glutinosa, qua investita sunt, crusta, vel inaequali ipsius corporis superficie, donec foetus excludantur, inhærescere. Sola hujus ovuli testa, proprie, naturâ, si ita loqui liceat, vegetabilis est, perinde atque alia semina parvas aliquot radiculas ad latus ejicit; quibus affixa manet, et primum brevibus crescit articulis. Internum vero hujus ovi animale est, simul cum testa vegetabili, eadem ratione, eodemque tempore adolefscit; in ramusculos dispergitur, e quibus temporis progressu, alii flores seu polypi prodeunt, qui suum rursus semen seu ovula, prout vocare libuerit, suo gignunt tempore. Id argumento omni exceptione, ut mihi quidem videtur, majori, probatum comperi, in zoophyto quodam, quod *Sertularia abietina*, seu *Sertularia denticulis suboppositis tubulatis*, calycibus ovalibus, ramulis --- (g) Histoire de la Mer Adriatique. (h) Opuscula Subseciva, lib. i. p. 30. Tab. iii. fig. 4. Vol. LII. alternis. Linn. N° 5. Et Corallina abietis forma, Ellisio dicitur, Tab. i. b. B. Et memoratam vegetationem, per quatuor fere, quibus servavi, menses, clarissime perspexi. Sertulariam hanc nactus, vivo coalitam ostreo, perlucido imponebam vitro, aqua marina repleto, quae bis, semel certe, quotidie commutabatur. Quattuor circiter septimanis interjectis, apicem fertulariae hujus haud parum extensum, et ex nova hac parte etiam polypos enasci, videbam. F I G. I. Quo minus per hoc tempus, fertularia nigricante conservarum crustâ, materia lanuginofâ, fordibusque variis operiretur, et polypi bullacei tanta copia, in iisdem augerentur, ut reliqui inde suffocarentur polypi, impedire non potui: in recentibus tamen, variis in locis prodeuntibus, et adhuc puris ramusculis, vegetatio luculenter conspiciebatur. F I G. III. C. Prius minutus emergebat articulus, qui instar tubuli, ad quatuor, quinque, imo octo linearum longitudinem succrescebat; elapsis aliquot diebus ad latera hujus ramuli, minores quasi gemmulæ alternatim regulariter conspiciebantur, quae quatuor aut sex dierum spatio, in perfectos adolescentes polypos. Novo ramuscule lateralì emersuro, polypos medii hujus ramusculi cellulis suis latuisse, inclusique manifeste, mihi visi sunt (i). Cum vero teneri hujus ramusculi (i) Röselius, qui in dulci aqua, majori, quam ego in marina commoditate, observare insecta potuit, novem in illa zoophytorum musculi lateralis polypi adulti prodirent, omnes aliquando per totos dies, expansis bracchiolis, suas extra cellulas morari videbam, praecipue affusa, modo recenti, aqua marina. Unde apparet, qua ratione zoophyti stirps, aliarum instar plantarum, crassitie et proceritate augeri possit. Perinde ac eodem, quo illae, modo, in longitudinem excrescit et crassescit. Sola medulla intermedia animalis est. Nonne obryzum et argentum purum, arborum instar et cum ramusculis per substantiam lapidosam fodinarum, excrescentia in iisdem, contigit? Quanto potius animal in planta, ramorum more, crescere potest? Hinc simul patet zoophyton omne proprio ex semine sive ovulo ortum, quamdiu vivit, semper crescere posse. Omnibus historiae naturalis studiosis, qui etiam haec investigandi cupiditate ducuntur, ita experturos, affirmare ausim: mihi sane postea semper ita evenit: dum modo curent, ut haec zoophyta loco subfrigido et in conchis manentia serventur, et recenti aquâ quotidie perfundantur. Qui vero tam procul à mari degunt, ut aqua marina difficilius potiri possint, cupiditati tamen suae, polypis plumaceis (polypes à panache) in aqua dulci morantibus, observandis satisfacere licet: quod ego torum genera, aeter polyporum nomine, deprehendit. Hi polypi, quamvis fertularis multo minores, eodem tamen, quo haec, crecentes modo, omnibus etiam, quas ipse in iis deprehendi, qualitatibus gaudebant: modo crescendi per articulos, mansione in cellulis ante productionem novi rami, ne quidem exceptis. Q. codem, codem, quo hac descriptâ fertulariâ, tempore examen institui (k). Ambo enim hæc zoophyta, quoad animale, externa facie simillima, primo obtuitu videntur eadem, sed quoad vegetabile spectat, multum inter se differunt, quod in mari multo majus, et ramis magis, quam in aqua dulci, expansis crecit. Miror igitur maxime, viros laudatissimos Ellisium, Jussieum, Donatum, &c. fertulariam tam pertinaciter opus sive fabricam horum animalculorum vocare: cum ipse Trembleyus (l), qui primus et accuratissime hos polypos plumaceos descriptit, jam dixerit, cellulas polyporum opus non esse, ut tinearum cellulae eorumdem opus sunt, sed, in quibus hi polypi latent, cellulas, partem corporis eorum, simul cum illis adolescentem, habendas. Quod si jam hoc Trembleyi dictum, et quæ modo de fertularia dixi, vera agnoscas, mox tibi persuadebis, fertularias animalculorum, quæ paucis simplicissimique membris, operari nihil, nihil efficere valent, sed mere passiva, instar floris, instar coryophilli, in tubo fuo crescent et proferuntur, opus neutiquam esse posse. Neque dubitabis, quin fertularia non tot, quot ei insunt polypi, capitum Animal (m); quia singuli (k) Vel qui fide dignis aliorum testimoniis acquiescit, legat laudatum Röselii opus, cui titulus: Insecten Beleuchtung, in supplemento sive tomo tertio, p. 595—617. Novem zoophyta sive fertulariæ in aqua dulci reperiundæ, describuntur. (l) Memoires sur l’Histoire des Polypes. (m) Hæc Donati est sententia, in epistola ad Trembleium. Phil. Trans. 1757. p. 57. polypi singula sint animalia, quae sola natare (n), sibi solis escam quaerere, possunt; sed potius totidem florum, qui semine suo projecto maturi decidunt, planta sit habenda. Liquet etiam tantum abesse, ut fertulariae polyporum procreatio esset, ut hi tanquam flores spectati, fertulariarum potius sint productum. Nec minus patet, crustam sive corticem, quo fertulariae toties tectae reperiuntur, quique ex continuis aliis, ac fertularia gignit, polyporum generis, cellulis constat, proprie ad fertularias non pertinere; sed alienum extrinsificus allatum corpus esse. Operae pretium ergo erit, accurate inquirere, an non cortex, qui in corallis et titano-keratophytis occurrit, eodem modo alienum ab his rebus corpus sit: et ideo an haec coralia et keratophyta diversa plane origine et alimento, quam ab hoc cortice fruantur? Ut in primo opusculorum meorum subsecivorum fasciculo jam demonstrare conatus sum. **Explicatio Tabulæ.** **Fig. I.** Repræsentat ramulum zoophyti, quod appellatur *corallina abietis forma*. Circa hunc ramulum à mense Septembri 1758 ad Februarium 1759 servatum, interea circumcreverat asper è sordibus cortex: quinque mensibus ad minimum semel quotidie recens aqua marina, priori abjecta, adfusa fuit; et licet non multo in- --- (n) Vide Opuscula mea Subseciva, I. p. 27. et plura familia apud Roselium, loco citato, p. 605. creverit, variis in locis laterales tamen emisit ramulos, omnes polypis obseflos. Fig. II. Eundem ramum lente inspectum exhibet. Litterae ambarum figurarum rebus iisdem sunt ad scriptae. A. Truncus fertulariae, qui ostracodermati infedit. B. Aliquot ramuli laterales, dum corallinam servavi, hinc inde emissi, et ab initio polypis obsefli. C. Ramuli apex, qui recens omnino purus est, nec sordibus aut polypis infectus. D. Major polyporum species, principium zoophyti, quod corallina tubularia appellatur, parum increcens. E. Minima polyporum, sive fertulariae polypine, Linn. 10. species descripta, et aucta magnitudine delineata in primo meo opusculo subsecivo, Tab. iii. fig. 1, A, B, C. Hujus species sexcenta erant, adeo ut continua contractione et motu faepe conspectum obfuscent. Fig. III. Est apex C duarum priorum figurarum microscopio inspectus. A. Locus ubi à trunco divulsus. B. Duo ramuli laterales cum polypis ex illis, tamquam cellulis, prodeuntibus. Et d. Brachia explicantibus. e. Cellulae, in quibus polypi contractis brachiis se penitus abscondunt, tumque instar maculae albae apparent.