Solis Defectus Observatus in Collegio Romano a Patribus Societatis Jesu Die Prima Aprilis Anno MDCCLXIV. Tempore Vero Post Mediam Noctem
Author(s)
Patribus Societatis Jesu
Year
1764
Volume
54
Pages
6 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
XLV. Solis *Defectus observatus in Collegio Romano a Patribus Societatis Jesu die prima Aprilis Anno MDCCCLXIV. Tempore vero post mediam noctem.*
Read Nov. 8, 1764.
IN hoc observando Solari deliquio adhibimus præcipue telescopium objectivo micrometro instructum, egregium opus Jacobi Shortii, a Prænestino principe iterum jam humanissime nobis commodatum, pro quo beneficio maximam illi, dum erimus, habebimus gratiam. Cum hoc instrumenti genere in Italia nulla sit haec tenus observata eclipsis, ab exteris vero nationibus, si quid hac in re praestiterunt, nihil ad nos pervenerit, quod & aliis pluribus contingisse arbitrari fas est, observationem hanc nostram, astronomis praesertim Italos, non injucundam fore censuimus.
Diffusa nebula rarae nubes, quae superfuere, impedimenti quidem aliquid observationi attulerunt, ut plurimum tamen Sole satis claro usi sumus.
Ex observationibus decem diameter Solis deficientis, cui ex Pariensi Ephemeride respondent $1921''$, $4$, deprehensa est intercipere micrometri particulas $2260$: Summum autem inter omnes discrimen particulas duas non excedit.
Eclipsis initium animadversum est tubo palmonum decem $9^h\ 49' \ 8''$: Finis vero eodem tubo $12^h\ 52' \ 49''$.
Definivimus tum chordas obscurationis, tum distantias limborum Solis ac Lunæ secundum lineam conjun-
conjungentem utriusque centra, nulla digitorum habita ratione: maluimus enim tempus adnotare, quo aliquid accurate observatum videbatur; quam expečtare, ut obscuratio certam mensuram attingeret, ne aut nubes, aut impedimenta, quae loci angustiae objecere plurima, saepius observationem subriperent; nullus autem ad curiosos arcendos homines rem omnem perturbaturos opportunior locus occurrebat: eadem fuere caussae, cur hoc instrumentum adeo accurately aliqua non exhibuerit, ut in aliis pluribus experti sumus.
| Chordæ limbi obscür. | Dist. limb. Solis, et Lunæ. |
|---------------------|---------------------------|
| h | h |
| 1 9 56 31 817 | I. 10 6 59 1853 |
| 2 10 0 14 1016 | II. 16 18 1636 |
| 3 5 0 1192 | III. 33 3 1273 |
| 4 11 26 19 2095 | IV. 56 38 825 |
| 5 31 17 2083 | V. 11 9 49 656 |
| 6 34 11 2077 | VI. 15 18 618 |
| 7 53 53 1949 | VII. 21 45 618 |
| 8 12 11 53 1729 | VIII. 39 32 798 |
| 9 21 32 1561 | IX. 45 16 894 |
| 10 25 12 1484 | |
| 11 27 28 1432 | |
| 12 29 16 1388 | |
| 13 30 43 1349 | |
| 14 33 58 1257 | |
Ex observationibus VI, VII, VIII invenimus per interpolationem limborum distantias tempore observationum 4, 5, 6 ex ordine fuisse 639, 682, 716.
Ex datis eodem tempore Solis diametro, chorda partis obscuratae, & limborum distantia, in singulis observationibus Lunæ diameter in micrometri particulis ex ordine prodit 2114, 2110, 2114. Hinc Lunæ diameter circa horam 11 30' statui potest partium 2112,7, quibus respondent scrupula secunda 1796,1. In investigandis tamen centrorum distantias, quas in sequenti tabula in scrupulis secundis damus, usi sumus constante diametro 1795'', quia totum inter maximam & minimam discrimen Eclipseis tempore est circiter 3'', & ea, quam mox invenimus, media est aliquanto major.
**DISTANTIAE CENTRORUM.**
| Ex obf. | h | h |
|---------|---|---|
| 1 | 9 | 56 |
| | 31| 1723|
| 2 | 10| 0 |
| | 14| 1645|
| 3 | 5 | 0 |
| | 1557| |
| I. | 6 | 59 |
| | 1512| |
| II. | 16| 18 |
| | 1328| |
| III. | 33| 3 |
| | 1019| |
| IV. | 56| 38 |
| | 638| |
| V. | 11| 9 |
| | 495| |
| VI. | 15| 18 |
| | 462| |
| VII. | 21| 45 |
| | 462| |
| 4 | 26| 19 |
| | 472| |
| 5 | 31| 17 |
| | 519| |
Ex observationibus IV, VI, VII, VIII, mutuo comparatis minima centrorum distantia contigisse videtur 11h 18' 45'', eaque fuisse 458'', adeoque maxima obscuratio digitorum 8 45'. Juniores aliqui ex nostris ex Solis imagine per tubum opticum in chartam transmissa obscurationem maximam, nobili & erudita spectante
spectante multitudine, æstimarunt digitorum fere $8\frac{4}{5}$, alius vero alibi eadem ratione observans digitorum $8\frac{1}{3}$, ac pluribus habitis circa illam observationibus vix $10'$ in tempore definiendo a nostra determinatione defecit.
Lunæ diametrum ex eclipsi definitam cum diame-
tro extra Solem conferre conati sumus: verum die
tertia Aprilis ægre admodum observari potuit propter
nimiam Lunaris lucis tenuitatem, cui plurimum etiam
officiebant residuum aliquod crepusculi lumen, &c in
horizontis vicinia vapores. Eas proinde observationes,
licet multum neque inter se, neque ab inventa dia-
metro discrepant, rejecimus, ut certiores obtinere-
mus die quarta; sed ea quoque die non levem experti
sumus difficultatem, quia Lunæ cornua in exilissimas
tenuabantur lineas ab ejusdem asperitatibus umbra
identidem interruptas: eas nihilominus, ut nobis sese
obtulerunt, hic subjicimus in micrometri particulis.
**DIE QUARTA APRILIS.**
| Obs. | Diam. Lunæ |
|------|------------|
| 1 | 8 | Vesp. 2096 |
| 2 | 7 | 2094 |
| 3 | 17 | 2093 |
| 4 | 23 | 2087 |
| 5 | 29 | 2088 |
| 6 | 35 | 2086 |
Conversis micrometri particulis in scrupula secunda,
primo correximus diametri decrementum a refracti-
one ortum, nam diameter observata inclinabatur ad
horizontem gradibus circiter 18, ut idem telecopium
indicavit: hæc autem correctio in ultima observatione,
Vol. LIV.
in qua maxima fuit, inventa est $1''$,2. Secundo, ex observationis hora determinavimus Lunæ horarum, ac declinationem, atque inde ejus altitudinem tum veram, tum apparentem. Tertio, ex iis investigavimus Lunæ diametrum horizontalem ope trianguli constituti a semidiametro terrestri, atque a rectis ductis a centro Lunæ ad spectatorem, &c ad telluris centrum. Ex singulis observationibus hæ prodierunt.
Diam. horiz. Lunæ. Diameter Lunæ horizontalis die quarta Aprilis circa horam octavam ex Paris.
Ex. obs. 1 1773,7 Ephem. eadem est adamufsim, ac in ipsa eclipsi, in quo sensibilis error esse non potest; 2 1772,8 3 1772,9 4 1768,4 5 1770,0 cum enim Luna circa Apogæum versaretur, diametri variationes erant exiguae, quas 6 1769,0
Media 1771,1 Astronomicæ Tabulæ exhibent satis accurate: tantum augenda est ea quantitate, quam postulat apparens altitudo Lunæ $11^h\ 30'$, quæ fuit circiter grad. $52\frac{1}{4}$: quo facto additamento diametrum Lunæ obtinuimus $1793''$,2. Ab ea quam ex Eclipse collegimus, discrimen est $3''$, quod ad unicum redigitur, si rejiciantur tres posteriores observationes, quas minus certas arbitramur, quia oculus prioribus defatigatus (summa enim opus erat contentione) fortasse factus est minus idoneus ad languidam Lunæ lucem percipiendam.
XLVI. A