Novorum Quorumdam in Re Electrica Experimentorum Specimen, Quod Regiae Londinensi Societati Mittebat Die 14 Januarii, Anni 1766. Joannes Baptista Beccaria ex Scholis Piis, & R. S. Soc.
Author(s)
Joannes Baptista Beccaria
Year
1766
Volume
56
Pages
17 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
XV. Novorum quorundam in re electrica experimentorum Specimen, quod Regiae Londinensi Societati mittebat die 14 Januarii, Anni 1766. Joannes Baptista Beccaria ex Scholis Piis, & R. S. Soc.
EXPERIMENTUM PRIMUM.
Read May 1, 1766.
NEGO ceram signatoriam, sulphur, dum fricantur, orbari semper electrico igne suo. Vultis in haec corpora ignem congeram alienum? Frico charta inaurata. Equidem ut igne exuam suum, satis est, si chartam invertam, & facie fricem nuda; sed ideo plane eloquentius videtur mihi experimentum; demonstrat enim a tantula superficie crassitie pendere electricitatis contrarietatem, quantulum facit bracteola metallica.
Quod attinet ad contrarietatis veritatem, haec experior. Quum alternatim utor facie inaurata, &c nuda, penicillus & stellula mutant loca sua omnia in machina, in catena, in globo ipso, sive ex sulphure is constet, sive ex cera signatoria, &c, quae discesserunt, fricando una facie chartæ, stamina lini catenæ nexa, vel machinæ, accedunt, fricando facie ejusdem chartæ altera*.
* Quum hoc specimen optime merito de re electrica socio mitterem; ceræ signatoriae, scribem, annulum valde crassum advolutum cilindro ligneo, dum hic rotatur in machina electrica, cultro rotundo expolio, abrado, seu faciunt tornatores, & ea ipsa in abrasione catena fit excessu electrica, machinæ defectu; si facie frico
Si frico simul globos ex cera signatoria duos eidem nexos catenæ, alterum nuda charta, alterum inaurata, perit electricitas altera vi alterius contraria: neque aliam a Frankliniana rei causam confingi oportet; scilicet quantum ignem immittit in catenam globus is, qui fricatur chartæ facie inaurata, tantum haurit alius, qui fricatur nuda.
Etenim Roberti Simmerii conjectationes de potentis geminis, quas apellat antagonistas, miror ego, non moror. Profecto nihilo res adversatur maxime, excessus defectui. Excessus elasticitatis ærem movet; quidni similis causa (quæ est Frankliniana Theoria) moveat ignem electricum? Una autem directione, quod rem conficit, moveri ignem electricum demonstratur
**EXPERIMENTO ALTERO.**
Tab. V. Fig. 1. In vitrum pneumaticum VF admodum capax, per collum E, init virga metallica CA, desinens in sphæram metallicam A pollicarem politissimam. Sphærae huic occurrit, ad aptum quoddam intervallum, æqualis sphæra B, existens ex lance machinæ pneumaticæ LN. Subducto ære ex vitro, conversoque epistomio S, disjungo a machina pneumatica lancem nuda, electricitates eunt in contrarias; si facie frico ejusdem chartæ inauratae, iterum catena excessu, machina defectu electricæ fuit, & sic deinceps. Cl. Wilsonus respondet experimentum fedudum antea cepisse, quo ceram signatoriam dudum per aliquot horas intactam fecit electricam defectu, semel ipsam fricando lævi argenti manu, deinde eadem iterum tranquillam per horas totidem fecit electricam excessu, fricando iterum femel, & similiter blanda pressione lævi eadem argenti facie, sed paululum inclinata, ut ipsius limes ceram premeret. Ad sulphur quod attinet, globo experiebar, in quo sulphuri admixtum fuerat colophonium, ne facile satiferet.
cum vitro; prehendo manu lancem LN, tum uncum CVirgæ AC ineuntis per collum vitri admoveo catenæ (pono hanc fieri electricam frictione vitri) atque circa imum hemisphærium A virgæ ejusdem micat atmosphæra electrica, qua nihil in re electrica pulchrius vidi, aut ordinatius. Etenim tenui quidem ipsa est luce, luce tamen distinguitur usque &c usque vividiore versus imum suum locum R. Forma hemisphærium lucis dices majore diametro, existens ex imo sphærae metallicæ hemisphærio. Interea vero circa sphæram B, quæ ad lancem pertinet, &c cum solo communicat, atmosphæra nulla, nulla omnino deprehenditur lux. Pergo ad machinam constanter electricam, admoveo ipsi similiter uncum C; simillima atmosphæra illucescit circa sphæram B; circa sphæram A, lux cernitur omnino nulla. Generatim (uti expertus sum) quæ sphæra communicat cum corpore, in quo cum Franklino electricum ignem densorem dicimus, atmosphæram habet electricam; quæ cum corpore, in quo dicimus ignem rariorem, habet nullam.
Monebo tamen aliqua in hoc experimento opus esse patientia, solertiaque; nam pro magnitudine electricitatis, &c pro accuratione vacui, augendum intervallum sphærarum A, B, ne electricus ignis coeat in radium, eaque forma profiliat a sphæra ad sphæram, uti in aëre admodum raro plerumque contingit. Sed sagax quisque naturæ vestigator semihora vix indigebit, quo faciat fibi satis. Quam experiendi patientiam videtur non demereri pulchrum hoc ac plane eloquens experimentum.
Etenim ipso demum oculis cernitur, qua ex parte ignis electricus proxime erumpat, unde fides fit maxima duobus, quos a principio, & primus usurpavi,
pro directione ignis electrici testibus, penicillo, & stellulæ. Scilicet constitui penicillum igne fieri erumpente, stellulam ineunte: ac plane penicillus erumpit ex iis corporibus, queis contigua sphæra metallica atmosphæra distinguitur electrica, stellula in iis corporibus fulget, queis contigua sphæra atmosphæra distinguitur nulla.
Pulcherrima itaque Roberti Simmerii experimenta circa serica tibialia huc redeunt omnia. Mutua frictione, tibiale album haurit a nigro ignem electricum nativum, qui est omnino plurimus. Intumescit seorsim tibiale utrumque, quod corpora æque electrica discedant, & partes singulæ tibialis unius sint æque electricæ; nam æque carent igne suo partes nigri, & partes albi æque redundant alieno; admota accedunt, quod accedant corpora inæqualiter electrica. Sed hæ sunt leges phænomenorum. Audebo alias experimentorum complexio nem proponere, quæ causam jam plane prodere videtur discectionum, accessionum, cohaesionum omnino mechanicam.
Noletus, in suis ad experimenta Simmerii animadversionibus: Tæniæ, inquit, sericæ albæ vitro fricatae ipsi adhaerescunt, divulsæ ad ipsas redeunt præcipites. Hinc legem refellit, qua constitutum, corpora eadem praedicta electricitate fe mutuo repellere. Sed, quod affert experimentum, confirmandæ erat aptius huic legi, quam convellendæ; nam tæniæ sericæ albæ exuuntur a vitro igne suo, quem adeo accipit vitrum. Quod tænia alba a nigra ignem accipiatur, non fit inde, ut accipiatur etiam a vitro. His fallaciis amovendis, & amplificandæ theoriæ electricæ universæ, atque novæ corporum omnium affectioni vestigandæ, utilis mihi videtur sequens tabula.
Effecta
Effecta experimentorum, quibus vestigatum est, utrum duorum corporum, quae mutuo fricantur, accipiatur ignem electricum alterius, utrum det alteri ignem electricum suum.
Corpora aptata in machina electrica, rotata, & fricata similiter ac aptatur, rotatur, & fricatur vitrum.
Vitrum lamellare aut solidum
- politum ignem accepit
- asperum dat
Pili leporis
accipiunt
Corpora, quibus fricavi, seu communiter fricatur vitrum manu ac pulvillo.
- a corio inaurato, a charta inaurata, a manu plurimum; a corio nudo multum; a capillis, a tibiali albo, a charta nuda, a tibiali nigro modicum.
- manui (uti istic inventum) pilis leporis, felis, martis, mustelae.
- a corio inaurato, a tibiali nigro, a vitro aspero plurimum, a numismate aureo, a numismate argenteo, a charta obducta bracteolis aureis, argenteis, aeneis, aut stanneis, a lamina oricalcica, aut stannea, aut ferrea, aut plumbea, a magnete, a regula ex fago, a tibiali albo, a taenia sferica caerulea, a corio nudo, a manu, a charta nuda, a vitro aspero pauculum.
- vitro laevi lamellari, pilis felis, sive albi, sive nigri sint, pilis aliis subtilioribus, vitro laevi solido.
Expono paucis in uno, vel altero horum corporum, qua ratione expertus sim in omnibus. Tibiale nigrum cilindro vitreo advolvo, tendo, alligo, adfuo; apto in machina, ita dum rotatur tibiale nigrum, frico manu immissa in tibiale album; atque tum filum metallicum exhibitum tibiali nigro vibrat penicillum, effundit similiter penicillum filum metallicum nexum machinæ, aut exhibitum catenæ. Contra filum metallicum exhibitum machinæ, aut nexum catenæ demonstrat stellulam.
Sufficio
Sufficio cilindrum vitreum convolutum tibiali albo, frico nigro; stellula invadit loca penicilli, penicillus stellullæ.
Sed quoniam tibialia, &c pelles cilindro vitreo, aut sulphureo advolutæ corporibus quibusdam nequeunt aptissime fricari, hinc experior etiam aliter. Experimentum pono. Famulus distendit manu utraque pellem felis calentem abs igne, ne ullus præterea inhærescat humor; tubo vitreo ego frico, mox aspera ipsius parte, mox lævi; cum frico parte aspera, filum ferreum exhibitum pelli distinguitur stellula, at exhibitum vitro effundit penicillum. Effundit, inquam; repente enim, & singulari cum crepitu atque expansione explodit. Quæ adeo manifesta effusionis indicia non vidi alibi. Res fit in tenebris. Equidem cum filum ferreum exhibitur pelli, tum etiam videtur identidem emittere penicillum; sed si attendas, eum penicillum non ad pilos dirigi cernes, sed ad vitrum asperum, dum subit filo ferreo inter fricandum.
Cæterum quæ hactenus ex tabula hac existere videntur leges, cernet quivis *; constituo ego nihil, quamdiu ipsam omnigenorum corporum experimentis non amplificavero; cui rei maxime inhio 1. ut id ipsum certius intelligam, quæ corporum mutuae affectiones in causa sint ignis electrici sui impertiendi, aut accipiendi alieni; 2. ut explorem, num natura corporum cohaesionem ordiatur aliquam, vel omnem simili vi, vel causa, qua ad tempus aliquod (quamquam ante plures annos vidi ego tenuem ex cera signatoria bracteolam tubo metallico ad plures mensæ adhæsifse elec-
* Propositæ experimentorum tabula eorum summam exhibet, singularia singularis cujusque experimenti adjunctæ pertractionem postulant.
tricitatis vi) cohaerere videmus corpora, quae mutuo fricavimus; 3. ut pergam explorare, quanta parte illi etiam naturae motus, quos chemicos dicimus, quando arte imitamur, igne electrico efficiantur, &c.
**Theorema.**
Chordae semiangulorum, quibus divergunt duo fila, adeoque & vires, quibus ea fila divergunt, sequuntur directam simplicem proportionem densitatis ignis electrici redundantis in his filis, aut raritatis ignis electrici deficientis.
**Experimenti Apparatus.**
Fig. 2. I. In medio amplio experimentalis theatro funiculis suspendo, & distraho, ne commoveri possit, tubum ex lamina ferrea FE longum pedes quatuor, latum pollices tres, pendentem libras tres.
II. Imo ipsius tubo puncto P, in extrema parte, necto pendulum PL. Imo alteri puncto, quod est in medio tubo, necto duo tenuissima argentea fila Bb, Aa emollita ad ignem, & probe tensa, ut pendeant recta, proxima, & parallela. Quo facile discendant haec fila, in BA necuntur alterum alteri perbrevi serico stamine; quo cerni eminus possint, singulis b & a necto levissima duo chartae frustula, prospectanda contra pannum nigrum adverso muro adfixum.
III. In abaco eminus positio solidissimo, quo prorsus non trepidet, regula lignea lineam definio LM parallelam plano bB, Aa, in quo novi insistere fila, cum divergunt. Porro cum fila haec sunt recte disposita, &c.
late disjuncta a corpore alio omni, divergunt in plano parallelo axi tubi FE.
IV. Tum regulæ adfixæ in LM adpono dioptras mobiles tres HIK. Eae sunt acutissimæ, & rectæ tres acus infixæ cubis plumbeis.
V. Interea adfunt eminus duo homines A & B. Homo A separatus a solo, qui in tubum FE, attingendo auream bracteolam adfixam extremo ipsius G, (ne attricitatione tubi fila commoveantur) immittat electricitatem à catena, aut machina; alter homo B tenet extremum caput bacilli vitrei NO quo separatur tubus ferreus fe omnia similis, & æqualis tubo alteri FE instructus ipse etiam bracteola metallica g.
**Experimentum tertium.**
His ita comparatis, primo colloco dioptram H, ut radius visualis ex apice acus trajeetus per filum verticale PL incurrat in duo stamina argentea Bb, Aa.
II. Tum homo A monitus eminus attingit bracteolam G; stamina divergunt ad angulum b'B Aa'. Vix ipsa acquiescunt a prima vibratione, studeo ego dioptram K locare ita, ut radius visualis Kb' incurrens in chartam b'fili Bb' jam divergentis, trajiciat per filum verticale penduli PL.
III. Tum homo B monitus bracteolam g admovet bracteolæ G; electricitas tubi FE effundit se ad æqualitatem in tubum fe. Angulus divergentiae florum b'B, Aa' minuitur. Sollicitus dioptram I loco, ubi radius visualis ex ipsa incurrens in b'', trajiciat ipse etiam per filum verticale PL.
Experimentum autem tamdiu instauro, quamdiu dioptras recte constitutas iterum atque iterum observo, atque tum pergo ad calculum.
Vol LVI.
CALCULUS THEOREMATIS DEMONSTRATIONEM SUPPEDITANS.
I. Metior distantias horizontales, HK, HI, HS, Sb. Tum HS inquam, ad HK, uti Sb ad quartum; atque quartus hic terminus est sinus semianguli b'Bb, est enim intervallum horizontale duorum planorum verticalium, quorum alterum transit per puncta H, b &c per filum verticale PSL.
II. Et simili analogia; uti HS ad HI, ita Sb'' ad quartum; quartus hic terminus est sinus anguli b''Bb.
III. Ex finibus pronae sunt chordae. Atque pluries repetitis eadem die, &c diversis diebus experimentis, semper chordam b'b inveni quam proxime subduplam chordae b'b, ut differentia fit in perpaucis lineae centesimis, &c differentiis æquatis experimentorum omnium, plane evanescat.
THEOREMATIS DEMONSTRATIO.
IV. Ex mechanicis, vis suspendens grave in arcu circuli est uti chorda arcus. Itaque vires electricæ, quæ filum quodque divergens a filo socio suspendunt in arcu circuli, sunt ut chordæ angulorum, quibus ipsum filum divergit a recta verticali. Quare quoniam ex experimento, chorda anguli b'Bb, existentis ex igne electrico toto, est dupla chordæ anguli b''Bb existentis ex igne electrico subduplo, efficitur has chordas, adeoque & vires, quibus fila divergunt, sequi rationem simplicem, atque directam densitatis ignis electrici redundantis.
Pro filis, in quibus ignis deficit, eadem est ex experimento demonstratio. Alias demonstrabo, similem
lem existere etiam causam, scilicet experimenta ostendunt: quemadmodum ignis electricus redundans in filis expandit se circa fila, quin ex ipsis ineat in aërem habentem solum ignem nativum; ita ignem nativum aëris ambientis fila, in quibus ignis nativus deficit, expandere se promptissime circa fila, quin ex aëre discedat.
**Experimentum quartum.**
Fig. 3. I. Abacum rectangularem ita loco, ut facie sua plana in plano sit horizontali ST.
II. Faciei ipsius adglutino laminam ex plumbo, quae distet undique a margine pollices tres; unus solum ejus laminæ limbus extat ex margine abaci; appello limbum communicationis.
III. Quatuor lateribus tabulae nec non regulas lignæas quatuor lineam unam prominentes supra tabulae faciem. Ita capacitas existit parallelopipeda, habens pro basi amplitudinem abaci, &c undique lineam unam alta.
IV. In Areno, liquo ad ignem, colofonium defæcatissimum, admiscens pondus æquale pulveris ex marmore cribrati ad summam subtilitatem, diu diligentemente calefacti, ne humor ullus reliquus insit, atque, ut omnis, qui potest, dispellatur aër.
V. Liquatam massam capacitati abaci infundo, atque ubi est necesse, cilindro æquare pergo; si alicubi fatiscat, consolidare satago ferro candente.
VI. Adglutino summæ, &c mediæ hujus strati faciei laminam plumbeam distantem undique similiter pollices tres a margine abaci.
Atque ita paratum habeo abacum vere fulminantem, qui fulminantibus vitris præstat usus commoditate,
effectuumque magnitudine; etenim tempestate, etiam non siccissima, quatit validissime, quod resinæ humorem respuant, quem attrahit vitrum. Præterea parari potest amplitudine quantalibet ad effectus quantoslibet.
Abacus meus fulminans indusium habet metallicum longum pollices triginta, latum pollices quatuordecim, &aërem clausum in breviore barometri crure BI scintilla sua tanta vi disjicit, ut totam mercurii columnam deprimat in eo crure ad sesquilineam, elevetque adeo ad altitudinem æqualem, in crure longiore, columnam mercurii totam * BK.
Experimentum III. usu venire potest in æstimandis ignis electrici pressionibus, seu viribus, uti appellant, mortuis; hoc, aut similia vires vivas possunt exponere.
**Experimentum Quintum.**
Fig. 4. In globo vitro a b c, qui rotatur in machina electrica, & fricatur pulvillo P, duplex communiter observatur lux ignis electrici: altera in a, ubi globus proxime discedit a pulvillo, altera in c, ubi globus proxime redit ad pulvillum; illam adeo appello lucem discessionis, hanc lucem reditus.
Haec tenus cum Franklino opinabar, lucem discessionis existere ex igne electrico, qui a pulvillo trajiceret in vitrum, atque in ipso cumularetur, alteram ex eo igne cumulato, qui, cum globus proxime redit ad pulvillum, in hunc reflueret parte sua aliqua.
* Quoties experimentum hoc obvenit in facie mercurii, qui aëri subest vibrato, electrica lux micat. Nonne ea vibratione aliquis ab aëre electricus ignis in mercurium vibratur?
Secundam hujus opinionis partem video constare verissimam; si enim ignem frictione congestum in globum intercipiam quoquomodo, vitro, quod jam discepsit a pulvillo, objiciendo ubilibet corpus deferens, pro eo igne sublato vel omni, vel aliquo, vel continenter, vel interrupte, omnis, vel parte aliqua, continenter, vel interrupte deficit lux reditus.
At in luce discectionis explicanda erravimus; non est enim ab igne electrico, qui a pulvillo ineat in vitrum, verum ipsa etiam æque, ac lux reditus, efficitur, parte ignis in vitrum frictione congesti in proximum pulvillum refluente.
Fig. 5. Etenim dum ceram signatoriam frico charta inaurata, existunt luces geminæ, B, A, tum quæ discectionis dicitur, tum quæ lux reditus appellatur, simillimæ ambæ inter se, simillimæ iis, quæ apparent in vitro. Fig. 6. Sed, cum frico charta nuda, geminæ luces iterum sunt Aa, Bb, similes inter se, sed iis prorsus dissimiles, quæ adparent in vitro, aut in cera signatoria perfricata a charta inaurata; illæ enim micant ad per breve intervallum inter ceram signatoriam, & marginem chartæ inauratae, atque juxta hunc marginem æmulantur feriem stellularum, istæ a margine chartæ nudæ, instar penicillorum, longe perssequuntur faciem ceræ signatoriae fugientem, aut redeuntem.
Nequit autem lux discectionis similis esse luci reditus in utroque experimento, & nequeunt geminæ in experimento uno esse dissimiles geminis in experimento altero, quin, quæ similes sunt in experimento uno, causa efficiantur æmili, & quæ dissimiles sunt in experimentis duobus, causa efficiantur diversa. Sed lux reditus, cum fricatur globus vitreus, aut cum charta inaurata.
inaurata fricatur globus ex cera Hispanica, efficitur igne congesto refluente in proximum marginem corporis fricantis; ergo & socia discessionis lux ignis ejusdem parte aliqua efficitur ex vitro, aut cera Hispanica in fricans corpus refluens.
Iterum lux reditus, cum charta nuda fricatur globus ex cera signatoria, efficitur igne, qui a corpore fricante init in ceram orbatam igne suo; igitur & similis discessionis lux igne efficitur in ceram signatoriam refluente.
Forma earum lucum rem confirmat jam plane manifestam. Quae nempe luces geminae in margine chartae sunt, ceu series stellularum, eas decet igne effici in proximum marginem ineunte, quae ex eodem margine erumpunt simillimae penicillis, eas decet effici igne prodeunte.
P. S. Addo experimentum elegans, uti videtur, commodum, neque infacundum. Zonam ex panno ferico villoso nigroque advolvo cilindro vitreo, qui fricatur in machina electrica, distendo, adsuo, pilis frico, qui extant ex pelle leporis; frictione non ita valida, electricitas existit in catena vehementior, quam quae existit ex frictione vitri, sed huic contraria. Frictio modica commoditatem facit in experiendo, vehementior electricitatis, & experiendi commoditatem auget, ut & experimentorum effecta. Electricitas in vehementia contrarietas quaestionem finit. Uti enim video, qui electricitatem resinæ negabant contrariam electricitati vitri, abutebantur ejus electricitatis debilitate.
XVI. Pr-