De Veneris Transitu, per Discum Solis, A. 1761, d. 6 Junii, Auctore F. Mallet, Astronomo Regis Upsal

Author(s) Fredericus Mallet
Year 1766
Volume 56
Pages 21 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

XII. De Veneris Transitu, per discum Solis, A. 1761, d. 6 Junii, Auctore F. Mallet, Astronomo Regis Upsal. Quum Philosophicas Transactiones, A. 1763, nuper vidi, substiti in- primis circa duas ad parallaxin Solis pertinentes, quae illam ex observato transitu Veneris per discum Solis determinandam docent; in iisdem vero, observationum Upsaliensium usum inveni minus accuratum, forte ex non sufficienti apud Anglorum astronemos cognitione circumstantiarum, in quibus factas easdem descripti in Actis Stockholm, A. 1761. Quam ob causam, illas denuo explicare & Societati Regiae communicare decrevi, additis nonnullis meditationibus, quae eadem materiam illustrare poterunt. Anno 1761, 6 Junii, hora 2 ante meridiem, fre- quentes adfuiimus in observatorio astronomico Upsaliensi, ortum Solis jam flagitantes, & singulare illud phæno- menon transitus Veneris, per discum Solis, strenue exspectantes. Nostrum vero ardorem restinguerebat subnubila coeli facies versus eandem plagam hori- zontis, quae Solis apparitionem pollicebatur; nec minor fuit nostra anxietas, cum Solem, inter nubes, fluëtuanter, per intervalla deteximus. Spes tamen supererat, aut descensuram esse nebulam, aut Solem e vaporibus e vaporibus cursum directurum, ut copulae gloriam cum rariore planeta mathematicorum adstanti coronae manifestaret. Augebat fiduciam Sol mox distinctius conspectus in margine superiori, & lumen ejus versus inferiorem paullatim crescens. Dubitavimus vero, adeissetne Venus, suam praesentiam, plus quam seculo exoptatam, velociore ingressu acceleratura, & si globosae quaedam vaporum condensationes in parte imaginis Solaris confusa apparerent; quique a fallaci phænomeno, quasi globulo viso percussus, dolebat, & coeli obscuritatem querebatur, quae raram Veneris in splendidiore Solis disco immersionem nobis obvelaret. Tandem inclaruit Sol paullo altior, ut eundem per integram faciem scrutari possemus, et Veneris absentiam oculis armatis perspicue ediscere: hanc vero ut statim haud injucunde tulimus, ita planetae desideratissimi accessum retardatum optavimus, quia Soli jam intenti hunc undique exastuantem vidimus per motum vaporum, quibus graviter involutus conspiciebatur; erat videlicet limbus Solis vehementer quasi ebulliens, ita ut sollicitudinem haud levem injiceret marginum tremulatio de contactibus immersionis rite non observandis. Solis praeterea lumen admodum debile, quia horizonti vicinior, erat, adeo ut eundem absque vitris coloratis per integra minuta intueri liceret. Sub haec, approprinquabat gratissima Venus; nobis autem de ephemeridum diffensu, in determinando primo ingressus momento, differentibus, accidit, ut inopinato adeisset hora 3, 20', 45'', quod ego quidem primus observavi, postquam hora 3, 19' circiter, margines Solis, examine instituto, intactas invenissem, & telescopium meum commodius sub intervallo Vol. LVI. transposuisse. Apparuit primo Venus hirsuta facie in meo telescopio, quod est 18 poll. Angl. a D. Short fabrefactum, &c micrometro objectivo Dollondiano 30 ped. munitum, quodque ita adornatum objecta 55 vicibus magnifacit. Hujus vero instrumenti eam indolem deprehendi, quod objecta horizonti vicina haud probe terminata repræsentet, & in eodem casu focum genuinum difficulter admodum asséqui liceat; quapropter pluribus antediebus, instrumentum hocce pleno suo apparatu instruxeram, & diversa ratione focum exquisiveram atque correxeram, notato indicis loco in scala, quæ speculo minori adjuncta est, ne sub tempore observationum de hoc dubium restaret. Eandem ob caussam, statim post Solis ortum, indicem repetitis vicibus scrutatus fum, &c rite collocatum inveni; qua licet exhibita cautione, nescio quomodo factum sit, ut sub contactu interiore immersionis confusio, licet maxime exigua, oculos molestaret, & paullo post focum alteratum deprehenderim: erat vero mutatio foci vix quingentesima parte pollicis Angl. & obscuritas marginum tantilla, ut aëris constitutioni, vel levissimæ oculorum sub horis matutinis diversitati a solita eorum acie tuto adscriberetur; quibus præmonitio, debiti ordinis & perspicuitatis gratia, ab observationibus Domini Strömer jam describendis incipiam. Hic astronomiæ ad nostram academiæ professoriam emeritus, tum vero officio Carolicoronensi defunctus, ad nos redux utebatur tubo refractionis 20 ped. Suec. cum oculari o. 35 ped. quem in observandis immersionibus & emersionibus satellitum Jovialium per viginti annos adhibuit; interposuit vero vitrum rubrum in observationibus Solaribus ab illo semper adplicatum. Ab hoc astronome accuratissimo & quam maxime exercitato, exercitato, contactus immersionis Venereæ interior hora 3, 38', 5'' aestimatus fuit; ordo vero observationum hic erat: hora 3, 15' Solem e nube, qua involutus fuerat, emersum vidit, sed Veneris adventum non nisi hora 3, 42' circiter exspectabat. Eodem vero cognito h. 3, 21', Solem Veneremque intuitus, utriusque margines male terminatas perspexit. Hora 3, 24', 35'' margo Solis ad illas Veneris perpendicularis videbatur, fed continuavit simili apparentia tempore 2 aut 3 minutorum, adeo ut verum momentum dimidii ingressus valde incertum esset. Dein appropinquante planeta ad contactum interiorem, Venus quidem circularis apparuit, sed figuram excedens versus marginem Solis, eodem fere phænomeno, ac guttula aquæ corpori adhaeret, & hoc eadem ex parte magis extensus præbet. Eadem excrescentia Veneris parva Solis cornua distinguebat, quae subrotunda erant; Venus quoque largius supra marginem Solis extensa, quam par credebatur, huic adhaerens, immersionem tamen intra pauca momenta perficiendam ostendebat. Mutabatur paullatim singulare hoc Veneris incrementum, ex quo tarda videbatur Venus in margine Solis linquendo, aut foribus ingressa post se claudendis; Sol contra, sub oscillatione cornuum, contactum interiorem festinare & planetam leviore vi a limine propellere, ut pleno amplexu sua Venere frueretur. Sub brevi hac pugna, planeta, toto licet corpore ingressus, ligamine quodam margini Solis unitus conspiciebatur; idem etiam distentum quasi, in medio ruptum fuit hora supra dicta 3, 38', 5'', & spectatoribus Venerem intra Solem paulisper moraturam pollicebatur. Distantia Veneris, cujus imago jam distinctior, a margine Solis mox apparuit 8 circiter secundis, sive octava aut sexta parte parte diametri suae. Sunt haec fere totidem verba nostri Strömeri in Diario Observatorii Upsaliensis, quae jam adduxi, ut insigne hoc phænomenon uberioris inculcarem, quia a nemine observatorum extra Upsaliam æque perspicue fuit descriptum, aut cum suis circumstantiis adeo exacte observatum. Sub mora transitus Venerei ad filum verticale observavit D. Strömer appulsus marginum Veneris ac Solis & horizontale quadrantis 3 ped. Suec. quos omnes hic recensere nimis longum foret. Accedente vero Venere egressura, ad marginem Solis occidentalem, paullo ante contactum interiorem, vel prius quam erumperet Venus, splendor Solis ante illam, sive ea ex parte, ad quam procedebat planeta, offuscabatur, & pressa ab illo Solis margo, atque in filum extenuata, flavescere incepit, mox vero cum exiguo Veneris disco coincidere & evanescere hora 9, 28', o''. Adnotavit hoc momentum pro contactu interiore D. Strömer in schedula, quam pro describendis observationibus ad manus habebat, & mox Solem respexit: verum jam largiter excisa videbatur Solis a Venere obscurata margo hora 9, 28', 7'' ut miraretur noster tantam in illa a parvo planeta & tam brevi tempore factam aperturam. Illi praeterea singulare hoc visum fuit, admodum obtusa apparere exigua Solis cornua, ut judicari posset, Venerem intra discum Solis adhuc restare, licet ignota vi marginem ejus obtegeret, aut nostris oculis subduceret. Emergentem dein Venerem armato oculo persecutus, ejus centrum in margine Solis collocatum putavit hora 9, 35' circiter, ut supra de immersione dictum fuit; contactum etiam exteriorem dubium accepit, mutato foco tubi ex percussione instrumenti sub fulcri transpositione, quae paullo ante contactum evenit, ita ut genuinum inum focum restituere non potuerit ante 9ʰ, 46′, 13″, quo Venerem Soli valedixisse dubitans creditit. Aderat Dominus Melander, mechanices tum director, nunc Strömeri successor, & astronomiam multo cum applausu scienterque profitens: illi vero tubum 16 ped. Suec. concepsi cum vitris rubris, tenui & non polito pro immersione, crassiori vero et perobscurato pro emersione Veneris, quia omnem defectum vitrorum coloratorum antea supplere non licuerat. Quanta fuit acies & perspicacia hujus observatoris ex observationibus patebit; nam hora 3, 37′, 9″ Venerem intra discum Solis contineri judicavit, ita ut circuli discorum se invicem tangere viderentur, licet obscurata maneret exigua pars marginis Solaris, super quam nuper procederat Venus: hora 3, 38′, 2″ vero contactum interiorem absolutum vidit. Haec ex ase conveniunt cum observatione Domini Wargentin, nisi quod intervallum eorundem phænomenorum ab illo statuatur tribus secundis majus. Paullo ante contactum interiorem emersionis, defuit cochlea fulcri, quod tubum Melandri sustentabat, ita ut eundem manibus levare coactus fuerit, quod ipse infortunium sagaci prudentia pratiener tulit, ne suas collegas turbaret, sub instante e Sole egredisse; ipse vero oculis contactum exteriorem instantaneum determinavit hora 9, 46′, 29″. Sequitur jam, ut in propriis observationibus recensendis pergam. Primo itaque undulationes marginis Solaris circum planetam tolli penitus animadverti, & extendi excavationem illius fere in lineam rectam; deinde intra pauca secunda dilatari oblurationem limbi Solaris ultra modum, quem ferebat magnitudine Veneris postea visa, & quemadmodum parva haec Solis eclipsis post contactum exteriorem immersionis, quem quem tamen videre non licuit, subito crescetbat, ita versus contactum interiorem rationem figuræ Veneris non imitabatur, ut supra explicatum est in observationibus Dom. Strömer. Erat quoque hora $3, 27', 12''$, cum Venus ultra dimidium immersa certo apparebat, licet per contactum interiorem evidens sit, centrum ejus ante horam $3, 28'$, marginem Solis non attigisse. Postea vero cornua Solis extra circulum disici circum Venerem paulisper surgentia videbantur, & mediante lumine fusco, quod Venerem circumdabat, integra hæc apparuit $4$ circiter minutis post momentum medii ingressus, vel forte antea si advertisset; imago tamen partis a Sole averse eo confusior quo magis a Sole distabat. Videbatur præterea Sol, sub vehementer limbi sui æstu, nifum exercere ad planetam complectendum, eo majorem, quo magis tendebat Venus ad contactum interiorem: ante hunc, porrexit sua cornua Sol extra circulum disici, discrimine vere notabili, versus horam $3, 37', 47''$; post hoc vero momentum, circa Venerem oriebatur levior lux, primo confusa, deinde crescens in distinctiorem, ita ut hora $3, 37', 56''$ cornuum Solarium conjunctio esset sensibilis; verum radii pone Venerem emicantes, sub debili adhuc Solis lumine, difficulter admodum observabantur, ita ut splendoris levitas dubium me redderet, utrum veram marginem Solis diutius exspectarem, donec intra semi-minutum Venerem super Solem progressam, hujusque marginem clariorem post illam conspicerem. Equidem non diffiteor, novam hanc apparentiam me aliquantisper suspensum tenuisse, id tamen audeo afflaverare, contactum interiorem fuisse perfectum dicta hora $3, 37', 56''$, meque, licet de indole phænomeni præmonitus fuisse, eundem ante $37', 52''$ non potuisse potuisse assignare. Advenerant paucis ante diebus suasiones Domini De Lisle, ut in observando transitu Veneris vitrum fumigatum cum viridescente conjungeremus, quam ob rem, accepto vitro rubro, loco fumigati, tenue ac viride illi super imposui, sed ob lumen Solis sub immersione admodum debile eundem apparatum tollere coactus sum, ut perspicacius viderem, & vitrum gracile virideque substituere, per quod Solis imaginem albescentem intuitus sum: eadem quoque fuit apparentia in descripto vitrorum apparatu, quem postea resumsi & constanter retinui. Procedente Venere a contactu immersionis interiori, omnium primo ejus diametrum determinare studui, quam, mediante proportione mensurarum diametrorum Veneris & Solis, optime inveniri putavi. Diametrum igitur Veneris, qua exigua erat, utrinque sumsi respectu initii scalae micrometri Dollondiani, quod in meo telescopio has excursiones instituere finit, eamque constanter & sub toto transitu, non majorem 51 partibus scalae, nec minorem 50 inveni. Diametrum etiam reperi eandem in quacunque directione mensurae instituta, sive verticali ad horizontem, sive obliqua utcunque, sive horizontali, adeo ut valde miratus sim Dominum De la Chappe diversas ejus magnitudines in diverso Veneris situ supposuisse: certe variante ejusdem mensuram invenire mihi quoque contigit fatigato oculo; sed, & vigore restituto, & debita attentione adhibita, limites jam indicatos in dicto telescopio genuinos fuisse fidenter assero, & aciem oculorum vix intra pertingere nisi conjectura. Duplicem vero hic proposui limitem, quia de maximo & minimo illius determinando sollicitate laboravi, ambas Veneris imagines vel tantillum ad invicem retrahendo, vel ad arctiorem contactum perdurcendo. cendo. Simili studio, limites diametri Solaris quæsivi; verum margines Solis, ut & aliorum corporum lucentium, vix eadem accuratione assequi licet; & quia minor in his jam requiritur exactitudine, limites inventas eo usque extendam ac fuit differentia observationum maxima, scil. diameter horizontalis Solis minima at rarius accepta fuit 1665 partium scalæ, maxima 1671, quam veræ propiorem esse plures observationes confirmant. Posita itaque diametro Solis = 31', 35''.5 patet illam Veneris non fuisse minorem 56''.7 nec majorem 58''.1, adeoque mediam pro apparente sub transitu ejus accipiendam = 57''.4, cui apprime conveniunt fere omnes determinationes diametri Veneris. Inter has observationes, quas pro diametro Veneris invenienda institui, facile intelligitur, quod distantias Veneris a margine Solis inferiore minus neglexerim mensurare. Eas vero hic omnes recensere nolo, quoniam ab astronomis usum ejusmodi observationum hucusque factum nequaquam inveni, meisque observatis distantiis calculum per otium adplicavi, quem brevi absolvere conabor. Præterea existimo, mediantibus hujusmodi observationibus, satis tuto determinari parallaxin Solis ex unius loci observationibus; unde D. Mason nosque Upsalienses eandem parallaxin in potestate habere credo, per ingentem numerum distantiarum ab illo nobisque captarum: si quis vero meas observationes communicatas desideret, antequam supputationes dudum inceptas perfecerim, huic lubens adero, quia mensuratas distantias, ultra modum reliquarum observationum ad Venerem institutarum, certas & indubias existimo. Ex his autem, minimam centrorum distantiam a me sumtam in praesenti folum explicabo. explicabo. Accidit vero ut, circa tempus dimidiæ moræ Veneris in Sole, postquam per horæ octavam partem quievisset, assiduus in observando distantiam centrorum vix amplius variare deprehenderim; & quia de medietate transitus Venerei nulla apud me opinio adhuc surgebat, illud phænomenon primo observationum vitio tribuerem; deinde, omni adhibita cautione, eidem medelam adferre studerem; sed quo major opera & quo certior essem de bene instituta observatione, eo magis distantias coincidentes observaverim. Jam itaque persuasus de exactitudine mensurarum, observationes refraganter quidem descripti, sed fideliter tamen adnotavi, sub anxia mentis dubitatione de causa irregularitatis (licet praeter naturam suppositæ) qualem in hoc instrumento antea non inveneram. Crevit etiam sub paucis momentis animi despondentia, quando distantias marginum paullo diminutas mox observavi, unde de mensuris exactissime capiendis maxime solicitus temporis opportuno relinquere decrevi, ut de his rite disquirerem. Illustravit vero omnia Venus a centro Solis magis discedens, animumque sic reddidit timidulo suo observatori. Haec vero cum ita evenerint, minor apud me manet suspicio de quantitate minima distantiae centrorum Veneris & Solis haud exacte determinata. Quod ad methodum attinet, qua distantias marginum aut centrorum erui, hæc talis fuit: marginem Veneris Solisque in duplicata imagine ad contingentiam perduxi, & convolvendo micrometrum detexi speciem hujus contactus, in instrumento videndum, ut distantia a margine acciperetur minima, h.e. sita in linea recta, quæ per centra transit. Difficilior ab initio erat hæc opera, & parcior hinc numerus observationum, sed paullo adsuetus uno fere ictu oculi perspexi, utrum genuinus esset contactus marginum Veneris atque Solis, mansitque error semper intra partem scalae quae minutum secundum proxime continet. Intelligent hoc observatores, qui macularum Solarium distantias a margine Solis proxima, simili instrumento, sumserunt, mihiique brevitate jam studenti concedent observationum certitudinem non uberioris arguere, quia in ejusmodi mensuris rarissime ultra minutum secundum aberrare solemo, modo debitam attentionem adhibuero. Hac igitur ratione accepi distantiam marginis Veneris tam superioris quam inferioris, sive proximae & remotae, adeoque ipsius centri distantiam a margine Solis proxima, unde illam centrorum ex determinatis Solis Venerisque diametris facillime supputavi. Ad minimum vero centrorum distantiam ejusdem limites tollicite quaesivi, quos eo certiores existimo, quo magis ex observationum exactitudine unice dependent, & opinioni conceptae potius repugnantes quam accommodatae fuerunt: scilicet habebatur eadem distantia aequalis 520 aut 521 partibus scalae micrometri, ipsaque diameter Solis capta in eadem obliquitate ad horizontem ac distantia centrorum planetae Solisque fuit 1670 aut 1671 partium ejusdem scalae. Observandum hic est, obliquitatis diametri Solaris mentionem studio hic factam, quia diametrorum Solis variationem in mensuris, pro diversa illarum inclinatione ad horizontem, solemo deprehendere, praeter illam quae a refractione dependet; eadem vero adeo est exigua, ut pauc tantum comprehensio secunda dubium me semper reliquerit, cuinam causae erit tribuenda, an verae apparentiae, vel instrumenti defectui, vel etiam incertae oculorum hebetudini, quae continuatis observationibus Solaribus Solaribus paullatim crescit, & irregularitatem mensurarum prodit. Quicquid sit, accepta diametro Solis = 31', 35'', ut antea, per rationes limitum minorum erit distantia centrorum = 9', 50''.2, per rationem vero limitum majorum = 9', 51'', harumque determinationum media = 9', 50''.6: omnes autem hic nominatae mensuræ, ut certiores essent, in eodem loco campi telescopii, prout fieri protuit, sumtæ fuerunt ex rationibus supra descriptis. Quamobrem a Domino Pingré dissentire cogor, quando eadem distantiam = 9', 55''.6, ex mora Upsaliensi transitus colligit, quia, ut patet, ex immediatis mensuris determinatur quinque secundis minor, & observationum diversimode institutarum plenum consensum, ad me totidem secundis decipiendum, per cognitam mihi exactitudinem, & circumspectionem, quibus peractæ fuerunt, denegare audeo: neque distantiam centrorum Veneris atque Solis hic stabilitam incongruam quis judicabit, modo consideret eandem ex utriusque marginis Veneris distantia a margine Solari deductam esse, unde errores mensurarum se invicem compensare necesse est, si qui ad imaginum contactum commissi fuerint. Præterea omnis fere labendi occasio, qua distantias marginum nimis magnas invenire debui, praeventa fuit, eo studio, quod nuper enarravi: haud etiam credibile videtur, si vera distantia foret = 9' 55''.6, me, in omnibus mensuris, circa minimam distantiam sumtis, a directione centrorum Solis & Veneris per 2°, 23' constanter aberrasse, quod fieri oportuit, ut dictam centrorum distantiam quinque secundis vera minorem determinarem. Ex his itaque patet, parallaxin Solis, repugnantibus jam descriptis observationibus, a celeberrimo Pingré nimis augeri, & illam ex iisdem infra novem secunda statuendam esse: quisque enim intelligit, data ratione diametri Solaris ad distantiam centrorum minimam, hanc ex illa cognita tuto determinari, & si quae obliuritas limbi Solaris visioni noceat, debet eadem, aut in utramque mensuram æqualiter influere, aut extimas Solis partes invisibiles reddendo, Venerem ad marginem Solis proximam paullo retrahere, adeoque distantiam centrorum extendere; erit itaque distantia minima centrorum Veneris & Solis sub hoc transitu =9', 50''.6 pro observatorio Upsaliensi, in assumpta Solis diametro, in illa vero a Pingré supposita =9', 51''.2, quod me parum moratur. Progredior ad apparentias exitus Veneris e Sole, quæ omnino singulares mihi visæ sunt: ad has vero observandas præmonitus accepsi, & similia in emersione phænomena exspectavi ac sub immersione, sed spe ex parte frustratus sum; eo diligentius tamen ea quæ apparuere potui adnotare; videlicet hora 9, 27', 30'' circiter, Venerem margini Solis multum approximatum vidi, & totam animi vim exercui ad momentum contactus interioris feliciter & exacte determinandum. Hora 9, 27', 55'' circuli discorum Veneris atque Solis se invicem contingere videbantur, sed Venus a Solis margine undique comprehendebatur, quia hæc supra Venerem elevata paullo apparuit. Eadem excrescentia Solis intra pauca secunda extenuabatur, & paullatim minuto lumine ejusdem, hora 9, 28', 1'' marginem Solis adhuc quidem continuam ostendebat, sensim vero evanuit, ita ut momentum præcisum vix determinari potuerit: tamen hora 9, 28', 3'' cornua Solis adeo distincta appatuere, ut Venerem per saltum excurrisse crederem. Figura Veneris circularis distinctior fluctior quoque videbatur, a debili lumine, quod illam circumdabat, eadem ratione ac ante immersionem, & obtusa Solis cornua ultra circulum disci exporrecta æstimabantur. Lumen vero Venerem, post hunc contactum, comprehendens paullatim evanuit, in parte a Sole aversa, & adversæ solum inhæsit, donec Venus fere tota emergerat: disparuit idem circa duo minuta ante contactum exteriorem, & Venere ad illum appropinquante, hæc rursus, quasi per lineam fere rectam, super marginem Solis, largo contactu, extendebatur, quemadmodum de prima apparitione immersionis dictum fuit; deinde rotundius apparuit frustum obscuratum, tandemque in angulum desit, qui hora 9, 46', 23'', major recto apparuit; postea idem angulus acuebatur, & speciem mucronis gladii exhibuit, qui unico instanti e Sole excidit hora 9, 46', 29''. Hisce omnibus jam recensis observationibus addi merentur illæ Domini Bergman, olim Mathesin ad nostram academiam legentis, nunc munere adjuncti philosophici eandem profitentis. Fuit vero tubus refractionis, quo hic utebatur, reliquorum omnium praëstantior, quia vitrum objectivum 21 ped. Suec. ab illustrissimo Domino Klingensierna A. 1754 fabrefactum, ocularis vero o. 29 ped. a Lehnbergio nostro nuperrime paratum erat. Idem instrumentum proprio usu destinaveram, sed multiplicatis præter meam opinionem observatoribus, eundem tubum Bergmanno concepsi, ut foci alterationem in telescopio meo, qua ob diversam oculorum constitutionem, necessaria erat, penitus evitarem. Est vero hic tubus diversis vitris rubris instructus, quorum tenuissimum adhibuit D. Bergman sub immersione, crassius autem sub emersione Veneris: evenit hinc ut D. Bergman, omnium omnium praesentium optime armatus, contactum immersionis interiorem, sub minus favente caelo, citius exploraverit quam reliqui adstantes, nempe hora 3, 37', 43'', pariterque contactum emersionis interiorem paullo ferius acceperit, quam a reliquis fuerit observatus, hora videlicet 9, 28', 9'': erat tamen minor hic differentia temporum quam in ingressu, ob circumstantias caeli, respectu apparatum, magis coincidentes. Tandem contactum exteriorem observavit D. Bergman hora 9, 46', 30'', eumque instantaneum judicavit. Sequitur jam, ut nonnulla transitus Veneris phænomena repetam, & nostras meditationes circa praesentem materiam adferam. Primo itaque, durante ingressu Veneris, pars ejus immersa major semper adparuit, quam par erat: augebatur videlicet Solis diameter ab aestuatione limbi per motum vaporum, sed accedens planeta ejusmodi disici Solaris incrementum tollebat, quantum a Venere tegebatur margo Solis, unde etiam, quae actu deprehensa fuit, minor aestuatio circa Venerem. 2. Lumen illud debile, quod planetam, ante immersionem perfectam & post emersionem inceptam, circumdedit, adstipulantibus reliquis observatoribus Upsaliensibus, & suo suffragio adnuente Domino Wargentin, qui idem simul conspexit, atmosphaeram Veneris indicare credo, quae sententia plena demonstratione haud carere videtur, si omnia jam recensita phænomena colligamus. Et si quis statuat eundem splendorem ab atmosphaera Solari derivandum esse, huic injunctum erit rationes explicare, cur in eclipsibus Solaribus a Luna perfectis desit omnino eadem apparentia. 3. Ex allatis colligitur ordinem observationum contactuum interiorum vim vel efficaciam ciam instrumentorum & apparatuum sequi justa fere proportione, quantum serenitas cœli permiserit, adeoque earum exactitudinem esse in aprico, prout hæc a nostro officio & industria dependet; & nisi hæc obtigisset earum successio, observationibus minor fides vel auctoritas tribuenda fuisset, quemadmodum de Grenovicenisibus idem merito docuit D. Short. 4. Denique patet, tutissimam fuisse observationem contactus exterioris emersionis, ex coincidente momento plurium astronomorum nulla ratione inter se communicantium, sed momenta contactus separatim, licet in eodem loco, adnotantium, ex audito numero secundorum, quem ex horologio Grahamensi, per vices sed constanter, enunciabant studiosi astronomiæ ad hoc munus dispositi & exercitati. Idem confirmat harmoniam observationum D. D. Klingenshierna & Wargentin, qui Stockholmiae fuerunt observatores in praxi astronomica maxime idonei, & optimis instrumentis instructi. Instituto igitur genuino examine observationum nostrarum elucet, neutram alteri praferendam esse, nisi ex rationibus apparatus instrumenti observatorisque in correspondente observatione, quod ut evidentius fiat, hic monebo, differentiam meridianorum Upsaliensis & Stokholmiensis, ex multiplice correspondentia observationum circa eclipses satellitum Jovis, derivatam esse $1', 42''$, quam etiam confirmant observati contactus, interior immersionis & exterior emersionis, adeo ut hanc $1', 59''$ assumere non liceat, ut fecerunt D. D. Short & Hornsby. Præterea observandum, ephemerides D. De la Lande, quæ statuunt differentiam meridianorum Upsaliensis & Parisiensis esse $1^h, 1', 30''$ corrigendas esse, ita ut ponatur eadem $1^h, 1', 9''$ quando pro Stockholmia assignatur $1^h, 2', 51''$, eandem eandem differentiam deduci ex correspondentibus observationibus eclipsium satellitum Jovis, ut in Actis Upsaliensibus hoc demonstratum est ex communicatis dictis observationibus apud Parisios institutis. Huic vero differentiae meridianorum Upsaliensis & Stokholmiensis, quam nuper dedi $1', 42''$, repugnat, quod scio, contactus interior emersionis utrobique observatus, qui etiam D. Wargentin & me ipsum statim ab initio anxios tenuit, quia tantam discrepantiam momentorum, quae est circiter 20 secundorum, nulla ex certa causa deducere valemus; dedi tamen, & jam adducam conjecturam non levi fundamento innixam. Accidit Upsaliæ, quod probe memini, & in diario descripti, ut paullo post eundem contactum, emersionis nempe interiorem, nubes Solem obtegerent, deinde cito transirent, & Solem perfectae claritati restituerent, antequam centrum Veneris in limbo Solis versaretur: potuit ergo, opinor, fieri, ut aëris quaedam intemperies adfuerit, quae a nobis haud perspecta fuerit, quemadmodum nubes appropinquantes praecedere solet tenuior nebulæ, quae ab oculis observatorum interdum non percipitur, at in phænomenis eclipticis accelerandis vel retardandis maximam vim exercet, quia horum momenta citius vel serius, prodiversa observantium acie, saepius adnotantur, & eorundem perspicacia ab aëris coelique serenitate dependet. Hæc confirmant plures comparisones immersionum & emersionum satellitum Jovis, Upsaliæ & Stockholmiæ observatarum; confirmant quoque aberrationes altitudinum correspondentium Solis, si quando nubes leviores huic appropinquaverint. Sic igitur Sol tenuiore hoc velo, nobis insciis, forte obductus, potuit contactum emersionis interiorem aliquot secundis acceleratum ostendere. Provoco Provoco ad astronomorum experientias, si quid huic simile ex aëris constitutione derivandum probent, non aliter namque licebit diffensum momentorum expli- care, quando observationes, ut apud nos factum, in nexu phænomenorum satis exacte conveniunt. Elucet quoque, accelerationem phænomenorum observationi- bus Upsaliensibus tribuendam esse, quia contactus exterior paullo post feliciter observatus cum illo Stokholmiensi exactissime adnotato plane coincidit. Quemadmodum igitur ex allatis patet, neutram observationum Upsaliensium alteri præferendam esse, ita mea sententia perspicuum erit, nulli harum postponendas esse observationes Stokholmienfes, quod ex superioribus a D. Short concessum iri credo, licet in sua Transactione contactum interiorem immersionis a D. Wargentin observatum, quasi erroneum assumat, quod nequaquam probandum existimo. Novi, & ipse monstravit, suam in hoc puncto sagacitatem dictus D. Short; sed nostras e longinquò institutas observationes eum haud probe cognovisse patet, quod in minori cum nostris astronomis commercio ægre feret nemo. Cavendum præterea hic est, ne cum nonnullis illas imprimis observationes feligamus, quae nostræ senten- tiæ de parallaxi Solis magis favent. Concedamus quoque observationibus hujus ordinis eam incertitudinem, quam inter plures ejusdem loci observatores cum diversis instrumentis regnare satis evictum est. Equidem scio moram transitus Veneris a me observatam minorem esse, quam quæ convenit distantiae centrorum ope micrometri Dollondiani a me determinatæ; sed unam vel alteram rejicere incongruum puto, nisi ex peractis disquisitionibus, (quarum insignia exempla dedit D. Short) quantum officiant errores nunquam Vol. LVI. N satis evitandi pateat: ex illis enim justo demum colli- gitur cuinam observationum generi major fides habenda fit. Norunt astronomi accuratiores, & aperte docuit D. Bouguer in Essai d'Optique, quod margines Solis minus fulgeant, quam partes Solis centro propiores: forte hinc mirum non erit, margines Solis in contac- tibus interioribus diutius obscurari, quam par est, & moram inter eodem nimum diminui pro ratione distantiae centrorum Veneris & Solis, in cujus deter- minatione levior ex altata ratione metuendus est error, quod ex indole observationum intelligitur, & ex præcedentibus uberius colligitur. Taceo vires radios luminis reflectendi limitatas in utroque speculo telescopii, nec non vitrorum tam objectivi in micro- metro, quam ocularium & coloratorum in telescopio non perfectam pelluciditatem, ex quibus determinatur raritas vel densitas radiorum a quovis puncto ad oculum pertingentium; haec autem omnia in censum revocari posse ex eo probo, quod diametrum Solarem majorem soleo invenire, adhibitis vitris coloratis gracilioribus quam magis opacis; minorem quo- que si levior intercedat nebula. Subsistit itaque irre- gularitas paucorum secundorum, quam ex obser- vationum circumstantiis rite explicatis unice dijudicare debemus: iisdem vero consideratis, patet observationem morae transitus a me factam debuisse differre ab illa D. Wargentin, si utraque genuina fuerit, contra vero hujus observationes, excepto contactu interiore emersionis, Upsaliæ observato, debuisse coincidere cum illa Bergmanni, ob instrumenta & apparatus proxime similia. Concludam, parallaxin Solis ex observata distantia minima centrorum Veneris atque Solis sequi minorem. 9 secundis, ut supra monui; sed nolle me hoc opus suscipere, ut litem inter astronomos ortam de vera Solis parallaxi, nisi post longum rationum examen, dijudicem: etenim observationes circa Martem institutae annis 1750 &c 1751 uno quasi ore clamitant, parallaxin Solis esse 9 sec. majorem, quod ex suis quoque observationibus monet D. Pingré. Contra vero observari merentur correctiones momentorum contactuum a D. Pingré, sine ullis adjectis rationibus, introductae, ex quibus de illis controverti potest, nisi ex reliquis ejus observationibus per calculum evincatur, ultimo proposita momenta esse solum genuina. Favent quoque minori parallaxi Solis observationes contactuum a Masono peractae, si cum Europaeis fere omnibus comparentur, ut abunde demonstravit D. Planman professor physices Aboensis, in actis Stockh. 1762: restat vero, ut earum fidem ulterius urgeat D. Mason ex distantiss centrorum observatis, ne quid in opere calculi desit, quod ad observationum veritatem probandam facit. Perpendendum insuper credo, quousque extendatur certitudo observationum parallaeticarum Martis, vel in quam partem pronior sit labendi occasio, quae ex indole instrumentorum & methodorum observandi optime intelligi potest. His enim rationibus, ut arbitror, veram certamque Solis parallaxin ex jam factis observationibus colligere licebit, vel saltem earum irregularitati & certitudini medelam adferre in proximo futuro Veneris transitu A. 1769. Dabam Upsaliæ 28 Maii 1765. Fredericus Mallet, Astron. obl. reg. Ups. N 2 Received