De Diaphragmate fisso, & Mutatis Quorundam Viscerum Sedibus, in Cadavere Puellae Decem Mensium Observatis, Epistola

Author(s) Anonymous
Year 1746
Volume 44
Pages 14 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

III. De Diaphragmate fisso, & mutatis quorundam Viscerum Sedibus, in Cadavere Puellae decem Mensium observatis, Epistola. RICHARDO MEAD Johannes Fothergill S. Quum non ita pridem de casu quodam, ut mihi videbatur, omnino singulari, coram te verba facerem, ipse auctor eras, vir clarissime, ut integram rei historiam literis consignarem. Consilio igitur tuo morigerus opus aggressius sum; coque lubentius, prout mihi persuasum est, id minus ingratum multis fore, si in publicum prodiret, quod tibi privatim non displicuisset. Tantum siquidem & merito ab omnibus tribuitur illius auctoritati, cui nihil antiquius, optatius nihil, quam bonis quibuscunque artibus, de civibus suis, de humano genere, optime mereri. Quo autem clarius tota res patescat, ab ovo, uti dicitur, exordiri animus est, corum omnium historiam exponens, quorum testis eram, fide, simplicitate, quâ possim, maximâ. Fœmina generosa 21 circiter annorum, tam ingenio acri & vivido quam forma spectabilis, habitus proceri & gracilis, temperiei ad sanguineam vergentis, firma satis, ut plurimum, sanitate felix, quinto post conceptionem circiter mense, primò praegnans abortum fecit. Magno suo malo id ei contigit, dum in cognati villà longe a suis distîtâ hospitio excipitur. Proxima, re jubente, obstetrix advocatur; quae artis cum primis ignara, & duris tantummodo ruricolarum ilibus affuet, uterum tenellulae cousque duriter tractavit, ut ex vasis laceratis immane adeo sanguinis profluvium exciverit, quantum ars sistere non valuit, usque demum donec gravissima superveniens Leipopsychia tam fluidorum motum, quam solidorum vim, impræsentiarum sustulit. Tandem vero revixit, atque ita convaluit, ut ore ac membris in pallorem alibentibus, ostentui esset multum vitalis spiritus egestum. Extantis autem malis vix, & ne vix quidem eluctata est, antequam de novo fit gravis. Miseram vero fortrem, quà per totum graviditatis decursum affligatur, referre piget; gravissima namque mala, quae uterum gerentes exercere solent, hæ nostram & pessime exercuerunt. Puellulam tamen & su tempore enixa est, cujus ad historiam, rebus maternis feliciter compositis, quoad morbos, mortem, & cadaveris sectionem, pertinuerit, referendam me accingo. Recens natæ forma culpa omni carere videbatur: parvula erat & pusilla, cujusque cutis justo flaccidior, & aliquatenus rugosior, se suo nutrimento parcius poti- tam testabantur; quod nemini matris historiam pen- sitanti mirum videbitur. Respiratio a principio ei erat justo paullulum fre- quentior, paucisque post diebus accedit, tanquam a correpto frigore, gravedo, cum ingenti laticis mucosi ex ore, & oculis, & natibus profluvio, quod quoties ubera nutricis ducere coacta est, fere spiritum infanti præclusit. praecusit. Et hinc saepius lachrymae, hinc etiam irae, graviores quidem quam adeo tenerae atati contingere solent, quaeque saepius praesentibus metum injecerunt, ne, cum furore brevi, simul & extremum halitum efflaret. Commodis vero medicamentis, alvum praecipue leniter ducentibus, a gravedine utcunque liberari videbatur: viribus etiam cum mole pedetentim auctis, in spem adducti sunt parentes olim delicatulae sanitas magis constantem fore. Saepius tamen quam in puerisque aliis infantibus solet, ex improviso vomitio cam corripit: egesta nec cibum crudum referunt, nec coctum, sed pullem quasi purulentam, interdum acidum, saepet fetidum redolentem: dejectiones etiam justo frequentiores & ejusdem omnino indolis erant. Respiratio interim frequens, laboriosa, noctuque difficillima. Haec co magis integrae salutis spem minuebant, quo minus auscultabant remedii, quae in hujusmodi malis plerumque opem ferre solent. Septimo tandem circiter mense, exanthemata quaedam sive tubercula per faciem imprimis, deinde per collum, humeros, thoracem & ad extremos, manuum digitos, disseminata sunt. Erant rotunda, pulicum instar morsûs lata, rubentia, duriuscula, pruritu molestissima, sensim in vesiculos parvas, sero tenui pellicido tandem repletas, elevatas: quae in squamas furfurreas tandem exsiccata, decidebant, relicitis vestigiis livido-rubellis diu permanentibus. Haec in conspectum venerunt paucorum post die rum febriculam; quum vero neque ortu, neque descessu justum aliquem typum servaverunt, pruriebant demum infensiissime, & nova semper seges demessam subsecuta est, diuturnum fore malum existimabam, altiusque atiusque radices egisse, quam quae febre inordinata erundae forent: quumque exanthematum prorumpentium vis atque pruritus indies augeretur, ab impuro aliquo hospite, vitium humoribus inferente, morbum incrementa capere putabam. Ad purgantia itaque nitissima, acidum aut acre obtundentia, eaque quae ad viscidum solvendum apta viderentur, confugi; & ne forte violùs ratio, quamquam nutrici optime, minus tamen molli alumnulae competeret, utraque non nisi juculis, carnis tenerrimis, & id genus coetu facillimis alendas jussi. Hinc tubercularum numerus, pruritus, cæteraque mala brevi diminuta fuerunt; atque dubia hucusque salus quodammodo stabilita. Decimi vitae mensis initium attigerat, quum parentum juslu nutrix parvulam ablactare fategit. Hoc sine magna molestia tulit: die sexto, propter alvum paulo astrictiorem asfuetum sibi solutivum hausit, unde bis deject, & bene se habuit. Sub vesperam enormi vomitione corripitur, ex nulla quantum patuit causa oriunda, quae sine ulla fere intermissione misellam laccilebat, donec tragœdia per 24 horas circiter aestà, vitae brevis scenam clausit. Cuncta, quibus usu est medicamenta, singulatim referre haud opus est. Tam notis pterisque, quam novis auxiliis, intus, foras, novo & pertinaci malo obviam itum est. Prae aliis per totum vitae (nam & idem erat morbi terminus) decursum, profuerunt tinctura rhubarbari ex aqua cinamomi tenui parata, parca & saepius repetita dosi exhibita; & linctus ex oleo amygdalino, syrupo pectorali & sapone paucifimo confeccus. In ipsis vero extremis angoribus ad vomitum sedandum adhibita sunt ca quae acidum aut acre acres temperare, obtundere solent; aromata grata, mitissima, anodyna, demum & ipsa soporifera, at frustra omnia: alvus interea nec sponte soluta est, neque ullis cessit irritamentis. Atrocinis morbi causas atque sedes rimari animus erat; quod, impetrata venia, postridie aggredior; priusquam vero ad dissectionem manus admoveo, praecipuorum symptomatum conspectum, quibuscum a carcerebus ad metam usque colluctabatur, coram sistere haud forte absonum videbitur. 1. Pulsus nunquam non turbatus erat, parvulus, tremulus, frequentissimus. 2. Respiratio semper naturali crebrior, noctu quam interdiu difficilior. 3. Id quoque observandum, quo laxior amictus, etiam interdiu, co crebrior respiratio; quanto vestis arctior thoracem & abdomen cingens, tanto crat respiratio naturali similior. 4. Decumbenti etiam eadem actio difficilior; inde evenit, ut postquam primum carpisset somnum, caetera noctis pars plerumque sedenti in gremio nutricis abiit. 5. Tussis, inquietudo, febricula, plus minus, dum ad sanitatem proxime accedere visae est, noctu aderant, & semper quam interdiu molestiores. 6. Vomitiones frequentes sine causa evidentis saepius eam fatigabant: egesta, cruda, & varia; nunc acida, nunc putrefacta, subpingua, fetida. 7. Dejectiones sursum egestis simillimae. 8. Carnium quolibet modo praeparatarum odor vomitiones crudeles haud raro ciebat; tanto tamque infelici sensu praedita erat. 9. Quoties 9. Quoties alvus astricior, toties major aderat ad vomendum proclivitas; at ventris fluxus quandoque enormis & diuturnus plus damni intulit, quam vomitio. 10. Urinam insigni imbutam esse acrimonia docuit odor, spiritus instar urinosi plerumque acri: linteamina colore flavo tingeabantur. 11. Et cutis quandoque simili tinctura suffusa est. 12. Humor iste, qui pone aures infantum excerni solet, in nostra etiam maxime fetidus erat. 13. Ingenium ei erat mite, placidum, & malorum patiens: si quando autem accensa esset ira, mirum quantum excandesceret: pari tamen celeritate extinguebatur, aliocquin a suffocatione illico periisset. Crederet, opinor, unusquisque rerum medicarum gnarus, ex historia jam tradita morbum esse insolitum; vim ventriculi imprimis labefactatam; turbatas secretiones, vitiatum sanguinem, pulmones male functos officio; forte & hepatis culpa non caruisse. Quis vero unquam conjecturis asscutus esset divisum fusile septum transversum; per ejus rimam in ipsa pectoris penetralia ventriculi amplam portionem & intestinorum partem insignem irrupisse? Haec vero & plura docuit ipsa cadaveris dissectione, quam posteromane, comite H. Delanoy Pigot, chirurgo Wandsworthiensis perito, institui. Corpusculum exsuccum, & mirum in modum unius Νυχθημέρα intervallo exinanitum lustramus. Quoad partium formam & magnitudinem omnia recte, nisi quod thorax naturali longior videretur & angustior: costae siquidem, minus quam solent oblique positae, ad corporis axin rectius spectabant. Ilia sinistra livor occupaverat, tanquam gangræna fuisset affecta: circa humeros & brachia haud paucæ vesiculæ cernebantur; quarum aliæ liquore rubello, aliæ viridescenti, flavescenti aliæ scatebant. Divisam cutem, musculosque tenues subtus jacentes tunica cellularis omni omnino adipe vacua intercurrebat. Ventre aperto, inferior omenti margo ne vel minima fæta pinguedine, vixque ad umbilicum protensa in conspectum venit. Intestinorum etiam tenuium portio, imusque ventriculi fundus; deinde hepar magnum pallescens; sub cujus costa latebat vesica fellea, ampla, turgida, fundo sursum, cervice deorsum rectius quam in sanis solitum spectante. Hæc forfice reclusa bilis spissæ, nigricantis ferme fæscunciam effudit: at quanquam ex plaga patula haud sine pressura; usque adeo cras lætænamque erat. Vicina omnia summa flavedine tingebantur. Ileon intestinum hinc inde inflammari videbatur: Colon suo loco absuit: splen, renes, reliqua, sana. Rescissis deinde cute musculisque, caute sternum ad jugulum usque dividimus. Ast diductis plagæ marginibus, spectaculo, quantum novi, nunquam antea viso, percellimur. In sinistrum quippe pectoris antrum, magna ventriculi portio se se intruserat, tam pulmonum lobos, quam ipsum pericardium, & in eo cor, ex integro abscondens. Diducto tandem ventriculo, quid subtus lateret inspecturi, ilei partem tres circiter palmas longam; cæcum, ejusque appendicem, una cum coli portione haud parvâ, omnia uno eodemque teæ hospitio detegimus. Rei novitate commotus, omnia rursus intucor; anceps ne forte vulnus inter secandum diaphragmati inflictem visceribus portam aperuisset. At inspectio quam maxime accurata dubium omnino fustulit; docuitque id olim fissum, divisum vel perruptum fuisse: nam septi hiantis margines perfecte occalluere; neque ullibi conspicienda erant plagae recentis indicia. Quum itaque constabat nullam a nobis diaphragmati illatam fuisse vim, cuncta in locis quibus antea collocata erant studiose reponimus, singulatim omnia et adhibita diligentia lustraturi. Septum transversum ab osse sterno, et cartilaginibus anterius diremptum, et ad centrum usque tendinosum, divisum, retractumque, arcum lunatum tensum formaverat; cujus cornua ad costarum fines cartilaginosos, dextro latere sterno proprius, remotius sinistro, pertingebant: sicque sinus effectus est inaequalis, sinistro quam dextro latere patentior. Per hunc amplum sinum, sublata viscera, in sinistro thoracis angulo, inter costas et cordis apicem tutas adeo adepta sunt latebras, ut neque proprio ponderere, neque valida succussione, neque mutato, qua-cunque demum ratione, corporis situ, in pristinas sedes unquam deduci potuisse judicabam: In pristinas dico, quoniam primitus ante partum sic sita fuisse haud temere credendum est. In ipso etenim partu malum accidisse, plurima sunt quae, ut ita credam, faciunt. Saccus ille ventriculi, qui ingesta per oesophagum immediate accipit, multo quam solet amplior, suum locum obtinebat; solito etiam pallidior et tenuior: reliqua pars sursum protrusa, deinde oblique retrorsum, sum, supra septi arcum elevabatur; in ipso tamen transitu a margine septi angustatum notavimus. Has tandem emensus fauces in amplum satis utriculum rursus excrevit; qui arcuato septo, tanquam scamno incumbens, omnem pectoris sinistri ambitum sibi vindicabat. Corculum interea, nam tale revera fuit, supra ipsam dorsi spinam detruserat; pulmonumque lobos ejusdem lateris eousque coarctaverat, ut omnino sedibus pulsos, aut nullos fuisse, pene crediderimus. Pylorus ex hoc utriculo juxta tertiam costam emergens, et sinuosâ flexura deorsum vergens, in duodenum abiit; quod, qua parte septi jugum in descensu transivit, et ipsum coangustrari debuerat, quotiescunque ventriculus aut cibis aut flatibus intumuit. Quumque ita a naturali cursu devium aberrare necesse habuit, nil mirum si ductus communis biliarius, a recto intestini itinere tensus et fere connivens, suo semper munere fungi non poterat: hinc cutis, hinc urina quandoque discolores; et hinc sine bile dejectiones. Tubi intestinalis anfractus pressé sequentes iterum in thoracis antra ducimur: nam supra ipsum diaphragma, et pone ventriculum, portio ilci aliquot palmas longa convoluta delituit: exitum finemve quarentibus in conspectum venit appendix vermiformis, et cæcum fecibus distentum, amplum, incumbente ventriculi mole compressum, ejusque nisu extremo antri angulo adaptatum: denique annexa coli pars circiter dimidia, crebris et profundis sinubus notabilis. Qua parte colon tensum septi limbum superabat, id tantum non abscissum invenimus; nam ventriculus saepius repletus, cedentis intestini latera contra membranæ membranae renitentis marginem obsistens, ea ita attriverat, seu premendo angustaverat, ut ne quidem fecibus crassioribus trajiciendis aptum videbatur. His demum attente perspectis, caetera ejusdem cavi contenta exquirere fategimus; et sub firma tectos membrana, quam mediastini parietem esse sinistrum judicavimus, pulmonum lobulos detegimus, arctissime posticae thoracis regioni undique non adhaerentes modo, at firmiter agnascentes dudum officio suo defuisse videbantur. Plexus praeterea fibrarum validus, ex membrana cellulosa quasi contextus, totam lobulorum compagem, pleuraque superficiem sic intercedebat, ut nulla ratione seipso expandere valerent pulmones, si a tergo liberum movendi spatium permisissent intestina et ventriculi portio. Alterius deinde lateris cavum excutimus, et pertusa membrana firma, quam pro altera mediastini plica habuimus, pulmo dexter sanus satis et integer fese prodidit; quique proculdubio utriusque munere diu perfunctus est. Paulo infra pulmonis marginem inferiorem, supra diaphragma, saccus erat quasi ex membrana cellulari conflatus, qui, forfice apertus, binas circiter uncias liquoris flavo-viridantis, albuminis instar gelatinosi, loculamentis membranaceis contenti, profudit. Num ex hoc fonte profluxerat ista sanies, quae indomabilem tuberculorum vim, faciem, collum, caeterasque partes sedantem, enutriverat? Ita quidem verosimile videtur; nam liquidi in utrisque color idem erat. Pericardium proxime referatur, quod et ipsum liquore simili scatebat: effluxit quippe ex apertura ad duas fere uncias humor descripto, modo paullulum tenuior magisque flavescens, simillimus. Cor Cor erat exiguum, taetui durum, et in bina aequalia quasi loculamenta discretum: hic enim auricula dextra sanguine distenta, vix cordi magnitudine cederet; ibi ventriculi cruore atro paucō crassissimo farcti: inter utrosque vinculi partes agunt vasa coronaria, cordis basin arcte adstringentia. Ex secta auricula cruor aterrimus, spissus, corio tenaci apertus exprimitur; ipsius facci latera ex venulis varicosis livescentibus tantum non constare videbantur. Saepius inter secandum tam casu, quam dedita opera, maiores venas pertudimus at nunquam alias, tam parum sanguinis effluxisse memini, iloque erat crassius et niger, tanquam sero omni et diluente lympha orbarus. Lustratis jam et sua fede visceribus, ventriculum eximere partemque intestinorum libitum est, ut quantum ad formam situmque mutata essent, exploratum haberem: dum vero manus operae admoveo, leniterque ventriculi fundum prehendo, ecce omnino putris, et ne tactus quidem levis patiens, pars ima intra digitos collabatcit. Nulla aderant inflammationis gangraenosee indicia; non rubor, non striæ, nulla stigmata livescentia: omnis albore palleat, et sic tam nulla vi in tabem defluebat, ut potius acribus erosam, vel humidis laxatam fuisse compagem, quam gangraena corruptam judicarem. Nec intuenti ventriculi situm hoc absonum videbitur. Heic enim ex imo visceris hujus fundo, ad summum pylori jugum, ascensus omnino acclivis: in nostra etiam sublata erat vis septi renitens, cujus ope in altum attolli unice valuerant ventriculi contenta: plus plus itaque laboris musculis ventris solis peragendum erat, quod quam in aliis peragitur, sociato diaphragmatis nixu. Ingesta proculdubio suam sequi indolem, favente mora et quiete debuerant; quibus conditionibus si addamus perpetuum humoris gastrici stillicidium in unum quasi ventriculi punctum, tam vomitus funesti ortum, quam putredinis causam perspectam habere possumus. Hinc quoque manifestum crit, quare noctu quam interdiu procumbens quam erecta, laxe quam arce vestita, pejus se habuit: et quantas anxietates, aegritudines, et molestias, pati oportuit, quoties situs horizontalis, habitusque parum strictus, ascensum facilem cibis in pectora praebuere? Cor ipsum mole praegavari necesse erat; luctamque dubiam contra hostes irruentes solum sustinere. Tradita hucusque rerum historia symptomatum explicationem promptam, ni fallor, reddidit, ideoque mihi supervacaneam: superest tantum modo, ut aliqua, quae in mentem mihi saepius morbum immedicabilem pensitant venerunt, at paucissimis referam. 1. Patet enim imprimis, animal posse vivere, vegere, lactari, et quodammodo valere, cui finditur vel disrumpitur diaphragma. 2. Ideoque minus huic metuendum, in pectore pertundendo, quoties empyema aut hydrops remedium anceps experiri suadeant. 3. Ita affectum esse diaphragma, (1.) si ampla hiansque plaga fuerit, forte dignoscendum, ex ipsa thoracis figura productiore, minus obliquo costarum situ, et lascia simul respiratione. 4. In morbis infantum, quorum natura videatur reconditior, ex accurata partium externarum contemplatione, indagine, fortassis aliquid lucis elici queat: idoque nequaquam prætermittendum. 5. Quotiescunque tubercula, pustulae exanthemata, singularem aliquam corporis regionem occupant, ibi subtus, in vicinia, malum fomitem latere suspicandum. Ita tandem casum, nulla arte sanabilem, et forte nimia diligentia exposui; id vero ægre te laturum haud quidem existimo: nollent enim nescire cordatores in arte viri, quibus ex causis præmatura mors superveniat, quotiescunque cadavera lustrandi copia conceditur: ipsos etenim medentes non solum rerum gnaros peritosque reddit, verum etiam tam orbatis dolorem minuit, quam dedecus aufert arti, palam perspectum habere, nullis remediis, nulla ope, ne quidem tua, supremam sortem potuisse protrahi. Vale, vir candide, diuque felix orbi intersis, bonarum artium patronus, medicæque juventutis pater atque princeps. IV. A Letter from Mr. Wm. Arderon, F.R.S. to Mr. Baker, F.R.S. on keeping of small Fish in Glass Jars: And of an easy Method of catching Fish. Read Jan. 16. 1745-6. In the Beginning of September 1744. I procured a small Dace, about an Inch in Length, which I put into a glass Jar, that held