Descriptio Foetus Monstrofi Sine Ullo Sexus Signo; Regali Societati Communicata per Job Baster, Acad. Caesar. et Reg. Soc. Lond. Soc.

Author(s) Job Baster
Year 1749
Volume 46
Pages 4 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

POCVLI INSCRIPTIO. Fig. 3. p. 488. ΦΕΥΣ ΜΙΘΑΔΑΤΤΗΣ ΤΑ ΑΡΤΡΙΕΝΤΩΤΟΥ ΤΟΠΙΣΤΑΙΣ ΕΙΟΥΕΥΤΤΑ ΣΥΡΑ ΔΙΑΖΩΣΕ XIV. Descriptio Fœtus monstrosi sine ullo Sexus Signo; Regali Societati communicata per Job Baster, Acad. Cæsar. et Reg. Soc. Lond. Soc. Read June 28. 1750. Quamvis plurimae sint monstrorum delineationes et descriptiones raro tamen occurrunt exempla, in quibus nullae adsint partes genitales: cum tamen hic casus mihi obvenit, Regiae Societati hujus delineationes offero: (TAB. II. Fig. 1 and 2.) quem circiter septimestrem sanissima mulier, tertio partu, tempore gravidationis nulla imaginatione, metu, aut terrore percussa, in lucem edidit. Caput hujus infantis non, uti oportet, erat sphæricæ figuræ, sed valde acuminatum, brachium dextrum bene formatum; sinistri vero radius et ulna multo breviores esse videbantur. Ne minimum partium genitalium, quibus sexum distingueres, erat vestigium, nec anus, aut ejus apertura; verum eo loco cutis, abundante pinguedine, quasi in gyros erat reducta, et circumvoluta. Ex medio ventre, genitalium loco, provenit pes unus in unicum quasi digitum, sine ungue tamen finiens. Repetitis precibus apertio cadaveris fuit negata, externa delineatio concessa, quam Regiae Societati debita reverentia offero, una cum delineationibus foetus et hydrocephali, quorum historiam ante aliquot annos (anno 1742) Regiae Societati obtuli, et N°. 466, p. 277, in Transactionibus legi possunt.