Sam. Christiani Hollmanni, Philosoph. in Reg. Georgia Augusta [Gottingens.] Prof. Pub. Ord. ad Cromwellum Mortimerum, M. D. R. S. Secret. Epistola de Subitanea Congelatione, de Igne Electrico, de Micrometro Microscopio Applicando
Author(s)
Sam. Christiani Hollmanni
Year
1744
Volume
43
Pages
12 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
I. Sam. Christiani Hollmanni, Philosoph. in Reg. Georgia Augusta [Gottingensi.] Prof. Pub. Ord. ad Cromwellum Mortimerum, M. D. R. S. Secret. Epistola de subitanea Congelatione, de Igne electrico, de Micrometro Microscopio applicando.
Read at a Meeting of the Royal Society, Jan. 10. 1744-5.
Quum quas de barometris aliquo abhinc tempore ad te perscripsi, vir clarissime, observationes, tibi, illutritissimaeque Societati Regiae, non dispuicuisse intelligerem; alia nonnulla, in quae ab illo tempore incidi, hac, quae mihi jam offertur, occasione ejusdem illustris Societati Regiae judicio permittere constitui.
Legi N°. 418. Transactionum, p. 79. seq. a cl. Triewaldio relatum phænomenon, quod adeo mirabile, quum primum legerem, visum fuit, ut, nisi aliunde jam constitisset, congelationes omnes fere in puncto temporis fieri, fidem fere omnem videri potuisse superare. Non absimile vero circa finem anni 1742. mihi contigit, quod, casu fortuito primum enatum, postea, & eadem adhuc hyemac, & proxime elapsa hujus anni, ad certam & constantem experimenti legem revocare studui. Haecabant quippe circa finem dicti anni 1742. quum die 24 Decemb. [st. n.] ingens apud nos frigus repente esset exortum, in duobus vitris conicis diaboli, quos vocant Cartesiani, figuræ & coloris variis, quibus proximis ante diebus ad experimenta quaedam usus eram; alteri quidem aqua specificce leviores, alteri vero ab indita quadam
quadam illorum cavitatibus aquae quantitate majori graviores eum in finem redditi, quo antliae pneumaticae sub campana impositi aëreque ex hac subducto, ascendere sua quasi sponte in aqua circumiacente possent. Utrumque, in cujus aqua hærebant, vitrum in conclave quodam frigido, apertum, & phiala quadam vitrea solum obtestum erat repositum; ex quo, quem mane d. 24 Dec. eadem forte conspiciebam, in caidum statim hypocaustum illa transfero, atque cilia lignæ ex nuce juglandæ tabrefactæ impono, aqua fluidissima & pellucidissima adhuc plena. Quoniam paulo vero post in mentem mihi veniebat, recordari, quod vitra, & corpora ejusmodi quæcunque frigida, in calidum translatæ locum, insignem roris in rivulos aqueos ex superficie plerumque defluentis copiam soleant concipere; a damno, vel macula saltem, cistam meam defensurus chartam, quam vitris substernam, circumspicio, dumque alterum vitrum tollo, roræ, si ita modo appellare fas est, multo persutum jam invenio; alterum vero, in cujus fundo diaboli aqua graviores hærebant, siccum equidem, sed totum fere glacie repletum deprehendo. Stuporem fere mihi incutiebat insolitum & inexspectatum spectaculum; de icunculis tamen meis vitreis solicitus, tubulum, qui ad manus erat, æneum ante omnia arripio, e media, si fieri posset, glacie caldam servaturus. Quum lamellas vero glaciales, mirifice sibi intertextas, tenuissimas & mollissimas esse deprehenderem, totusque pro vitri figura conus glacialis vitro circumquaque nullibi cohæreret, quin in pauculâ potius, quæ ipsum circumdabat, & in fundo quoque vitri ad digiti altitudinem restabat, aquâ nataret, & ad latera jam sensibiliter in aquam resolvi inciperet; eo secu-
rius lætiusque jam jucundissimo hoc spectaculo frui coepi. Erant singulæ lamellæ glaciales, quæ totum istum truncatum conum constituiebant, tenuissimæ, & vitri fere instar pellucidæ; propterque varie ad se inclinatum situm, ad totius vitri conversionem instar tabularum vitrearum mirifice resplendescabant; quam spectaculi jucunditatem illæ, quæ circa diaboli Cartefiani nigerrimi caput hærebant, non parum adhuc augebant.
Hac peropportuna ergo jam uti occasione vocebam; atque annon, glacie iterum soluta, & vitro priori suo loco reposito, reproduci idem phænomenon posset, tentare. In ea vero, quum ci. Triewaldi experimentum primum legerem, opinione fere eram, quod vestæ, quæ vitro ejus circumligata erat, pressione, forsan pressionis a frigore oriundæ, gradus auctus, indeoque subitaneus ille congelationis effectus ortus fuerit, eademque adeo via in aqua, sufficienter jam frigefacta, etiam mihi rem successuram sperabam.
Abuterer vero tua, vir clarissime, & illustris Societatis, patientia, si omnia, eam in rem, die 24, 26, & 27 Dec. instituta, multaque cum molestia sæpius repetita, experimenta enarrare hic singula vellem.
Successit, fateor, experimentum aliquoties; sæpius tamen omnibus licet fere circumstantiis iisdem, spe omni frustratus sum. Fuit [a] integrum vitrum aliquoties, me inspiciente, glacie repletum; aliquoties [b] quasi cista quaedam glaciales, me inspiciente & velicam vitri comprimente, ad latera vitri exortæ sunt, quæ in crustam glacialem, integram superficiem vitri interiorum ambiente, mox abierunt; reliqua aquæ massa interiori, axemque vitri proxime circumdante, remanente fluida; aliquando [c] singula
lamellæ glaciales pellucidissimæ, & nivis fere referentes figuram, in media aqua limpidissima, vitrum me manu tenente & plena die iterum inspiciens, in conspectum subito prodierunt, quæ adeo tenues vero erant, ut manu paullulum tremente in aqua simul titubarent, & contremiscerent, &c. &c. Sed hæc omnia percensere infinitum foret. Ergo summa solum experimentorum, sæpe studioseque repetitorum, capita & quasi fundamenta præcipua, paucis adhuc indicabo.
I. Quando aqua sufficientem frigoris gradum jam conceperat, sive in calidum transfrerretur locum, sive vitrum solum manu calida comprehenderetur, aqua ferme omnis in momento fere in glaciem convertebatur. Illud tamen sæpius, faciliusve, quam hoc successit.
II. Nihil referbat, sive vesica vitrum obligatum esset, sive minus; & illo quidem casu, sive illigata vesica digitis premeretur, sive minus. Neque,
III. Quicquam interest deprehendi, sive diabolus aliquis Cartesianus, aut alia ejusmodi icuncula, aquæ inhæreat, sive minus; atque si adeo, num in fundo vitri hæreat, an aquæ superficiei innatet.
IV. Icuncula tamen vitrea quadam in aqua hærente, quotiescunque congelationis initium adspicere mihi licuit, ab aliqua semper ejus parte illa incepit, indeque demum se circumquaque diffudit.
V. Experimentum tunc solum ex voto successit, quando vitrum aqua plenum ita æri frigido fuit expositum, ut tota aquæ massa æquabiliter ab eodem penetrari potuerit. Quodsi,
VI. Vero vel ante fenestram apertam, per quam ventus frigidior irrumpebat, vel in pavimento gypso, uti hic passim moris est, obiecto vitrum collocatum esset;
esse; glacies quidem generabatur, sed quam antea sub N° [b] p. 241 recensui. Quodsi vero,
VII. Vel ante fenestram apertam, vento non spirante, in fundo ligneo, vel in pavimento gypseco, sed interposita aspercula; repositum esset vitrum; fere semper experimentum successit: nisi forsan paulo tardior advenerim, atque vitrum glacie jam totum repletum fuerit. Ut,
VIII. Gradum vero frigoris, ad quem pervenisse aquam oportebat, si momentanea ejusmodi contingere congelatio in loco calido deberet, eo facilius tandem possim observare, vasculum paullo latius myrrhinum aqua replevi, & in eodem cum vitro fundo reposui; diligenterce observavi, quando glaciaeem cuticulam contrahere eodem contenta aqua incipiebat. Etsi non exacte enim congelationes illae erant isochronae; saepius tamen haec observatio ad feliciorem experimenti successum mihi profuit. Permolestum enim & tedium absque eo experimenti genus est. Forsan vero,
IX. Conicae vitri figura, ob angustius, quo patet, orificium, latioremque basin, ad vim & frigoris, & caloris, per totam aquae massam æquabilius diffundendam, non parum quoque confert. Saltem in vitro quocunque cylindrico, ob nimis latum orificium, difficiliter experimentum successurum esse, persuasus sum; et si ipse nondum tentavi.
Non licuit mihi postea, per tempestatis statum, eadem hyeme experimenta hæc repete. Repetii tamen proxime elapsa anni hujus 1744. diebus 6, 7, & seq. Januarii, cum eodem successu, iisdemque, qua modo enarravi, phænomenis.
Causam
Causam, cur aqua ad punctum congelationis fere frigefacta, unico fere momento in innumeratas istiusmodi, miraque se decussantes, lamellas glaciales, unum corpus continuum efficientes, abeat, si quo continetur, vitrum subito calore circumfundatur, reddere non ausim. Aristotelici forsan suo antiperifaseos vocabulo mirifice sibi suique similibus hic placerent. Sed satis habemus in philosophia vocabulorum conceptu vacuorum, quorum ego numerum augere nolim. Percensui phænomena. Judicium de re ipsa, reique, si fieri potest, modo Tu, vir clarissime, illustrissimaque Societatis imprimis luminibus permitto.
DE ELECTRICIS experimentis, quæ celeberrimorum virorum, vestris Dn. Gray, & Parisini Mr. Du Fay, industria mirifice, & supra fidem fere exculta sunt, necscio, an Tibi, vir cl. jam constet, quoisque jam apud nos in Germania promota sint. Postquam a Mr. Du Fay nempe repertum caufu erat, ex electricato humano corpore scintillas, si ab aicio non electricato contingatur, erumpere, quæ satis acute pungant, repetita hæc experimenta in academia Lipsiensi sunt; atque loco tubi, quo Dn. Gray & Du Fay, usi erant vitrei, globus vitreus, quali cl. Hauksbee jam olim ad alia experimenta electrica usus est, adhiberi coepit; hacque occasione observatum est, tantam ignis vim corpora electricata, imprimis animalia & metallica, fundere, quibus non spiritus vini solum modice tepesfactus, quod facillime succedit, sed & alia corpora inflammabilia, interque ea pulvis pyrius, pix, sulphur, & cera sigillatoria, intensius prius calefacta, incendi possint. Postrema hæc experimenta aliena fide refero; priora vero ista propria mihi jam confirmavit experientia. Globo vitreo per quem axis ferreus
reus transit, dum celeriter rotatur, apponitur, quam fieri potest proxime tubus ferreus, ex laminis ferrcis, stanno obductis, paratus, diametri unius vel dimidii circiter digiti, longitudinis trium aut quatuor pedum, filamentis, ex ferico coeruleo paratis, horizontaliter impositus; & ne globum vitreum inter rotandum tubus temere laedat, extremitati ejus cavæ fasciculos ex variis filorum lineorum generibus, nunc nudos, nunc auri argentique lamellis obductos, infero, quorum extremitates dum globum contingunt, praeter alia jucunda phænomena, vim omnem adhuc reddunt in tubo cohærente ferreo fortiori. Tubi hujus alteram extremitatem homo pici, ad duorum triumve circiter digitorum profunditatem cistæ cuidam lignæ insufæ, insistens manu apprehendit; tuncque vis electrica per totum ejus corpus ita diffunditur, ut quæcunque ejus pars non corpora solum leviuscula, i.e. foliola auri lamellati, attrahat repellatque alternis vicibus; sed quæcunque ctiam, sive tubi istius ferrei, sive hominis electricati pars, si ab alio non electricato contingatur, scintillas acute pungentes crucet. Sæpe etiam, si is, qui in pice constitutus electricatusque est, gladio succinctus fuerit, ex vaginæ extremitate scintilæ vel sua sponte prorumpunt. Teneat homo, in pice constitutus, pileum limbo aureo vel argenteo circumdatum tub brachio; tangat alter non electricatus limbum istum; & satis acutum ille in brachio sentiet imperium & dolorem. Non electricatus vero aliquis teneat spiritum vini rectificatissimum, modice tepesfactum, in cochlearis; & alter electricatus, digito, clave ferreo, extremitate gladii, scilicet ad superficiem spiritus istius appropinquet, & statim apertam hic flammam concipiet. Teneat electricatus co-
chlear cum spiritu vini manu sua; accedat quicunque circumstantium, & digitos ad spiritum vini appropinquet, & idem statim sequetur effectus. Constituatur secundus, tertius, quartus scilicet in pice, & omnes vel manus inter se jungant, vel mediante fune, tubo ferreo, &c. inter se conjuncti copulatique sint, eodem modo in postremo omnia, ac in primo, secundoque, succedent. Taceo alia, circa attractionem & repulsionem corporis electricati nuper detecta phænomena. Hoc modo addo, quando globus vitreus rotatur, opus esse, ut sicca, & non nimis calida, manus eadem interea temporis apponatur, ad quam globus leviter teratur. Nihil enim adhuc repertum est, quod pares hic cum humana manu effectus praestet. Globus, quo ad haec experimenta utor, vix diametri sex digitorum Rhenanorum decimalium est; & promissime tamen experimenta omnia, favente inprimis tempestate, eodem succedunt, miraque scintillarum, quam corpora eodem electricata evomunt, vis est. Sunt tamen qui majoris molis globis majora adhuc effici posse contendunt, qualia supra jam recensui. Neque vero, ob temporis penuriam, omnia jam tentare potui, quae & ab aliis jam tentata sunt, & ipse adhuc mente concepi tentanda. Major, diutiusque perdurans, globo, quam tubo vitro, excitata vis est.
SI EPISTOLÆ limites excedo, tuaque abutor patientia, veniam dabis, vir doctissime. Ut unicum tamen adhuc adjiciam, quum non æque commoda semper scribendi mihi pateat occasio, non inique proculdubio feres. Vidi in v. cl. Henr. Bakeri traditum; The Microscope made easy, &c. Londini, a. 1743. altera vice auctius edito, p. 47. quod cl. Martin micrometrum quoddam invenerit, ad microscopium quoddam compositum
positum applicandum. Utor ergo ab aliquot annis jam alio quodam micrometro, quod ad microscopium, ab ingeniosissimo Scarleto vestro elaboratum, applicui, quodque in foco primi vitri ocularis ejusdem microscopii constitui. Est vero illud ex particula subtilissimae texturae sericeae nigrae, quae in spatiola quadrata minima divisa est, compositum, quam annulo ligneo, vel chartaceo ita supratendo, ut in foco dicti vitri ocularis colloquari commodè posset. Sunt equidem, fatior, spatiola illa quadrata, non omnia ejusdem inter se magnitudinis. Praeterquam vero, quod hoc propositum ad faciliorem & commodiorem corundem divisionem multum confert, (siquidem, si ejusdem omnia exacte magnitudinis inter se essent, impossibile plane foret, eadem numerare) parum quoque certis inde deducendis conclusionibus idem obstat. Quoties enim cunque 20, 30, 40, & horum spatiorum quadratorum, secundum unam candemque micrometri, hoc est, telae istius subtilissimae, lineam perpendo numeravi, undecunque etiam numerandi in eadem initium fecerim, cademque cum certo quodam, sub microscopio positio, objecto comparavi satis exacte; atque ita numerum quadratulorum objecti diametro respondere observavi, ut plerumque vix unum, aut dimidium, spatium istiusmodi quadratum vel abundare, vel deficere deprehenderim; quod in tanta incomprehensibili objectorum subtilitate vero negligi tutissime potest.
Quum iterato ergo experimento jam invenisset,
N° 5. microscopii mei Scarletiani minimum 27 28, vicibus objecti diametrum augeri; sumsi augmentum ejus 25 modo vicibus respondere, quo certior esse possem, quae de sequentibus vitris, ope micrometri
mei, invenišlem augmenta non majora, sed minora, justo adhuc esse. Quum hoc ergo modo reperirem, N° 1. ejusdem Scarletiani microscopii objecta minimum 250, vicibus, rationi diametri augeri, atque animalcula seminalia humana, sub eodem visa, vix acari majoris nudo oculo visi, si absque caudula sua ista accipientur, magnitudinem æquare; per se jam patet ultra 15,625,000, hoc est ultra quindecies millies mille animalcula seminalia humana unius acari spatio comprehendi posse. Et multo tamen exiliora his animalculis in aqua, piperi rotundo vel fœno etiam vulgari, affusa, praeter illa sãpe observavi, quæ post aliquot dies in eadem in conspectum plerumque veniunt. Ejusdem etiam micrometri ope in duplicem modum incidi, animalculorum seminalium quantitatem in lacte piscis, multo, quam a Leeuwenhoekeo quidem factum est, accuratius determinandi; de quo alia forsan occasione pluribus. Illud unicum modo, ne nimium tua, vir clarissime, humanitate abutar, in praesenti addo, unam lineam decimalem pedis Rhenani cubicam, in lacte carpionis, ultra 244,140,625 animalcula seminalia continere; totum vero lac carpionis, nondum duas libras Norimbergicas pendentis, quod 1084 granorum erat, 2080 lineas decimales cubicas, ejusdem pedis Rhenani, circiter constituisset, uti experimento hydrostatico reperi. Integrum ergo lac illud ultra 507,812,500,000 animalcula seminalia continebat. Quodsi dimidium vero lactis istius animalculis solum constare supponamus, dimidium ejus vero fluidum quoddam, in quo ista degant, esse, quod justo tamen majus suppositum esse illi omnes facile largientur, qui, quam nihil fere fluidi interlabentis in piscis hujus, aqua nondum diluto, semine obser-
vari poslit, attenderunt; animalculorum tamen vivorum in carpionis, qui nondum duas libras Norimb. complect semine numerus 253,906,250,000 adhuc erit major: quod certe omnem nostram imaginandi vim, minime tamen infiniti Conditoris potentiam, superat.
Sed satis diu jam, vir doctissime, te moratus sum. Nihil ergo adjicio, quam, ut impensae te rogem, ne qua usus sum, prolixitatem inique feras, mihi vero porro favcas. Ita Vale.
Dabam Gottingae, in Academia Georgia Augusta
Die 15. Octob. A. 1744.
P. S. Ad tantam profunditatem barometrum, quo utor, ordinarium, dum haec scribo, delapsum est, ut unica modo ex scala ipsius ordinaria linea ipsi restet. Sed Auster etiam vehementissimus spirat. Hora vero noctis duodecima etiam infra hanc ultimam scalae suae lineam Mercurius subsedit.
II. Some Account of the Gigantic Boy at Willingham near Cambridge.
1. The first Notice given to the Royal Society of this extraordinary Child, was a Letter communicated by Mr. Philip Miller, F. R. S. to the President, inclosing one he had received from the Rev. Mr. Almond, Minister of the Parish; which was read at a Meeting of the Society on Nov. 8. last: At which time was likewise read a Letter from one Mr.