Samuelis Christiani Hollmanni, Logic. & Metaph. in Nova Gottingensi Academia, P. P. O. Observatio de Sceletorum, ex Foliis Virentibus Paratorum, Quorumcunque Duplicatura

Author(s) Samuelis Christiani Hollmanni
Year 1739
Volume 41
Pages 10 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

videtur, ut veniam eorum, quae fortasse perperam dicta sunt, submissae petam, quam ut iis jam plura addam. X. Samuelis Christiani Hollmanni, Logic. & Metaph. in nova Gottingensi Academia, P.P.O. Observatio de Sceletorum, ex Foliis virentibus paratorum, quorumcunque Duplicatione. Ex quo illa foliorum, uti vocant sceleta, quae, quantum constat, a celeberr. Ruyschio, magno illo verioris corporum structurae indagatore, primum omnium elaborata sunt, primum etiam vidi; vidi autem apud virum, quem honoris causa hic nomino, celeb. Abrahamum Vaterum, Anatomiae & Botanices professeorem in academia Vitembergerfi meritisimum; necscio quae & admiratio ejus rei, & cupido modum, quo illa praeparentur, investigandi, me incessit, quod admirabilis illa, vereque stupenda, quae in foliis ejusmodi, ut loqui ita fas sit, excarnatis comprehenditur fabrica tot praecipua sapientissimi potentissimique Conditoris vestigia, unico quasi obtutu conspicienda nobis praebet, ut dolendum fere sit vel unicum ex infinito fere illo diversissimorum foliorum genere numeroque debere prius perire, certaque putrefactione in terrae sinum recondi, quam admirabilem istam suam fibrillarum minimarum structuram hominum oculis contuendam subjecerit. Multa propterea, iterataque industria, pro eo, quo in contemplandas res naturales feror, ardore, pericula feci, quibus sceleta illa parari, maximumque Conditoris sapientissimi in illorum constructione latens artificium, nudum quasi, atque ex involucris suis in lucem protractum, conspiciendum praebere aliis posset. Eram quoque jam in eo, ut, quod mihi in excarnardo aliquo pulmonum, cera injecto lobo feliciter jam brevi antecesserat, post alia frustra, nulloque successu, instituta tentamina, etiam hic fermentationis & putrefactionis lentæ vim experire; feliciterque jam quodammodo negotium successerat, quum ex eodem doctissimo, mihique amicissimo, viro perciperem, & putrefactio omnino id perfici debere, & totum, quo fieri idem feliciter posset, processum in commercio liter. physico-medico quod Norimbergæ vulgatur, descriptum extarc, ubi cumdem etiam a. 1732. hebdomad. 4. p. 73. & hebdomad. 34. p. 267. sq. expositum postea deprehendi. Ergo securior jam de methodo, qua uti coeperam, factus, ulterius, non infelici successu, sum progressus: præparavi ex variis foliorum generibus sceleta non solum, sed & cuticulam utramque folio cui cunque utrinque artissime inhærentem; & separavi facile, & feliciter etiam, qua omnes suas dimensiones explicatam, exsiccavi. Nihil tamen his omnibus haetenus feceram, quin observatum jam descriptumque, locis modo excitatis, idem extaret. Brevi vero post aliquid ex improviso mihi accidit, de quo mihi nondum constat, num a quoquam, ante me, alio in foliorum anatome jam observatum unquam sit. Etenim dum in folii alicujus præparatione occupor, resque illa minus mihi ex voto succedit, folium isthoc, in partes varias discerptum, lacertumque, impatientia abreptus, in vas, proxime adstans, impuritatibusque recipiendis destinatum, abjicio, atque atque ad alia quaedam praeparanda jam convertor. Subiit me tamen, necio qua de causa, mox cupidus, partes folii istius dilacerati quasdam microscopio subjiciendi, quidve in iisdem deprehenderem, attendendi. Neque vanus ille labor fuit. Non sine insigni enim admiratione mea deprehendi, violenta illa tenerimarum fibrilarum laceratione partes, arctissime sibi alias impositas, jam a se invicem divulsas, scorsumque distinctissime conspiciendas, sisti, sicque per universum folii istius lacerati ambitum aliquam fibrilarum quarumcunque, majorum minorumque, duplicaturam observari. Haesitabam initio, annon violenta isthac laceratione effectum, productumque aliquid in illa folii parte esset, quod naturali ejusdem constitutioni repugnaret, illaque adeo fibrilarum quarumcunque duplicatura adhibitae potius vis, quam ipsius naturae opus esset: breviter posthæc dubitatio isthæc omnis expiravit. Postquam in aliis enim, quæ ad manus adhuc erant, foliorum sceletis, nondum exsiccatis, tentaveram, annon fibrae illæ quibus constabant, tenuissimæ separari se sine magna vi sinerent; deprehendi, in foliis, ad illum putrefactionis gradum jam perductis, ut utraque cuticula nullibi, quam in extrema folii margine, ipsi folio amplius adhaeresceret, post ejusque adeo separationem materia illa folii viridis, sub eadem latens, putrefactione jam resoluta, sponte efflueret, pediculum quoque, sua non minus sponte, in duas partes secedere, & detracta cuticula, quæ & ipsi incumbit, quasi jam hiare, quarum utraque si scorsim digitis leniter comprehendatur, alteraque ab altera sensim paulatimque divellatur, peculiare quoddam, atque separatum, fibrilarum subtillissimarum reticulum cuilibet illarum annexum esse, quod quod facillime ab altero secedit, cujusque singulæ divaricationes, & quasi ramificationes fibrilarum, alterius reticuli divaricationibus adeo exacte respondent, iisdemque adeo arctissime adjacent, ut unicum quoddam reticulum quoque, ante separationem suam, propterea modo efficere videantur. Postquam hoc ergo in quamplurimis jam hoc modo feliciter successerat; observavi porro, in aliis, in sceleta mera jam redactis, & post illud tamen tempus, ad facilitandam illam reticulorum minimorum a se invicem separationem aqua aliquamdiu adhuc maceratis foliis, imprimis vero in extremis illorum apicibus, reticula illa sua sponte jam paulisper a se invicem recedere, alternumque illorum ab altero, quando in aqua limpidissima leniter hinc inde agitantur, reipsa jam separatam esse, manifestissime deprehendi. Sceleton ergo ejusmodi alterius manus digito quodam sub aquam demersum, fundoque vasis affixum, tenui; altera interea temporis manu mediante scalpelli cuspipe, superius reticulorum istorum, sponte a se invicem recedentium, elevare tentavi, donec comprehendi illud leniter digitis posset; tumque alterum inferius alio quodam digito ad fundum vasis deprimere, ibique quasi affixum tenere, sicque alterum reticulorum ab altero, facto ab apice folii initio, leniter divellere laboravi; quod etiam non minus tandem feliciter successit, eademque & hic singularum divaricationum & ramificationum utriusque reticuli exacte sibi mutuo respondentium, distributio mihi observata est. Quum hac igitur ratione reticula ista diversa, in quovis sceleto praesentia sua sponte ita a se invicem recedere, plus simplici vice deprehendissem; non dubitavi amplius, neu vis, quam antea adhibueram, aut aut artis, sed naturae potius, opus illam tenuissimarum quarumcumque fibrillarum in quovis folii sceleto duplicaturam esse; sicque, quodvis ejusmodi sceleton duplici istiusmodi fibrillarum reticulo naturaliter constare, satis jam superque convictus fui. Magis tamen isthac in sententia postea confirmatus adhuc sum, postquam microscopio observavi, singulas in alterutro folii hujusmodi duplicati reticulo majores, minoresque, fibrillarum divaricationes incilium alveorumque instar excavatas; in altero vero, contra, semper tali convexitate donatas, easdem esse, ut harum convexitates illarum concavitatibus quam accuratisime respondeant, haec adeo illorum sinu ita excitantur, includanturque, ut quamdiu sic inter se cohaerent, simplicem quandam fibrillam referant, nullaque in iisdem duplicaturae cujusdam vestigia apparaent. Adeo manifestae vero haec convexitatibus suis respondentes concavitates in foliis, ita praeparatis, sunt, ut in foliis, quae hic adjeci, duplicatis vel mediocris bonitatis microscopio facile observari a quolibet, qui ad isthæc modo attendat, possint. Neque difficile etiam cuiquam erit, ipsum in hac foliorum divisione id experiri, quod descriptum haçtenus a me est, modo sceleta ipsa praeparandi artem prius rite tenuerit, ipseque jam periculum ejus rei fecerit; deinde vero & folia ad justum putrefactionis gradum, supra jam a nobis indicatum, pervenire permiserit, totamque operationem in vasculo, non ultra sex vel octo circiter lineas profundo, & aqua limpidissima repleto, susceperit: tum enim ex voto facile omnia succedere observabit. Foliorum, quae hic adjeci, primum sub A, in Tab. IV. nudum sìsit sceleton more, supra indicato, a me praeparatum, ratum, in quo nulla divisio tentata est. Alterum, sub B, divisum magna sui parte fuit; post divisionem vero alterum reticulorum alteri ita iterum superimpositum aquae, in qua tum natavit, adminiculo, est, ut pediculi partes data opera ad latus oppositum paululum utrinque inclinarentur, quo sic divaricationes singulae utriusque reticuli eo melius possent conspici, sicque totum postea sceleton istud exsiccatum est. Hoc ipso vero jam distinctissime apparet, singulis unius reticuli divaricationibus, majoribus minoribusque totidem, eodemque ordine, in altero reticulo alias majores, minoresque, semper respondere, neque ullam illarum suo quasi comite destrui. Tertium, quod sub C adjectum est, folii sceleton, methodo hactenus descripta, a caule, vel pediculo, versus apicem folii pergendo, ita divisum est, ut alterum reticulorum ab altero, quousque separata illa fuerunt etiamnum actu ipso elevari, & dimoveri, poslit, reliquis utriusque reticuli partibus arctissime adhuc inter se cohaerentibus, unicunque simplex reticulum modo representantibus, quo ipso duplicatura ista ad oculum demonstrari cuivis potest. Quartum, quod sub D deprehenditur, sceleton eodem modo, sed ab apice ad caulem, vel pediculum folii progrediendo, divisum ita est, ut altera lamella dimoveri adhuc ab altera possit: partes vero pediculo propinquiores iterum sine separatione omni sibi mutuo cohaerentes relictae sint. Quintum, quod sub E adjectum folium est, qua alterum suum latus, pediculo adjacens, divisum modo est, unde & hic elevari modo alterum reticulum ab altero potest; alterum vero ejusdem latus in statu, sitaque, suo naturali relicta adhuc est. Sextum, Sextum, quod sub F conspicitur, folii sceleton praeter reticulorum, ab invicem separatorum, duplicaturam, versus apicem ejus inprimis conspicuam, etiam utramque folii cuticulam, utramque ejusdem superficiem obtegentem, exhibet, quae adeo tenuis est, ut vel flatu incautori laedi facillime possit. Septimum tandem, quod sub G videtur sceleton, nullam quidem reticulorum duplicaturam conspicendam exhibet; praeter cuticulam tamen utramque, folio ipsi superne, inferneque incumbentem, etiam caulis seu pediculi, quae illum undeaque ambit, cuticulam conspiciendam sifit, ipsiusque pediculi in duas illas partes, quibus reticula ipsa arctissime adhaerent, divisionem exhibet, quarum altera convexa, altera concava, microscopio observata appareat, nisi in quantum partis concavae figura ipsa exsiccatione paulisper conrugata, eoque ipso immutata est. Omnia vero haec folia ex illo arborum genere quae Pyri Francicae nomine in genere vulgo venit, ejusque variis speciebus, desumta sunt, quippe quae ex omni foliorum genere ad has operationes quam accommodatisima esse, experientia, frustraque in aliis multis tentata conamina, me tandem docuerunt. Haec ergo hactenus de ipsa foliorum duplicatorum structura. De partium vero illarum, duplicaturae inprimis, istius, usu, conjecturas quadam felicissimo Illustris Societatis Regiae judicio peculiari quadam observatione, ne nimis jam prolixus sim, submittam.