Observatio de Immodico & Funesto Lapidum Cancrorum, Similiumque Terrestrium Absorbentium Usu, Indeque Ortis Calculis in Ventriculo & Renibus: a Joh. Philippo Breynio, M. D. R. S. S. cum D. Hans Sloane, R. S. Pr. &c. Communicata

Author(s) Joh. Philippo Breynio, Hans Sloane
Year 1739
Volume 41
Pages 6 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

II. Observatio de immodico & funesto Lapidum Cancrorum, similiumque terrestrium Absorbentium Usu, indeque ortis Calculis in Ventriculo & Renibus: à Joh. Philippo Breynio, M.D. R.S.S. cum D. Hans Sloane, R.S. Pr. &c. communicata. Nullam fere in corpore animali dati cavitate, in qua non aliquando calculi generati & reperti sint, practicorum testantur observationes; immo quotidianus clamat rerum usus. Inter rariores tamen merito numerandi sunt calculi, qui in ventriculo corporis humani generantur. Horum nonnullae licet in lucem, a quibusdam viris doctrina & arte claris, jam editae sint historiae, quaedam quoque tibi, Vir Illustris, non ignotae proculdubio fuerint, non tamen me oleum & operam, quod aiunt, perditurum confido, si sequentem tecum communicavero; utpote quae tum ratione originis, tum configurationis calculorum, quotquot hactenus publicatae sunt, varietate, quantum ego novi, superare videtur. Generosus nimirum D. Robertus Hacket Anglus, Eques Auratus, corporis constitutione athletica, & valetudine gaudens prosperissima, (nisi quod aliquando cum morborum tyranno, podagra scilicet, misere conflictarctur) genio suo, ut saepius solent Generosi, vinoque subinde indulgens, in insula Americae Barbados dicta, quae Britannorum paret imperio, degebatur. Hic a multis jam annis subinde, inprimis si Baccho liberalius aliquantulum litaverat, cardialgia, quae Anglis, apto satis, vocabulo vernaculo, *Heart-burn* salutatur, corripiebatur; ad quam tollendam pulverem oculorum cancrorum, similiave acidum obtundentia terrestria frequentius assumebat. Ex his levamen quia pro tempore saltem observabat, indies redeunte cardialgia, lapidum cancrorum, cretae, testaceorum, & similibus usum singulis diebus in magna dosi per plurimos continuavit annos: sed funesto plane eventu; cardialgia enim non tantum inde increvit, sed & molestissimus gravitatis seu ponderis sub diafragmate sensus accessit, concomitantibus subinde vomitu & intensissimis doloribus nephriticis; donec tandem, anno ætatis suæ quinquagesimo sexto, post natum Christum vero, si recte memini, 1694. misere excruciatus animam redderet. Cadaver, cum agnotorum venia, a duobus chirurgis fuit apertum; qui in ventriculo ingentem calculorum variæ admodum magnitudinis reperere numerum; quorum maximus magnitudine, & figura ramosa, qua corallium exprimit, imprimis notabilis, figura 2. TAB. I. exhibetur; prouti a filio patientis, Generoso D. Wilhelmo Hacket, hospite quondam, dum Oxonii degrem, meo amantissimo, cui totam hanc historiam debeo, anno hujus sæculi tertio asservabatur, mihique cum cæteris demonstrabatur, qui, deperditis licet aliquot, ut figura indicat, extremitatibus, uncias tamen medicas adhuc pendebat duas cum drachmis quinque. Hic proximus fig. 3. expressus unicam unciam cum una æquabat drachma. Cæteri vero longe minores, a magnitudine scilicet seminis papaveris ad pisæ majoris, ascendebant; sphæricæ, vel ad sphæricam accendentis figuræ. Hi calculi omnes in ventriculo involuti fuerant humori admodum mucoso, & tenaci, qui in charta aëri expositus & siccatus abiit in pulverem simillimum substantiæ dictorum calculorum. Substantiam verò eorum quod attinet, notandum est, eam non ubique fuisse eandem; ut plurimum enim coloris erat albicantis & cineracei; & in quibusdam lapidi bezoar occidentali consistentia & colore, in aliis vero paucioribus, ut praesertim Fig. 2. lit. a & b, lapidi bezoar orientali similis; d, extremitatis abruptæ; c, superficiem exprimit; ut interna lamellata patet structura. Præterea & in rene calculus fuit repertus trium drachmarum pondere, qui ex sex sphæris quasi videtur compositus, ut fig. 4. indicat, substantia caeteris in ventriculo similis ferme. Calculi in ventriculo mulieris cujusdam reperti, nostro majori multum simile exemplum, exhibet, addita figura, Wilhelmus Clerk, in Transactionibus Philosophicis Anglicanis, No 250. Aliud exemplum calculi ventriculi vid. in Ephemerid. Nat. Curios. D. 1. Ann. 2. Obs. 181. cum Scholio Philippi Jacobi Sachsi. J. P. Breynius.