Notabilia Quaedam in Itinere Alpino-Tyrolensi Observata per Balthasarem Ehrhartum, M. D. Memingensem in Epistola ad C. Mortimerum, R. S. Secr. Missa

Author(s) Balthasarem Ehrhartum, C. Mortimerum
Year 1739
Volume 41
Pages 9 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

XI. Notabilia quædam in Itinere Alpino-Tyroliensi observata per Balthasarem Ehrhartum, M.D. Memingensem in Epistola ad C. Mortimerum, R.S. Secr. missa. Gratissimas tibi persolvo grates, quod * marmor illud nitidissimum juxta meam tenuem sententiam non belemnitis, sed trochitis praegnans, amicifissimis tuis responsoriis comitari volueris. Iste vero quoque nunc tardius oppositas meas hasce non dedignaberis; cum enim Iter curiosum Alpinum Tyrolense nuper susceperam, annotata quædam in eo facta, prius aliqualiter digesta, tecum communicare constitui. 1. Emensis pluribus Alpibus, Helveticas altitudine æquantibus, itinere quinque dierum, nulla mihi, ad hoc unum obtento, occurrisse marina petrefacta, vel conchitas vel nautilitas; Woodwardi hypothesin in plurimis falsi arguit. An non & maris tractus æque spatiosi dantur incolis vel animalibus marinis plane vacui, ob venas metalliferas, bituminosas, vitriolicas, ibi uberius in mare hiantes? Ex quo fundamento remedium proceribus Belgiarum, contra Xylophagum aut marinam teredinem propalare ante biennium, scripto copioso, sustinebam. Sed deerat mihi patronus, cui id commendarem. 2. Pro sermonibus illis ex sacra cathedra, instituto apud vos Boyleano, ad convincendos atheos faciendis, non insimum providentiae divinæ argumentum largiuntur Alpium discrepantes qualitates. In toto itinere * Marmoris sc. Darbiensis frustum ab Illusterrimo Dno Hans Sloane dono missum. unicum vidi montem, *Heuberg*, i.e., *fœniferum dictum*, prope pagum *Pichelbach*, via publica; qui, mirabile dictu, non in summum tantum, sed per omnia latera ad intimam usque basin, *fœnifecium* tam largum praebet, ut pluribus adjacentibus villis, *fœno æstate collecto*, pro pecoribus per hyemem eo pascentis, inserviat. Deprehendi mechanismum, partim humi alentis spissioris eum tegentis, partim subjacentium huic luti margæque venarum, uberrimam laticis fontani copiam, per omnem montis ambitum, subtilissime exsudantium, eo continuo pororum nexu, quo sipho inflexus, facta a vicinis altioribus montibus derivatione, imitatur. Novimus enim stratis luti argillæque subterraneis, *Deum*, conditis naturæ legibus, sub terra in ducendis sursum deorsumque aquis, id praestare, quod homines canalibus ligneis plumbeisque satagunt. Addo his rationibus & illam, quod in isto monte minor vaporum metallicorum, vegetabilium aliæ radicibus obnoxiorum, prostat copia. Attamen, his quoque concessis, nullam video rationem, quod inter centenos alios montes, retro citroque nullus detur, qui huic mira fertilitate comparetur. Ubi ergo hic necessitas physica absoluta? Plane nulla. Sed specimen est liberæ voluntatis divinæ, ejusque providentiae. 3. Directionem stratorum saxorum aliis in montibus, nimum sæpe, ut dixi, ob cautium sterilium copiam Libyæ desertis comparandis, sæpe considerans, miram observavi stratorum, ex parallelo, obliquo, perpendiculari, perque omnes angulos variationem. Mirum, juxta Woodwardum, strata omnia post diluvium exacte ad centrum terræ circularia, vel parallela fuisse; hodie vero rarissimum dari adhuc stratum, a diluvianis illis recens formatis residuum, cujus purus purus parallelismus saltem per exiguam terræ lineam, vel ad spatium unius horæ repertus fuerit. Novi quam diversa ab isto expertus fueram, dum hujus præcipue studii gratia Germaniam ante decennium cruciatim, Tiguro Hamburgum, & Dresda Amstelodamum usque peragrabam, jactis prius hic necessariis physices fundamentis, & perfectis numerosis auctoribus oryctographis. Interea ex phænomenis illis nuper itineris Alpini vidi perspicue, varietatem illam stratorum saxeorum, quibus Alpes componuntur, iterum benignitatis & providentiae divinæ documentum esse irrefragabile; cum si horizontalia essent montium strata, eorum ruina quotidiana esset, summo incolarum & peregrinantium damno. Contra vero tam mire varianti positu stratorum, eoque maxime ex lineis quasi vergentibus conflato, montes nunc studio æternitati structos, sole clarius apparere. 4. Demonstrari posse differentiam stratorum ejusmodi mundo creato coævorum, aliorumque post-diluvianorum, nullus dubito. Hic Memingæ montes habemus, plusquam media summarum montium altitudine gaudentes, qui in summo quoque cacumine strata vastissima habent ex lapidibus meris palmaris circa, sed variantis magnitudinis, cæterum rotundatis; illorum plane instar in modum, qui a fluviorum cursu & attritu sic formantur, &c in Peireskii vita, errore Gassendi, ex muco, nescio quo, fluviatili concrescere demum, lepida fabula, narrantur. Jam pro demonstrato habemus lapidum illorum omnium vastissimam congeriem quasi supramontanam, cum fluviolus nullus ibi pertingat, ab aquarum torrenti formari haud potuisse. Multo minus formationis illius medium, quem in Acad. Reg. Paris. Commentariis tariis Dn. de Reaumur ingeniose protulit, hic locum habere posse. Accedit enim alterum a me detectum phænomenon, quòd a Meminga versus Alpes lapides istos diametro crescentes deprehenduntur, sic ut tandem massas vel trunços triquadripedales æmulentur; sed a Meminga versus plagam oppositam, & ab Alpibus remotiorem, decrescit magnitudo istorum lapidum, successice semper minorum, usque dum denique ad arcæ grossioris speciem recedant. Hanc insignem pro telluris theoria observationem augeo sequentibus partim observatis, partim corollariis. Integra observavi inter Tyrolenses Alpes montium juga, quæ in continua rupe eo præcise gaudent lapidum genere, quo ultimo dicti illi inter Alpes & Danubium siti montes gaudent in discretis, detritisque lapidibus. Lapidum istorum tot varietates sunt, quot rupium illarum Alpinarum. Causa quæ rupes Alpinas fregit, & fragmentis inde, raptu undarum mutuo attritu rotundatis, totam meam, quam inhabito, Alemanniam, inundavit, nulla alia quam diluvium maximum, dubito tamen an Noachicum, esse poterit. Talis diluvii undæ, in eodem træctu, viginti leucarum longitudine, nec minori latitudine, tum temporis, eadem directione ab austro ad septentrionem dirigebantur. Tum attritu undarum vorticumque ex confragatis Alpibus, ante diluvium duplo altioribus, orta fragmenta, quo magis provolvebantur, eo magis comminuta sunt. Unde loca Alpibus vicina majoribus frustis premuntur; ab iis vero remotiora, minoribus, imo fere in grossioris arenae formam comminutis gaudent. Exactissima similitudo istorum quovismodo comminutorum lapidum; & rupium Alpinarum maximarum, ceu ex ruina superstitem, illorumque patriam repræsentantium; oculariter demonstrari potest. Inter illa tamen notabilissima frusta, quibus integra Sueviæ superioris provincia inundata est, hactenus nulla vidi ex vena metallifera conflata, prout inter Alpes integri montes largius metalliferi dantur. Ergo ante diluvium aut venæ metalliferæ superjectis montium molibus tectæ erant, aut in frustis illis exspirârunt ramenta metallifera. Metallicolæ ista exspirare, Verwittern, vocant, quod explicatu facile erit suo loco. Unde tot inter illos lapides Alemannicos occurrunt, favaginis instar foraminati ubique & exesi. 5. Plantas inter rariores, Alpinas, in itinere isto, mensis Septembris initio, occurrerunt: Acetosa lanceolata, Alpina, rotundifolia. N. Acini pulchra species. J. B. 3. 260. Cacalia tomentosa. C.B. 198. Cardamine Alpina. Cluf. Pannon. Caryophyllata Alpina chamædryos folio. Boerh. 45. Cotoneaster. J.B. 1. 73. Cratægus folio subrotundo ferrato, subtus incano. Tourn. 633. Daucus montanus multifido longoque folio. C. B. Diospyros. J.B. 1. 75. l. Myrtomelis Gesneri. Doria quaæ Jacobæa Alpina. C. B. Pr. 66. Erica arborescens, floribus luteolis vel herbaceis. J.B. 3. 356. Hominum luteum glutinosum. C.B. 238. Larix folio deciduo conifera. J.B. Chamærhododendros Alpina villosa. T. 604. Quinquefolium album 1. Cluf. J.B. 2. 398. Pinaster Alpinus pumilio. Cluf. Pannon. Sedum minus flore luteo. J.B. 694. Siler montanum minus. Boerh. 52. Vitis Idæa foliis oblongis albicantibus. C. B. 470. Gallium saxatile supinum, molliore folio. A. R. P. 1714. 6. De fodinis salis Halæ Tyrolensium a me perlustratis pauca hic refero. Dum quilibet inter Alpes mons mundum integrum repræsentet, suumque clima torridum, temperatum, & frigidum habeat; illa jugi montani pars, quæ salis fodinas continet, austro exposita est summopere, solibus æstivis in pluribus lateribus torretur, mea sententia magis, quam terræ lineæ æquinoctiali subjacentes. Concomitatus, vel nexus, ac συζυγία fossilium, phænomenum est haætenus parum notum, sed singulare, ac nullibi negligendum. Halæ Saxonum salinas comitantur grysei lapides argillosi, molliores; desuper strata jacent lapidis rubescantis marmorei nonnihil, cui glomeres quasi spathi aut seleniticae materiæ innascuntur. Non procul a salinis, copia bituminosi fossilis aut carbolithi præsto est. Sic & Halæ Tyrolensium tum magna voluptate similem plane fossilium concomitatum observavi, differentia nulla inter illas atque has, quam quod ibi ab ipsa natura, hic artis ope, aqua sale fossili faturetur. Salis enim vena vel fossile sal hic obveniens coenosum, cameris subterraneis eum in finem excavatis elutriatur, &c ex muria hoc modo parata sal coquitur. Mirabile dictu cœlum cameras ejusmodi tegens, lapideum esse, pavimentum vero argillaceum. At ejusmodi structura plurimæ Alpes gaudent quibusdam partibus, ut iterum potentiae divinæ ab humana architectura diversissimæ documenta largiantur. Sed falsa est Becheri relatio, spoliatas sale fossili per aquæ admissionem cameras subterraneas vel cuniculos, subinde dein renato sale iterum repleri. Hoc vero primus ego detexi, ex limo illo nigro, sale fossili interjacenti per elutriationem pri- privato, efflorescere dein nitidissimis ubique aculeis sal amarum Epsoniensì ex asse simile, ut Tyrolenses, si vellent, ejus maximam quantitatem parare, ac reliquæ Germaniæ id in locum Anglici salis surrogare possint. An tamen alicubi sub terra sal fossile adhuc generetur per modum vaporum, nondum rescire potui: Ipsì tamen fossores de suffocantibus subterraneis halitibus nil sciunt, quos in Saxoniæ metallifodinis notissimos habent, & Schwaden vocant. Unicum addo, de dialecto linguae Alemanicae vel superioris Sueviæ; eam tot diphthongis, talibus pronunciandi modis, & vocibus plane similibus gaudere; ut qua literam, Anglicæ, praecipue Wallicæ linguae, simillima sit illa, simulque omnium maximum documentum præbeat, Suevos & Anglos antiquissimis temporibus unam eademque fuisse nationem. Quod ex historiis ob vetustatem probare difficile, ex isto vero argumento facillimum erit. Cujus tamen explanationem alii tempori reservo. Nunc jam nimiam epistolæ prolixitatem, vir eruditissime, deprecor. Nolui saltem, tuo jussu excitatus, qualibuscunque meis indiciis Regiæ apud vos societati levidenses In H. N. conatus meos designando deesse. Tuæ vero dominationi, propter veteris amicitiæ documenta, obstrictissimus manebo. Vale & fave; quamque primum negotia permiserint, rescribe. Datum Memingæ, die 10 Maii 1735. B b b b