De Disparitione Annuli Saturni An. 1743. et 1744. ex Epistola a Dno Godofredo Heinsio ad Dnum Petrum Collinsonum, R. S. S. Data

Author(s) Godofredo Heinsio
Year 1742
Volume 42
Pages 6 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

IX. De Disparitione Annuli Saturni An. 1743. & 1744. ex Epistola a Dno Godofredo Heinsio ad Dnum Petrum Collinsonum, R. S. S. data. Read Nov. 24. Saturnus circa finem hujus & circa medium sequentis anni suo annulo orbatus apparebit per telescopia longitudinis praegrandis. Rarum hoc est phænomenum, quod quidem singulis quindecim annis contingere deberet; interdum vero ex defectu commodi terrae situs respectu Solis & Saturni elapsis annis 30. vel 45. demum accidere solet; siquidem istud ab eo tempore, quo Hugenius veram annuli conditionem primus detexit, tribus circiter vicibus tantum observatum fuit. Propter emolumentum, quod ex observatione rari hujus phænomeni in theoriam annuli Saturni omnibus numeris nondum absolutam redundare potest, praedicationem ejus instituere non incongruum visum est, quae sequentes involvit conditiones. Duæ dantur primariae conditiones, quas in ejusmodi praedicatione attendere oportet. Concernunt istæ transitum producendi plani annuli per centrum Solis & per centrum Terræ. In utroque casu Saturnus annulo orbatus apparet; in primo quidem, ex defectu sufficientis illuminationis annuli à Sole; in altero, quia margo gracilis annuli oculo directe obvertitur, cujus proinde lumen debile oculum sensibiliter non afficit. Ambæ conditiones rarissime eodem temporis momento contingunt. Si igitur istæ diversis temporibus accidunt, fieri potest ut à tempore unius conditionis usque ad ad tempus alterius productum annuli planum Solem inter & Terram transeat. Hoc casu superficies annuli non illuminata Terræ vel oculo obvertitur, quæ annuli disparitionem, in disco autem Saturni fasciam obscuram, efficit. Anno sequenti 1744. productum annuli planum transit per centrum Solis d. 10. Julii hor. 22. styl. nov. in meridiano Parisiensi; per centrum Terræ vero d. 25. Augusti hor. 3. A termino primo usque ad alterum annuli planum productum Solem & terram semper interjacet; verum post d. 25. Augusti illuminata annuli superficies terræ iterum obvertitur. Hoc modo ex his conditionibus annulus Saturni disparabit d. 10. Julii, hor. 22, nec, nisi post hor. 3. d. 25. Augusti, in conspectum iterum redibit. Statim post disparitionem fascia larga obscura discum Saturni supra ventrem ejus (vel infra centrum in tubo astronomico) occupabit, quæ successu temporis ætior evadit, & tandem circa d. 25. Augusti disparet. Si ejusmodi fascia per centrum disce Saturni transiens circa d. 25. Augusti adhuc conspicie posset, indicio foret, annulum crassitie sensibilis praedictum esse. Prædicta disparitionis & apparitionis annuli tempora firmis quidem innituntur principiis; coelo tamen non respondebunt. Annulus citius, quam d. 10. Julii, disparabit, & ferius, quam d. 25. Augusti in conspectum veniet. Neutrum caret ratione. Transitus scilicet plani producti annuli per Solem non sola est disparitionis causa. Requiritur præterea sufficiens annuli à Sole illuminatio, ut iste in conspectum redire possit, quæ vero certam Solis super plano annuli elevationem supponit. Hanc ¼ gradus æqualcm, vel ctiam minorem, statuit Maraldus. Sumta priori, annulus 14 dies ante stabilitum terminum diei 10. Julii, vel die 26. vel 27. Junii ultima vice sufficienter illuminatus & disparitioni proximus erit, quae lumine successive decrecente paulo post eveniet. Observatio de praedictionis eventu decidet, & terminum anticipatae disparitionis certius definit: in hoc enim praedictionis genere error aliquot dierum vix evitari potest, tum quia Sol altitudinem super plano annuli per paucos dies sensibiliter non mutat, tum quia terminus sufficientis illuminationis nondum exacte definitus est; praesertim vero, quia diversitas telescopiorum in observatione hujus phænomeni adhibitorum, & diversa oculorum acies discrepantiam non exiguum producere valent. Quamobrem statuere licebit, annulum circa finem Junii vel initium Julii dispariturum esse. Eodem modo annuli quidem aspectus cessabit, quando planum ejus productum per centrum terræ vel oculum transit; disparitio tamen ejus locum quoque habebit, quando oculis super illuminata annuli superficie sufficienter elevatus non est, quippe quo casu ista radios Solares nimis oblique ad nos reflectit, ut oculorum senium movere nequeant. Supponi autem solet, elevationem oculi super plano annuli uni gradui æqualem requiri, ut ansæ Saturni in conspectum venire possint; quo posito, annulus non d. 25. Augusti, sed d. 10. Septembris demum apparebit. Ast terminus hic sufficientis elevationis oculi super plano annuli minoris adhuc est certitudinis, quam supradiectus illuminationis sufficientis terminus; unde non mirum erit, si etiam hic eventus à praedictione aliquot diebus aberret, praesertim cum variatio, quae ex telescopiorum & oculorum diversitate oritur, nondum satis cognita sit. Iste autem terminus exactiori modo determinabitur. bitur ex observatione, cui casus exoptatissimus in praesenti velificatur. Circa finem scilicet Novembris anni hujus 1743. terra valde appropinquat ad superficiem annuli productam, qua à Sole illuminatur, ita ut terra die 22. Novembris non nisi uno gradu super istâ elevata sit. Inde terra adhuc proprius accedit ad dictam superficiem usque ad d. 8. Decembris, quo illi proxima est sub altitudine 34½ minut. Terra deinceps recedit iterum à praedictâ superficie, super quâ d. 29. Januarii 1744. altitudinem unius gradus nanciscitur, qua successu temporis adhuc crescit. Si igitur terminus sufficientis elevationis oculi super plano annuli uni gradui æqualis pro certo assumatur; statim post d. 22. Novembris hujus anni ansæ Saturni disparere, nec nisi die 29. Januarii sequentis anni in conspectum redire debent. Sin autem oculus elevatione tantum dimidii gradus super plano annuli opus haberet, ut conspectus annuli concederetur; nulla ansarum Saturni disparitio circa finem anni currentis futura esset; sed annulus demum circa finem Junii vel initium Julii sequentis anni oculis nostris cx ratione supra allegatâ subduceretur. Hoc modo terminum praedictum observatio optime definiat, si advertatur, an & quando annulus circa finem hujus anni dispareat, & circa initium sequentis iterum appareat. Eo casu, quo annulus plano suo producto terræ propinquior disparere vel apparere solet, observatum fuit, Saturnum ansam utramque non eodem tempore perdere vel recuperare; necnon ansas curtatas & inæqualis magnitudinis apparere. Haec circumstantiæ attentionem observatoris merentur, ut conjecturæ robur addi possit, quâ omnes annuli partes non in eodem plano sitas esse astronomi collegerunt. K k k k Si Si jam conditiones hactenus enumeratas ex assumtis principiis breviter repeteret velimus; sequentia ordine temporis phænomena obvia erunt. Ansæ Saturni hoc anno usque ad finem Novembris conspicuæ tunc disperebunt, nec nisi circa finem Januarii sequentis anni in conspectum redibunt. Ab hoc tempore Saturnus ansas suas retinebit usque ad finem Junii, vel initium Julii, quo tempore istæ, lumine successiva decrescente, disperebunt. Phasis rotunda Saturni tunc conspicua erit usque ad initium Septembbris, circa quod adspectus annuli redibit, per quindecim annos deinceps duraturus. Per totum tempus situs Saturni respectu Solis observationibus favebit, si eam excipias, quæ reditum annuli mense Septembbris anni sequentis concernit: Hoc enim tempore Saturnus crepusculo oculis eripietur, conjunctioni scilicet cum Sole proximus, quippe quæ die 14. Septembbris continget. Vale. Dabam Petripoli, d. 13. Septembbris 1743.