Observationes Variae Medico-Chirurgicae a Johanne Daniele Schlichting, Med. & Chir. Doctore, Acad. Caesareo-Leopoldin. Nat. Curios. Membro, & Commercii Literarii Norimberg. Socio.

Author(s) Johanne Daniele Schlichting
Year 1742
Volume 42
Pages 10 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

X. Observationes variae Medico-Chirurgicæ a Johanne Daniele Schlichting, Med. & Chir. Doctore, Acad. Cæsareo-Leopoldin. Nat. Curios. Membro, & Commercii Literarii Norimberg. Socio. Circa Spinam Ventosam Animadversa nuper detecta. Read Dec. 23, 1742. 1. Comperii illam esse ægritudinem, quæ luem Venereum multum æmulata & humores & vasa corporis inficit. 2. Eam non semper ossa, neque medullam primum afficere, sed interdum quoque adipem, membranas, & posthac ipsa demum ossa. 3. Periosteæ aliæque ambientes partes subinde solum apparent tumefactæ, quibus discissis nulla nondum oßis infectio. 4. Aliis os primum tumescit, idque in epiphysi. Digitorum autem ossa per totam suam molem aliquando tument, unum aut plura. 5. Quando os carie infectum vidi, expertus sum insuper interdum ulcera, fistulas, tubera ad clunes, sub axillis, oculos aliasque partes vel inflammatas vel exulceratas esse; quæ vero cuncta symptomata cedeant penitus unico remedio, Mercurio, huic morbo atque ui Veneris proprio. 6. Abscessus & ulcera ad articulos, ad periosteum & ligamentum usque penetrasse, neque ulla tamen caries conspici poterat. Ast subinde nuditas ossis comparet absque carie, aliquando cum carie ac sine ex- exostosi, & iterum exostosis absque nuditate & absque carie. 7. Facta suppuratione, exostosis postmodum adhuc multum resolvitur proprii remedii usu. 8. Immo, separatis ossium particulis reliquus osseus tumor pedetentim resolutione satiscit. 9. Privantur ægri & mutilantur digito, manu, pede, vel uno aut multis articulis, neque malo tamen penitus orbantur: restat subtilis materia venenata humoribus mista, quæ prioribus similia mala postmodum licet aliis in locis resuscitat. Hinc pars aliquando frustra amputatur, quum vel ad candem partem, aut proximam aut dissitam quoque, virus efficax appulsum cundem morbum excitare conspicitur. 10. Immerito hic loci, in civitate adeo populosa, soli naturæ miseri relinquuntur, per annos decem & ultra sic frustra afflicti, sperato quotidie vano naturæ spontaneo adminiculo. Expectando autem sat diu ac nimium, pereunt tandem tabidi quam miserrime ita malo vexati. 11. Sine fructu igitur multis futilibus atque vanis adhibitis remediis, medicatus diu vexans ægrotos lignorum decoctis, alvum sudoremque cientibus diureticis, terreis, minerali Æthiope, Cinnabari, Marte, omnibus ne hilum quidem proficientibus, consului Mercurium, & efficacem inveni, illum quidem præcipue extus affectæ parti illitum; quamvis & Panacea formæ intus ore assumtus ille mihi nonnunquam satis proficuus & efficax obvius factus sit. 12. Partem tumentem, in quocunque sit statu, cute tectam aut ulceratam, cum vel sine ossis nuditate aut carie, unguento Neapolitano inungendam jubeo. Ung. Ros. 3j. Mercurii viv. 3s. Terebinth. clar. 3j. M. F. Ung. ter, octo, decem aut quatuordecim dies pro re nata, & ætatis ratione, plus minus, citius tardiusve id oblinatur, imposito supra communi emplastro diapalm. defensivo, aliove: illinatur autem singulatim parumper bis de die: exhibito interdum, ad avertendum ptyalisimum, leni pharmaco alvum ciente: Idque ad duos tresve menses aut ultra agendum est, donec ulcera funditus coaluerint, atque ossi tumores maximam partem disparucerint, desistendo interea non nunquam ab usu Herculis, Mercurii, qui longo temporis spatio hic medetur tarde, non quidem per ptyalisimum, contra ac in lue Venerea accidit. Tam enim parvo tempore omnia spinæ phænomena haud disparent salivæ fluxu, uti contra Syphilidi contingit. 13. Sæpe & fere semper vidi, hac sola methodo non modo tumores fuisses resolutos, verum & ulcera profunda, & ista cum carie putrida, fungosa, quæ fistulas mentiuntur, &c. penitus solidata, nulla omnino facta scissione, terebratione, abrasione, ustione; adhibita interim extus solummodo simplici ulceribus propria deligatione. 14. Ast ubi hac medendi ratione per aliquot hebdomadas porrecta comperii, haud ita faustum fore successium, quum pus, ichor, lympha intus reclusa, aut ossis corrupti fragmentum vel separari vel excerni nescit, partem rite incidendam, atque spongia aut lindeo' o carpto dilatandam satis curavi; adhibitis posthac vulneri Myrrhae seu Euphorbii tinctoria, Aq. dir. Fernel. Ung. fusc. Fel. W. Alum. crud. & ust. Merc. præcip. & dulc. Spirit. Terebinth. aliisque omnibus pro re nata in usum vocatis, quibus ulcera for- sordida una cum carie mundentur, caro excrescens fungosa coerceatur atque fauciatum consolidetur. Non neglecto tandem vinculo arctis fasciis stricto, una cum rara sub finem necessaria deligatione. 15. Tumorem vero partis solidatae posthac saepenumero diu residuum naturae discutiendum relinquio, aut gummosum ei emplastrum affigendum curo. Pleuritis suppurata per vulvam puellæ excreta. Puella, vicini lanionis filia, tres annos nata, afficitur pleuritide, quæ in abscessum vertebatur clausum, juncto per mensæ astmate. Sed subito puris fluxus oboritur per puellæ vulvam, extra tempus lotii reddendi, idemque fere continuus, die noctuoque per quatuor ferme mensæ haud interruptus, protractus, ut femina ac femora degluberentur. Quo elapso tempore ægrota perfecte convaluit, nullis pene adhibitis medicaminibus, & adhuc annis quinque post validam degit vitam. Abscessus Lienis per vulvam facta puris excretione sanatur. Uxor J. Z. S. juvencula ante sex annos afficitur lienis tumore, quo disparente, per mensæ pus e vulva copiosum absque urina stillatim profluxit, & perfecte liberata est etiamnum vegeta ac valens. Loco semenis sanguis expellitur in coitu. Juvenis 26 annorum quatuor ante annos virulenta gonorrhœa afflictus, per annum usus præter pharmaca purgantia fortissimis diureticis, cruorem tandem loco seminis ejaculari coepit absque dolore, cumque ex rufo nigricantem, nullum extra coitus aut pollutionis tempus passus ex urethra fluxum. Et licet per septimanam, immo per mensem unum aut plures, hanc omnino vitaverit excretionem, eundem post equidem ejaculatus est cruorem: neque vel semel quidem ad hoc usque tempus purum semen emisit, immo vix unquam aliquid albi semen æmulantis rubro mixtum apparet. Fortissimis adstringentibus & temperantibus intus & extus utendum curavi, quando rubrum & nigricans parum albesceret. Posthac ptyalismum institui protractum satis, aliisque in usum vocatis, nihil tamen cunctis proficientibus. Quare immedicabilis ille nobis declaratus est soli naturæ relinquendus. Numne in prostatis aut vesicularum seminis altera ulceratis vas sanguiferum ruptum neque solidatum, ut causa, quaerendum? Coxæ articuli suppuratio, cum secessione capitis femoris, solidata, vide Tab. Fig. II. Anno 1730. Puella rustica 14 annorum coxæ articulus tumescit, dolet, suppuratur, perrumpitur. Chirurgus dilatat foramen natura factum: extrahit totum ossis femoris caput: subjicit posthac in ulceris cavitatem Myrrhae tincturam, porro fuscum ung. fel. W. stringit eam denique arcto vinculo, raro deligat, atque sex septimanarum curiculo consolidat, ut puella postmodum libere liceat manca insesserit. Ecce figuram ab isto Chirurgo ruditer delineatam No. 1. denotat acetabulum innominati ossis. 2. caput ossis, quod ex ulcere extractum est. 3. cruris collum, &c. Aneu- Aneurisma falsum non pulsans cruorem continens liquidum. Anno 1741. conveni cum Chirurgis fœminam A. C. Carsteus, cui erat brachium dextrum, circa cubiti ac radii articulum cum ipso, prætumidum, pollicibus 32 crasium, a phlebotomia ante annum ibi facta, exortum, nunc inflammatum, rubicundum, valde dolens. Tumor erat extensus ab infima humeri parte ad carpum fere usque, uti TAB. Fig. III. demonstrat. Ad latus internum apparuit ulcusculum lividum gangrænae junctum, rupturam praesagiens. Tactu erat instar vesicæ humoribus plenæ ac constrictæ absque omni vel minima pulsatione, adeo durus ac densus, ut nullam, & re minimam quidem repres- sionem admitteret. Ad carpum quoque nulla pene pulsatio micabat. Nonnulli putabant fungum adiposum clausum forte subesse, qui clausus æque durus compareret: ast ego cum aliis aneurisma non pulsans latere suspiciati sumus. Hinc convenimus, omni brachio fasciis commode circumvincento, rupturam esse expectandam, quæ die etiam sequente tertio contigit: Quando, soluta ligatura, momento temporis, maxima vi cruor liquidus ultra libram prosiliit. Chirurgus beneficio fungi bovist. & fasciis sedavit extemplo haemorrhagiam. Duas post horas consensi mus omnes, aut brachium amputandum, aut arteriam esse circumligandam. Elegimus autem arteriæ ligaturam, apposita primum machina torculario sive turnequet dicta ad arteriam supra comprimendam, disciflis supra aneurisma, in parte sana, brachii ferme media, cute adipe ac ventre bicipitis musculi, atque acu cum filo filo infra aut subtus arteriam transmissa, ac filo circumligato. Tum, tursum ac deorsum omni diffisio aneurismate, sanguis, isque clarus, rubicundus, liquidifimus, copiosus, vel ad libras quatuor subito profluxit, quem cuperat ipsius una cavitas. Mirum spectatu, hic nullum repertum fuisset arteriae saccum, uti in vero aneurismate videre est, neque polypum aut sanguinis grumum, ut in falso, sed cavitatem longe aliam inter cutim & musculos atque inter musculos ipsos formataam, atque musculos ad brachium inferius sitos omnes a se invicem sejunctos, ac si arte essent separati, sed pallescentes, vapidos, luridos, ad quos adhaerebat parca quaedam gelatina muci mollis instar, quam digitis ipse detersi, & quae elota albescebat penitus: in memorata cavitate porro mirabundi omnes conspeximus ex sex septemve locis supra infra, & e lateribus, tanquam ex tot canaliculis, cruorem vi atque copia profiliisse. Ad eos tum canaliculos obstipandos admovimus fortissima styptica, cum bovis boleto, vitriolo, spiritu terebinthinae, alcalbol Vini, &c. quibus & omnem cavitatem ope lintei carpti implevimus, arcis emplastris atque fasciis circumvincto supra vinculo ista: quidem cito sanguinis flumen coercitum est, ast mala ex malo exorta symptomatæ, qua rupturæ praecesserant, uti erant febris, ruetus, nausea, vomitus, singultus cum calore, lipothymia, tendinum subsultu, &c. vesperi exasperabantur. Die sequenti iisdem crescentibus, juncto delirio, tertio die mane, non obstante temperantium, anodynorum, cardiacorum usu sat largo, vitam cum morte commutavit. Et quum raro admodum ejusmodi exemplum occurrit, ideo memoratu dignum id id judicans huc transcripsi, figuramque hanc tertiam apposui. Notantur autem in Tab. Fig. III. N°: 1. Brachii dextri aneurilmate obfici interius latus. 2. Locus unde sanguis sponte prorupuit. 3. Brachii dextri ejusdem externum iatus. Scripseram Amstelædami, d. 16 Septembr. 1742. XI. Observationes duæ Anatomico-practicæ, una de Infante nato cum Sacco Aqua pleno, ab Osse Sacro usque ad Talos propendente; altera de Hydrocephalo singulari. Authore Job. Bastero, M.D. R.S.S. Read Dec. 23. OMNE illud, quod lymphatica vasa ita obstruit, ut transitus contentæ lymphæ ad cor impediatur, hydropem causari potest: sic quando in partu difficili caput nimium premitur, vel capite jam nato, os uteri collum, vasaque jugularia ita constringit, ut reditus sanguinis per arterias vertebrales allati inde impediatur, oriri potest Hydrocephalus. Sic Lowerus, libro de corde, Cap. I. in cane vinculo ligabat venas jugulares, arteriis aperte reliætis, viditque canis caput pedetentim intumescere, ipsumque hydropicum fieri: & ipse in suspensis hominum cadaveribus plus semel expertus sum, laqueo reditu sanguinis ex capite impedito, cavitates cerebri humore aquoso esse repletas, plexumque choroideum hydatidibus scatere. PP Aut