Epistola Domini Huxham, M. D. ad Jacobum Jurin, M. D. R. S. & Coll. Med. Soc. de Morbo Colico Singulari
Author(s)
Domini Huxham
Year
1731
Volume
37
Pages
5 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
IV. Epistola Domini Huxham, M. D. ad Jacobum Jurin, M. D. R. S. & Coll. Med. Soc. de Morbo Colico singulari.
VIR quidam Quadragenarius, biliosus, Scorbuticus, inter Optimates Damnonios haud infimus, nuper interiit, Pietatem propter erga Deum, propter universam erga Homines Charitatem, ab omnibus maxime desideratus.
Diu ille multumque Colicis quibusdam Doloribus, inferiorem praecipue Abdominis Regionem infestantibus, laboraverat, Flatu porro perpetuo & molesto. His Biennium circiter, aut Triennium ante mortem, accessere Dejectiones biliosae, purulentae, foetidissimae cum strigimentis saepe mucosis, saepe sanguineis; ita frequentes insuper, ut persaepe intra tres, quatuorve Horas Alvus vel vicies solveretur, persistente usque Renesmo: tandem quoque prodire Carunculae fungosae, lividae, tetræ, quarum aliquæ magnitudinis saltem nucis myristicae. At vero utcunque alvus citissime ægrotum plerumque exercebat; nonnunquam tamen, morbo praesertim ingruente, foret adstricta valde cum horrendo Tormento; nec nisi clystere ducta, aut catharticis irritata responderet. Subinde interea quasi Famelicus oblate quacunque voraret; subinde ne quidem Delicatula, vel ad Dapes exquisitissimas nauseanti, placerent: Æger autem indies emacuit. Fuit illi urina parcior & semper biliosa: Color vultus luridus, saepe subflavus.
Tam dira, tam longa mala infracto admodum fortique plane animo pertulit, donec supervenerunt demum Tumor Pedum Oedematofus, Delirium, Facies Hippocratica, sudor frigidus & oleosus, certa, elheu nimis certa! Mortis Prænuncia.
Varia fuerunt a variis praescripta medicamina, iisque utique in Arte exercitatissimis celeberrimisque Viris; ex Ipecacuana: Scilicet Emetica, Stomachica, deobstruentia, glutinantia, Balsamica, adstringentia, Clysmata multifaria, omnigena; incassum omnia, ni quod Laudanum, ad breve Tempus, foret misero Solamen. Quid Aq. Bristol. & Bathoniensis, Quid Spadana & Pyrmontensis; Quid obstinata, quid accuratissima è Lacte & Vegetabili Dieta potuerint inani omnino opera experiebatur; ut ut per breves aliquot Dies paululum aliquando recreatus videretur.
Sicut Vir optimus, dum viveret, omnibus prodesse alacriter, assidue studebat; sic, vel moriens, se publico devovit Commodo; rogans obnixe, ut, Cadavere inciso, Causam morbi tam pertinacis, tantam eludentis Artem, perscrutaremur; ut melior forte, detecta nemppe Causa, pateret medendi methodus, si quis aliud forsan tali corriperetur morbo.
Aperto Abdomine perspeximus Omentum consumptum plane & putridum, Hepar prætumidum & Schirrofis Tuberculis, subalbidis, duris, refertum; Vesiculam felleam Bile subnigra semiplena; totum Duodenum cum vicina Coli Parte eodem Colore perfusum: Pancreas maxime Schirrosum: medium Ilei Partem ad quinque fere Digitos inflammatam & ferme lividam. Renes erant sani satis, nec Glandulae mesentericae æque Schirrofæ ac expectassimus.
At quod maxime notandum Pars Coli Intestini suprema, quam Veteres Cœcum nominârunt perperam (cum id potius ejusdem Appendici, ab iisdem ita nominatæ, conveniat) in hocce Cadavere non, quod assolet, Reni dextro, seu potius internæ Peritonæi Laminae Renem contegenti, adnexa fuit, mediante Appendice vermiculari, sed in Pelvim delapsa tres circiter infra Tulpii Valvulam Digitos cum superiore Parte Intestini recti firmissime concreverat: Porro levius adhæsit Peritonæi Tunicæ super Vesicam urinariam expansæ, sursum inde reflexa, faciens cum superiore Intestini Parte (si ita dicam) angulum valde acutum, sub cavo dein Hepatis ascendens & infra Ventriculi Fundum porrecta descendebat more solito & in Rectum desinebat. Cum primum autem notavimus ambo Intestina & supra infraque adhæsionem Gangræna affecta esse, suspicantes hic latuïse Fundamenta malorum, caute admodum lenteque processimus Scalpello inprimis aperiendo Rectum Intestinum, quod ubi factum, vidimus internam Tunicam Sphacelatam omnino, nigram quasi Atramento imbutam & maxime putidam; huic porro adhaerentes sex, septemve Carunculas subnigras, fungosas, quarum minores magnitudine nucem avellanam æquabant. Perscrutantes ulterius, Ulcus percepimus ex hoc Intestino in Colon, ubi cohærebant, penetrans, Digito mediocri facile patens: Intestina vero adeo putrida, ut vix Tactum ferrent leviores. Majorem Coli Partem Excrementis induratis observavimus infarctam, et si plures liquidas Alvi Dejectiones habuit, paulo ante mortem; tenuioribus nempe directe in Intestinum rectum per ulceratum orificium transeuntibus; solidioribus autem in Colo restantibus. Vesica urinaria fuit flaccida valde, intusque muco subrufo obliterata.
En fidam utique, licet minus elegantem morbi Historiam! En quid inciso Corpore perspectum! Ex quibus conjectura haud difficilis, quae fuit Causa morbi: Ex Anatomicis enim notum est, quod Concretio Intestinorum inter se aut cum Peritonæo, motum peristalticum minuit maxime. Vid. Cowperi Anatomiam Explic. Tab. 34. Unde ad Locum Conglutinationis tarda adinodum debilisque Excrementorum Impulsio, eorundem Congestio, Remora sequentibus; forte duris & acutis lædentibus, qualia Ossa Prunorum deglutita, aut tale quid; forte acribus & biliosis Humoribus non satis valde motu verniculari propulsi, sed ad Angulum Coli acutum subsistentibus; exinde aut Intestini Inflammatio, aut Corrosio, Ulcus denique sequebantur; tandemque, in Homine valde Cachectico, Gangræna.
Plymouth, Prid.
Id. Mart. 1735.