Hermanni Boerhaave, A. L. M. Philosoph. & Med. Doct. Medicinae in Universitate Leidensi Profess. Colleg. Chirurgic. Praes. Reg. Soc. Lond. necnon Reg. Scient. Acad. Parisiens, Soc. de Mercurio Experimenta
Author(s)
Hermanni Boerhaave
Year
1735
Volume
39
Pages
18 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
IX. Hermanni Boerhaave, A. L. M. Philosoph. & Med. Doct. Medicinæ in Universitate Leidensi Profess. Colleg. Chirurgic. Praef. Reg. Soc. Lond. necnon Reg. Scient. Acad. Parisienf. Soc. de Mercurio Experimenta.
Pars II. *
Observationes de Mercurio quasdam anno praeterito conscripti, quibus constitit argentum vivum, quamvis continuo se in alia corpora mutare videatur, propriam, per quam immutabile est, facultatem miro modo retinere. Hasce Literatæ, quæ in Anglia sub Britannici Regis floret auspiciis, Societati obtuli Observationes; et ultra spem meam dignæ judicatae sunt, quæ inter Acta illustrissimi Sodalitii publicarentur. Unicum in isto Scripto mihi fuit propositum, operationes à me de Mercurio institutas, et quæ ex iisdem producebantur, fidè & accuratè narrare; quo Lectores à labore & sumptu ad eadem repetendas necessariis liberarem. Idem jam quoque mihi est Consilium, ut Academiæ maximis Regis Christianissimi beneficiis ornatae experimenta, quæ de eadem re perfeci, offerrem. Ambas Dissertationes conferrendo, de fide & accurata antiquorum verorumque
* Vide Part. I. Philos. Transact. N° 430. p. 145, &c. sequentem hanc II. in Act. R. Scient. Acad. Parif. 1734. Gallicè editam, latinè vertit C. M. R. S. Secr.
Alchemistarum subtilitate in his, quae de Mercurio dixerint, judicium facere poterimus, videbimusque simul diligentiam magnam prudentiamque necessarias esse ad sensa eorum explicanda, vel ad censuram de iis justè ferendam. Spero etiam Chemiae studiosos cautos reddere, ne facile decipientur per doctrinam istam vagam Alchemistarum hodiernorum, qui nihil boni vel solidi recte sapiunt, & qui artem non possident aliam, quam qua aurum ipsissimum per fallacias suas extorqueant ab iis, quos adducunt ut credant se posse veram auri conficiendi methodum ipsos docere. Quod de argenti vivi immutabilitate, simplicitate & proprietatibus singularibus antea demonstravi; denique confirmaturus sum. Docto, uti est, Vestro, Sodales, caetui convenit dijudicare de usu & veritate hujus scripti; cui examinando ut momenta aliquot otiosa impendatis, et negotia paulisper remittatis, vos rogo. Scio equidem vobis rarò vacare; et brevis esse, quantum potero, conabor. Rem aggredior.
I.
Argentum vivum purum, quale venale plurimique reperitur penes Mercatores Societatis Amstelædamensis, diu digestum super ignem, non mutatur in metallum.
OPERATIO.
Hydratgyrus hicce distillatus nullam reliquit facem. Deinde admistus aceto distillato, & sali marino, & per diutinum tempus agitatus, purus remansit. Premebam per Alutam; libramque ejusdem altæ mundæ infundebam phialæ, cujus os obturabam cono chartaceo, alia charta ad collum phialæ bene ligata iterum cooperto, quo nullus
nullus pulvis intrare posset, Aër verò liberè ingredere-
retur vel exiret: imponebam Furno ad calorem conti-
nuum, qui ad Thermometrum D. Fahrenheyt supra
gradum centesimum à 15 Novembris 1718. usque ad
23 Maii 1734. sovebatur. Reperiebam tunc Mer-
curium hunc in hac phiala fluidum cum pauxillulo pul-
veris nigri in superficie; pulvis hicce in mortario tritus
in mercurium reviviscebat. Totum hocce Argentum
vivum immittebam in Retorta vitrea munda distillan-
dum, augendo ignem versus finem, donec Retorta ferè
candida fieret. Nihil omnino remansit in Retorta,
Mercurius enim exiverat sine ulla sensibili mutatione.
Corollaria.
1. Ignis ad gradum & per tempus supradieta nihil
mutat de fluiditate, volatilitate, nec de natura Hy-
drargyri in vas, ubi aer liberè accedit, immisì: neque
ulla facta est separatio puri ab impuro.
2. Nec facta est ulla metalli minima quantitate sensi-
bilis Generatio.
3. Multò minus Argenti vel Auri.
4. Nihil de Mercurio per hanc operationem fixatum
est Annos 15 & ½ continuatam; nec minimum appa-
ruit initium fixationis metallicæ, ne plumbi quidem;
quod tamen, ut aiunt qui se hoc optime scire glori-
antur, metallum debet ab hac operatione primum
formari.
5. Operatio hæcce nullatenus favet opinioni affir-
mantium, quòd ex Argento vivo uti materia, & ex
igne uti sulphure figente, per digestionem unitis,
formentur metalla.
Y y
6. Vi
6. Videtur omnino probabile omnes similes cum argento vivo sincero vulgari institutas Operationes nullatenus his, quae deiis pollicentur Auctores, respondere, cum pauxillum istud pulveris nigri, de quo locutus sum, sit levius Mercurio, cujus superficie supernatat, & facillime iterum in Mercurium redeat: videte, quae de simili pulvere nigro e Mercurio per motum solum educeto in Act. Philosophic. Regalis Societatis Londinensis, N° 430. dixi.
7. Non constat vivum in fodinis Argentum posse in rem quamcunque Metallicam mutari per actionem solam caloris subterranei per diutinum tempus agentis, & in loco, quo Aër libere accedit. Nam Calor in locis, ubi venæ metallicæ reperiuntur, rarò superat gradum 70°. Inquiunt quidem opus esse mille Annis ad hunc effectum producendum; quomodo autem homines, ævi adeo brevis, hoc certò scire potuissent?
8. Quoad Sulphur, quod unum esse de principiis metallorum crediderunt Alchemistæ, & de quo dicunt, quòd argenti vivi elementa consociet, quòd corpus solidum fiat fixumque ad ignis gradum, qui illud fundat, & malleabile reddat; hocce, inquam, sulphur videtur omnino differre à materia ista luminis seu ignis, quamvis ignis solus fit unicum miram hanc inter sulphur & Mercurium unionem producendi instrumentum.
Nihilominus in hac operatione liberè ad Mercurium admittebatur Aër, & diceretur forsan, hoc ipsum esse, quod ignis actionem impeditat, eo magis quòd afferant Alchemistæ, aëra crudum impedire coctionem sophicam; hoc me ad sequens experimentum, quod recitaturus sum, faciendum induxit.
II. Ar-
II.
Argentum vivum per tempus infra memoratum, digestioni in vasis probè occlusis commissum, non producit ullum Metallum.
OPERATIO.
Hydrargyrum purum vasi immittebam vitreo conico fundi plani, quali ad argenti & auri separationem utuntur Docimastæ, eumque exponebam calori 100 graduum à 6 Decembri 1732. usque ad 8 Julii 1733. Vase semper obturato, Mercurius nullam notabilem pasius est mutationem; accipiebam hujus uncias 6, quas vasi præcedentis simili indebam, inque os ejus inferebam collum phialæ subversæ; vasis non simul lutatis, eum per 4 dies igni arenæ adeo servido, ut ascendere inciperet Mercurius, exponebam, quo scilicet expellerem totam, quam continere potuit, humiditatem. Cum ne vel minimum superesse mihi videretur humiditatis signum, lutabam exactè locum, ubi ambo vasa coaptabantur. Mercurium exponebam igni arenæ violento satis, qui eum leniter ascendere descendereque cogerebat; hunc caloris gradum usque ad 29 Januarii 1734 continuabam: in fundo vasis nil inveniebam praeter Mercurium fluidum pulvere nigro levi & subtili modice coopertum, nihil fixi, nihil præcipitati, licet aquæ ebullienti proximior esset caloris gradus. Deinde huncce Mercurium transfundebam per mundum siccissimum chartaceum infundibulum, cujus orificium inferius ægerime crinem transmitteret. Mercurius sincerissimus transit per foramen istud parvulum; & in parietibus & circum foramen infundibuli mansit pau-
Y y 2 xillum
xillum nigri, quod, in Mortario tritum, in Mercurium rediit. Mercurium illum sic depuratum in Retorta vitrea munda distillandum imponebam igni arenae, & juxta finem igni suppressionis; nihil omnino fixi in fundo Retortae remansit; aliquanto fluidius quam antea apparuit Argentum vivum, sed aliàs nullo modo mutaturn.
Corollarium.
Hinc eadem, quae de praecedenti experimento, concludenda sunt; & si illis, quae de eadem re in Transact. N°. 430. scripsi, conjungantur, apparebit clare Argentum vivum naturâ suâ per motus mechanicos, per Distillationes Digestionesque descriptas immutabile esse. Ex hisce omnibus infero, quòd Chemistæ abstinere possint ab inutili harum operationum repetendarum labore, quo Mercurium fixare, vel in corpus aliud quodlibet mutare nituntur; iisque insuper confulo, ut diffidant ignaris, multa hujusmodi inepta pollicitantibus, inter quos minus peccant, qui alienis impensis experimenta periclitari conantur.
Experimentorum aliorum, quae de metallis institui, haud minus quam praecedentia, laboriosorum sequelam declaraturus sum. Diu laboravi, ut certo sciam, an verum sit posse metalla per artem resolvi in Argentum vivum, & in aliud principium; plurimi Auctores adeo distincte & tot in locis hoc affirmant, ut de re ipsa dubitandi nulla mihi videretur causa: Rem credebam fidei istorum Auctorum; sed ut oculis propriis convincerer, tentamentum plumbi feci. Clarissimus Joh. Baptista van Helmont (potest Medicam. §. 40.) ait; "Sensi, inquam, cruditatem Saturni, pin-
"guedine
"guedine fixorum salium solubilem, solo quandoque igne carptim debilem, sicque dividi compositi partes, crudumque Argentum vivum currere permitti." Filius ejus Franciscus Mercurius van Helmont dicit, "Quando plumbum solvitur ab Alcalibus & Salibus, vel Oleis, quae Sulphur ad se trahunt, & id à corpore separant, plumbum hisce modis mutatur in Mercurium volatillem, fluidum, qui ignem haud amplius pati potest uti antea, sed frigidus est & fluidus instar aquae; exuta forma metallica. (Vide, The Paradoxical Discourses of F. M. van Helmont, London, 1685: in 8vo. Part II. §. 22. p. 111.") Joachimus Becherus idem affirmit, spondetque successum plurimis, quae ad hanc rem describit, experimentis (vide Collectanea Quingentorum Experimentorum, à p. 310. ad 333). Ecce clarè & breviter quae de hac re, adhibito tædiofo maximè & diuturnissimo Lalore, didici.
**OPERATIO.**
Solvebam tantum Cerussae purae, quantum dissolvi potuit, in spiritu nitri ab aqua sextupli ponderis diluto; filtrabam hanc solutionem, quae clara admodum inventa est. Ex hoc liquore vasi mundo vitreo indito, ad calorem lenem inspissato, deinde in loco frigido ad quietem reposito, formatæ sunt Crystalli, quarum sumebam uncias quatuordecim, quas in mor-
* When Lead is dissolved by Alkalies, and Salts or Oil, which take in the Sulphur, and separate it from the Body, the Lead by this Means becomes changed into a volatile running Mercury, which can no more endure the Fire, as before, but is cold and running like Water, and without a metalline Form.
tario vitreo cum pistillo vitreo in pulverem redigebam. Huncce pulverem in Aqua pluviali purissima solvebam; solutionemque diluebam triplici Aquae pluvialis quantitate; deinde Solutionem aliam filtratam & clarissimam ex Sale Ammoniaco in Aqua pluviali factam lentè & cautè affundebam: Mistura fit instar Lactis candida, & plumbum statim præcipitatur, uti accidit Argento in Aqua Forti soluto, simul ac admisceatur SalAmmoniacus. Pulvis in fundo præcipitatus, qui albus fuit Nivis instar, plurima aqua lotus, deinde siccatus, valde insipidus extitit, unciasque 18 cum $\frac{1}{2}$ pependit. Uncias 6 pulveris hujus albi siccique Urinali vitreo mundiflismo indebam, infundebamque ad altitudinem duorum digitorum supra hunc pulverem lixivium fortissimum è calce vivâ cineribusque clavelatis confectum, quod in phialâ bene clausâ plures Annos conservaveram: deinde urinale chartâ bibulâ circa ipsius collum bene ligatâ tegebam,ponebamque in furno putrefactionis ad calorem graduum 96. & ibi relinquebam à 6° Februarii 1732. usque ad 13° Augusti ejusdem Anni tentaturus, an hæc mistura Aëri exposta putrefactionis calore mutaretur; nihil inveniebam praeter masam albam, quaë salam sapuit redacta in pulverem; quem Retortæ vitreae luto ex Argilla Arenaque composito loricatae indebam: hanc urgebam igne nudo, donec candesceret, eundemque calorem tres horas continuabam: Ascendit in Retortæ collum albæ fuliginis pauxillum, nihil autem omnino Mercurii, & in fundo remansit Materies fragilis semivitrificata colore cinereo; hanc redigebam iterum in pulverem ejusdem coloris, quem in Mortario cum Salis alcalini fixi calcifque vivæ lixivio diu conterebam, siccabamque iterum igni lento; novum Alcali affundebam, calorique 96 graduum
graduum à 18mo. Augusti 1732. usque ad 15 Octobris 1733. exponebam, terendo quotidie in mortario vitreo, in quo continebatur, quod charta solummodo tectum Aerea liberum admittebat. Erat tunc albus siccus & acer pulvis; qui post idem Lixivium denuo affusum, tritus in pastam redigebatur; putrefactioni objiciebam, uti suprà, saepius terendo, à dic supra memorato usque ad 21m. Februarii 1734. Tunc erat massa salina, alba, marinique salis sapori proximior. Postquam trita esset, & Aquâ probè lota lentissimeque siccata, pulverem inveni album insipidissimum; Retortæ immittebam, quam retinebam per plures horas in igne maximo, quem pati potuit vitrum lutatum: 20mo. Maii 1734. nullus exivit Mercurius; collum retortæ tinctum est diversis coloribus; massa, quae in fundo mansit friabilis, exhibuit etiam colores diversos laminatim dispositos, & uncias 5 cum drachmis 6 & ½ pendit; pulvis, in quem fuit redacta, tritus ruforum cinerum colorem praebuit.
SCHOLIUM.
Plumbum erat primò in hac operatione Cerussa, penetratum nempe & vapore acetii solutum, in calcem albam & dein in pulverem subtilem redactum. Solutum erat in Spiritu nitri diluto, sicque factum est plumbum Liquor clarissimus absque colore, gustu dulci, in quo redactum divisumque est in partes minutissimas. Tertiò Sal Ammoniacus solutus, qui affunde-batur, expellendo Spiritum Nitri, in ejus locum substituit Spiritum Salis marini, & se intime uniendo parti plumbi metallicæ disposuit eam, quantum possibile, ad separationem Mercurii à parte metallicâ expediendam, secundum
secundum eorum, quos optime scripsisse de his rebus credimus, opinionem; separandi enim Mercurii à Metallis proprietatem sali Ammoniaco imprimis & marino attribuunt. Quartò, Calcem sic præparatam, & cum Alcali violentissimo per septem menses in digestione retentam debere Mercurium manifestum reddere visum est, absorbendo Sulphur Saturninum: Nihilominus, quamvis ignis admotus fuerit magnus, ne minimum quidem dedit Mercurii. Quintò, Massa hæc diu & fortiter trita, dein admista novo fortissimoque Alcali, & per quatuordecem menses digesta, haud praebuit ullum Mercurii vestigium. Sextò, Trita erat denuò cum novo Alcali, & per quinque menses digesta, adeo ut post omnes hæce Operationes, exposita fuerit satis Alcalici Salis actioni, ut tempus habuerit separandi partem plumbi sulphuream, & ut Mercurius hoc sulphure liberatus è massà hac per ignis vim exprimi potuerit. Nihilominus, post omnem hunc laborem, nullum Mercurium eduxit ignis maximus.
Liquet igitur, quod de facilitate extrahendi Mercurium è plumbō audacter pronunciaverint Auctores, experientiā haud confirmari. Plumbum nempe, aiunt Auctores isti, metallum est plurimum Mercurii continens, quod per sales resuscitantes se in Mercurium facillimè resolvet. Res igitur difficilior est in aliis Metallis. Pollicentur tamen Auctores hoc satis facile fieri posse, methodosque præscribunt parum diversas ab hæ, quam jam declaravi, & quæ post tot labores me docuit, nullatenus mihi prosperè successisse, quod promiserant. An istorum Auctorum de hac re assertiones Observationibus satis nitantur, admodum dubito. Adducor potius ut credam, eos de hac re opinioni propriæ magis cessisse, quam experimentam confuluisse.
suluisse. Quidquid jam declaravi, ad Lectorem à labore & sumptibus harum observationum repetendarum liberandum ad mininum inserviet, eumque impediet, ne simulata scientiae metallicae principia facile admittat. Optandum est quammaxime Chemistas hosce ingeniosos & laboriosos successum experimentorum, quae spem eorum frustraverant, fide nobis dedisse, & operationes, priusquam eas ipsi instituissent, nunquam nobis praescripisset: quod nostro peperisset temporis, sumptui, & labori, & inter Scientias suam Chemia sedem brevi obtinuisse: alioquin, nisi valde fallor, ad veritatem, quae unica Inquisitionum nostrarum est meta, nunquam pervenietur.
III.
Isaacus Hollandus scripsit, Argentum vivum posse è Sale plumbi per acetum distillatum confecto facile extrahi: cupiens tentamen ex optimo Lithargyro & aceto vini distillato instituere, succum concretum, qui succus Saturni appellatur, parabam; uncias 2 calcinabam in vase vitreo aperto ad ignem lenem à 6° Junii 1734. usque ad 19° Julii proximi continuatum. Albus, qui exinde provenit, pulvis vitreo pistillo subtilissime in mortario vitreo tritus erat. Triturabatur velocissime & diu, subinde affundendo lixivium Sale fixo Alcalico violentissimo, quantum Aqua dissolvere potuerit, saturatum. In eodem mortario chartâ tecto, ad calorem à 21° Julii usque ad 27 Novembris continuatum, retinebam. Hic quamprimum siccatus est pulvis, ut per totum illud tempus trituraretur, curabam novo affuso lixivio. Siccando, humectando, & triturando alternatim per totum illud tempus, ad calorem 90 graduum retinebam charta tectum. Ultimo die materiam hanc siccam & albam in pulverem non palpandum contundebam; quem retortae vitreae lutatae immissum, igni per gradus cautè auco, donec can-
Z z desceret
desceret Retorta, per 4 horas exponebam. Haud apparuit vel minimus Mercurii globulus, nec in Excipulo, neque in collo Retortæ, in cujus fundo reperta est Massa aterrima, levis, specie pulveris, gustu acerrimi Alcali. Die Novembris 28° supra scutellam vitream in cella reponebam, ubi statim madescebat; ibique usque ad 8° Januarii 1735. relinquebam. Tunc vero erat hujus materiae volumen auctum, totâ parte salinâ per Aëris humidi opem in liquorem sponte mutata, parteque metallicâ in fundo sub forma pulveris nigri manente. Totum simul siccabatur, tam id, quod liquefactum fuit, quam id, quod non fuit in liquorem mutatum; & mistura hæc reperta est aterrima. Retortæ iterum immittebam vitreæ, & finem versus igne urgebam, qui totum per 4 horas candefecit. Nec hac vice plusquam alterâ apparuit vel minima Mercurii nota, nec in Excipulo nec in Retorta, in cujus fundo mansit Materies colore cinericio, sapore ardenti ignis instar, quæ Aëri exposita statim in Liquorem versa est.
In hac operatione plumbum aceto puro solutum & relaxatum, & tali modo dispositum, ut à sale intimè penetrari possit; mistum & trituratum cum Alçali fixo, caustico, liquido; digestioni expositum, putrefactioni objectum; igni violento admotum; humiditate Aëris per mensem Philosophicum dissolutum; denuo tritum, siccatum, vehementer igne adactum, nihil omnino Mercurii præbuit.
Quidnam igitur cogitandum est de hac re, & de hoc, quod circa eam adeo audaciter pronuntiant homines creduli, ignavi, vel soli speculationi dediti? Operibus inutilibus, sumptibusque immodicis implicant illos, qui diligentiae in labore plus, quam Scientiæ possident, unde exosam reddunt artium pulcherrimam. Pro-
Proficient alii laboribus & sumptibus meis, & utantur, ut propriis parcant.
IV.
Postquam ex propriâ experientiâ certus essem, quòd ex plumbo Mercurium extrahere Sales resuscitantes appellati modo descripto non possent; Quid ipsum argentum vivum producere hoc in casu potuerit, tentare volui; præsertim cum Chemistæ hoc fluidum vocent Aquam metallorum, in qua, aiunt, illa moriuntur, renascuntur, & pulchriora, quàm antea fuerant, evadunt. Fundebam igitur in cochleari ferreo mundo unciam plumbi; calefaciebam eodem tempore in cochleari simili uncias tres argenti vivi puri. Affundebam deinde Mercurium calefactum plumbo liquefacto; commixta sunt illico simul, & massam constiterunt solidam coloris Argentei. Conterebam, & postquam eam mollem iterum reddidissem, phialæ inditam parvæ calefaciebam, & obturata dein subere phiala, ponebam in furno digestionis ad calorem semper æquabilem 84 gradium ab 11 Februarii 1732. usque ad 10 Januarii 1735: Amalgama fuit molle, pistillo butyri instar cedens, nigricens illicò, cum agitaretur, uncias quatuor pendens. Eodem die in retortæ vitrea munda igni arenae exponebam, & tandem igni suppressionis adeo vehementi, ut per 4 horas arena tota candefieret, transiverunt in Excipulum Mercurii unciae duæ cum 6 Drachmis & semissi. Ruber, quem in Retortæ fundo et collo inter distillandum Mercurius formavit, pulvis, et quicquid vivi argenti pauxillum collo adæsit, quique nonnulli plumbi omininò puri globuli pulveris specie adfuerunt, grana, 52 unà pependerunt. Denique in fundo fuit solida plumbi Massa unam, granis 5 deductis, unciam pendens, quæ pondus supplebant Globolorum istorum parvolorum plumbi sub pulveris specie jamjam memoratorum, unde
unde compertum est, quòd plumbum totum reman-
serit, & quòd grana Mercurii 43 dissipata fuerint.
Qui aliquam in his rebus scientiam possident, causam
hujus Dissipationis in rationibus supra memoratis fa-
cilè inventuri sunt, præsertim cum reputaverint par-
tem hujus Mercurii inter distillandum superficii per-
ampli magni Excipuli adhaerere; alteramque par-
tem, nubecularum formâ, Aquae, quam semper ne-
cessè est in Excipulum infundere, superficii super-
natare.
Hac operatione didici, Mercurium ex plumbó, per
digestionem Mercurii cum plumbó tres Annos conti-
nuatam, & per distillationem violentissimam, nullum
posse extrahi, neque Argentum vivum per hunc mo-
dum fixari in plumbum: in distillatione enim Mercurii,
parva ejus quantitas semper mutata est in rubrum pul-
verem, qui fixus est ad ignem hic applicatum; pondus
vero plumbi semper idem remansit.
V
Eandem instituebam Operationem cum Amalga-
mate è 3 unciiis Argenti vivi & unica uncia boni stanni
facto; eadem caloris gradui exponebam per idem tem-
pus. Deinde eodem modo ex Retorta vitrea distilla-
bam ad eundem ignem: En qualis fuit Eventus! Ex
Excipulo uncias 2 cum Drachmis 4 Mercurii recepi;
in fundo Retortæ fuit pulvis, cujus pars altera fuit
tenuis, & e pauxillo Mercurii fixati composita; altera
fuit crassior, nigra, composita è minimis particulis,
quales sunt Stanneæ. Imo collo Retortæ adhaesit adhuc
paululum Mercurii: quod totum pependit Drachmas
2 cum granis 5. In fundo fuit massa solida stannea
pendens unciam unam cum drachma unica & granis
9: fuit 46 granorum jactura; cujus rationes jam red-
didi.
Pater
Patet hac operatione Mercurium haud extrahi posse ex Stanno; sed Drachmæ 3 cum 14 granis, hoc est, plus septimâ Mercurii parte, cum Stanno uniebantur, & tam bene fixabantur, ut ab illo separari non potuerint continuato 4 horas igne, qui arenam candefaceret.
"Non autem te lateat magnam esse corresponden-
tiam inter Saturnum & Lunam, quorum in medio
Sol constitutus est; sicut inter Jovem & Mercu-
rium, in quorum medio Sol etiam consistit:" lege:
in Nov. Lumin. Chem. tractat. IX.
VI.
Mercurii uncias 10, postquam probè calefecerim,
affundebam 2 unciiis optimi in cochleari ferreo mundo
liquefacti Stanni. Triturabam totum in Amalgama
uniforme, quod valde calidum & probè siccum inde-
bam lagenæ vitreae mundae & calidae, quam postea bene
obturabam; capsulâ ligneâ includebam, quam caudici
tundenti [pilæ] molendinae fulloniae continuò agitatæ af-
figebam, cui annexa motum à 30 mo. Novembri 1732:
usque ad 9mo Januarii 1735. noctu diuque passa est ferè
perpetuum. Auferebam tunc lagenam, quæ integra
fuit, in cujus fundo repertus est Mercurius fluens; &
post quietem aliquorum dierum, in superna parte in-
ventum est amalgama duriusculum; totum pependit
omnino uncias 12. Distillabam in Retorta vitrea lu-
tata uncias 11. & 7 drachmas hujus amalgamatis, &
hoc igne nudo finem versus usque austo, dum retortam
penitus candefaceret per 2 horas. Non exivit major;
quam quæ immissa fuit, copia Mercurii, qui fluidif-
finus erat, & remansit in fundo massa stannea vitro
affixa cum pauxilio materiei luteæ, quæ erat quasi foliata.
Massa hæc fusibilis instar stanni erat ad ignem
mediocrem; & tunc superficies æri exposita pingebatur diversis coloribus. Massa stannea pependit unciam unam cum 6 ½ drachmis, & affuit adhuc parva materiei
riei luteæ jam memoratae quantitas. Certum est itaque,
quòd, ope motûs per tam longum tempus continuati
Mercurius non possit Stannum dissolvere eo mo-
do, quo possit extrahi Mercurius per distillationem
summo igne factam.
S C H O L I U M.
Res egregia, quam in hisce tribus Operationibus
ultimis observavi, est, quod Mercurius distillando sepa-
ratus à plumbo vel à stanno esset quàm liquidissimus,
& quòd agitatus in poculo fìstili vitreato albido mundo,
superficiem poculi brevi temporis spatio inquinaret,
ibique relinqueret maculam nigram admodum adhæ-
rentem. Simul ac maculam hanc chartâ purâ & probè
siccâ detergendo purgaveram, formata est alia, & illico
pluribus iteratis vicibus aliæ. Hoc me induxit, ut co-
gitarem, id esse attribuendum parti metalli pingui,
quæ inter distillandum transivit cum Mercurio, et ab
ejus superficie, cui adhæsit, tunc separata fuit. Ut de
hoc facto certiorem me redderem, Mercurium hunc
supra chartam albam purissimam siccissimamque ex-
pandi, cui reliquit ille tramitem levem nigrum, qua-
cunque pertransivit; superficies alioquin hujus Mer-
curii semper fuit tecta pellicula tenuissima, quæ pin-
guedini similis videbatur. Ergo, quamvis per Mer-
curii distillationes sàpè iteratas potuerint cum Mer-
curio uniri aliorum Metallorum particulae quædam,
non inde sequetur, quòd illæ particulae in Mercu-
rium versæ fuerint. Idem Experimentum aggressùs
sum, cum plumbo quod per idem tempus eodem motu
agitatum fuit: quando autem volui à pilâ molendinæ
amovere, per infortunium fracta est lagenæ; & perdita
materia, non potui ad finem perducere operationem.
Experimenta hæc naturæ Argenti vivi afferre po-
sunt plus luminis. Plura alia institui de Mercurio & Me-
Metallis, omnino ab hisce diversa, quae mihi labore multò majore constiterunt; ea, cum otium fuerit, communicaturus sum.
X. ECLIPSIS LUNÆ partialis die secundo Octobris, Styl. nov. Anno MDCCXXXV. Vitimbergæ Saxonum observata à Jo. Frider. Weidlero, R. S. S.
Hor. Min. Sec. Temp-europ. ante Mer. D. II. Octob.
| Hor. | Min. | Sec. | Description |
|------|------|------|-------------|
| 0 | 44 | 30 | Penumbra prope Schikardum. |
| | 59 | | Initium eclipsis. |
| 1 | 1 | 30 | Umbra appellit ad Schikardum. Margo illius asper est et inæqualis. Paulo post lunam nubes occultant. |
| 1 | 15 | | Tycho totus obumbratur. Mox iterum lunam nubes subeunt. |
| 1 | 25 | 30 | Portio lunæ obscurata nigrescit, nec maculæ per umbram telescopio IX pedum discerni possunt. |
| 1 | 30 | | Umbra appellit ad Grimaldum. Jam trans umbram maculæ conspiciuntur. |
| 1 | 44 | 30 | Umbra totum tegit Grimaldum. Jam rubet portio obumbrata. Mox luna iterum nubibus conditur. |
| 2 | 25 | 30 | Umbra recedens attingit Lansbergium. Adhuc ejus margo asperitatem habet. |
| 2 | 44 | | Umbra appellat ad Gassendum. |
| 3 | 11 | | Emergere incipit Tycho. |
| 3 | 36 | | Finis supra Snellium, sereno circa lunam caelo. |