Filtri Lapidis Mexicani Examinatio et Compa-Ratio cum Aliis Lapidibus Facta, qua Demonstratur, Nullum vel Exiguum ejus Usum Esse in Depuranda Aqua per Illum Colata. Auctore Abrahamo Vatero M. D. et P. P. Societ. Imper. Nat.-Cur. et Reg. Britann. et Boruss. Socio.

Author(s) Abrahamo Vatero
Year 1735
Volume 39
Pages 7 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

III. Filtri Lapidis Mexicanii Examinatio et Comparatio cum aliis lapidibus facta, qua demonstratur, nullum vel exiguum ejus usum esse in depuranda aqua per illum colata. Auctore Abrahamo Vatero M.D. et P.P. Societ. Imper. Nat.-Cur. et Reg. Britann. et Boruss. Socio. INTER exotica varia, ex utraque India advepta, quibus nostrum imprimis aevum abundat, non postremum locum occupat Lapis Mexicanus, Filtrum dictus. Nomen istud obtinuit, quia ob porositatem suam liquoribus transitum permittit, ob quam causam ex frustis grandioribus excavatis, ollae aut mortaria formantur, quibus ad percolandos liquores, figillatim aquas potus loco usurpandas, utuntur. Creditur enim, aquas per hunc lapidem filtratas, in transitu ab omnibus impuritatibus cohaerentibus liberari, clariores et puriores evadere, et ad salubritatem magis conferre. Haec est causa, quamobrem lapides hi in Japonia maximi aestimantur, et pari cum auro pretio venduntur; quia Japoneses, qui nec de calculo nec de alio quocunque renun vitio sciunt, suamque valetudinem caeteris fortunae bonis longe praefereunt, in ea sunt opinione, istis in lapidem conversis fungis vim prolongandae vitae impressam esse, uti pluribus legitur in Historia Filtri lapidis in Valentini Mus. Museor. Lib. I. Cap. 22. Accrescit nimium, quemadmodum loco citato recensetur, in aliquibus Sinus Mexicanii locis, centum circiter ulnas sub undis, rupibus haec fungi species, qui qui sponte in aere induratur et lapidescit. Quid de hoc lapidis Filtri ortu ac crescendi modo sentiendum sit, decernere nolo, quamvis ille admodum suspectus et eum in finem excitatus videatur, ne quis credat, vulgarem hunc esse lapidem. Duum enim generum haec vasa esse, aliqua coloris nigro grysei qualem possidet lapis scissilis, quae ex Canada Americae provincia petita, pretio cariore veneunt, aliqua coloris tophacei, natale solum Italiam agnoscantia, scribit Lentilius in Ephemer. German. Cent. III. Obs CLXXVI. Imo testa Clerico in Physica, uti nota ibidem addita testatur, effoditur etiam in agro Leodicensi, plurimi in Hollandia usus. Talis haud dubie est, cujus exiguum frustulum, nucis juglandis magnitudine, ante plures annos a B. Rittmeyero, Medico Amstelodamensi acceperam, cum quo tamen experimenta instituere non potui. Postquam vero illud in fundo infundibuli ex stanno confecti firmavi, eodem ad aquas curiositatis gratia filtrandas usus sum. Ante breve temporis spatium autem doctorissimus Ehrhart, Medicinae Doctor et Physicus Memmingensis, selectum fossilium dono mihi misit, quae inter erat tophus singulariter porosus, circa Memmingam reperiundus, qui, ut ille certiorem me fecit, quacunque sui parte aquae immersus, eandem avide imbibit. Quamprimum enim aquae superficies eodem tangitur, aqua statim vi pressuræ aeris per totam ejus porosam substantiam fertur et ascendit, ut in saccharo, sale, charta bibula et spongia hoc fieri, experientia docet. Suspicio mox in mente enata est, annon forsan hic tophus Filtri Mexicanii loco ad filtrandas aquas adhiberi posset. Hoc ut experire, foveam in ejus frustulo excavavi, aquamque aquamque infudi, quam celerrime per ipsius poros transcolari vidi. In animum itaque induxi idem cum aliis tophis et lapidibus tentare, quo consilio tubulos tophaceos osteocollae sumpsi, et obturato altero extremo, aquam indidi quae pariter occysime per porosam substantiam transudabat. Recordabar porro, me spongiam a pluribus annis possidere, quam in thermis Carolinis degens, in canali, quo aquae ferventes ad balnea ducuntur, reposueram, quo ipso spongia ochra ista, quam thermae secum vehunt et inter fluendum deponunt, incrustata in tophum degeneravit. Hanc spongiam excavavi, et aqua fo-veam replevi, quae celerrime per illam defluebat. Hoc viso, cum ipso thermarum topho, cujus sat magnum frustum possidebam, periculum facere constitui, quem in finem Lapidicidae excavandum tradidi, ut mortarium ex isto formaret, quo constaret, an per istum tophum densissimum, et solidissimum aqua transiret. Quod speravi, factum est, aqua enim infusa eadem prorsus ratione, ac per Filtrum Mexicanum reliquosque tophos, depluit, sed tardius ob densitatem lapidis filtratio per hunc succedit, quam per tophos magis porosos. Blandiebar mihi, me hoc experimento aliquid invenisse, quod ad generationem Filtri Mexicanii sub undis illustrandam facere posset. Quandoquidem enim tophus thermarum ex aquis istis ochram suam, fluendo per aquaeductus et ex iis destillando, deponentibus generatur, et sensim concrescit, simili ratione mare fluctuosum saxa quatiendo, salino-terreas partes deponere existimavi, ex quorum successiva concretione tophus hic generetur, rupibusque potius accrescat, quam quod fungi aut Agarici Saxalitis exemplo ex iisdem pro-pullulet. pulluler. Sed quia lapidis hujus origo, uti supra vidimus, admodum dubia est, et certo non constat, utrum ille ex maris fundo educatur, an potius ex terra effodiatur nil certi de hoc affirmare audeo. Considerando vero insignem tophi thermarum densitatem, qua non obstante aqua per illum fertur, in mentem venit, idem experimentum, cum faxo vulgari, quo in exstruendis muris utimur, tentare. Expectationi respondit eventus, mortarium quippe ex tali faxo formatum inservit mihi nunc loco Filtri Mexicanii, per quod aquae aequae clarae, ac per illum, depluunt. Acquirebat quidem aqua hac ratione filtrata primum terreum saporem, qui tamen iterata filtratione cessavit, uti hoc etiam de isto filtro lapido so annotavit laudatus Lentilius loco supra citato. Nullum etiam est dubium, alios quoque lapides id praestare posse, quia etiam silices durissimi et solidissimi quibus pavimenta in plateis sternuntur, aquam imbibunt, uti tempore pluvioso observamus. Hoc tamen manifestum est, et me tacente quilibet videt, tanto difficilius et tardius aquas infusas poros eorum permeare, quanto solidiores densioresque sunt lapides, angustioresque eorum pori. Sed nunc ad virtutem huic filtro lapideo adscriptam accedimus, qua aquas per illud filtratas ab omnibus fecibus et impuritatibus liberari, afferitur. Ita enim in supra citata Historia in Valentini Musaeo legitur, aquam per illum filtratam, quamvis infusa fuerit limpidissima, semper aliquam fecum imperceptarum quantitatem deponere, ac sensuum indicio leviorem, puriorem, multumque ad valetudinem tuendam aptiorem evadere, immo multo diutius sine glacie vegetam ac naturaliter temporis frigidam, sine corruptione per longum temporis spatium posse conservari. Haec si ita essent, et aquae hac ratione ab omnibus heterogeneis partibus liberari possent, omni pretio cariora cenfenda merito forent haec filtra. Quid enim quaeso ad sanitatem magis conducit quam aqua pura, in cibo potuque assumpta? Hoc tamen beneficio ingentes terrarum tractus carent, in quibus non nisi aquae falsae, nitrofae, vitriolicae et aluminofae, subinde quoque aliis particulis mineralibus infectae scaturiunt, quae multis morbis anfam praebere possunt. Probabile omnino videtur, aquas tales filtratione per filtra ejusmodi lapidea impuritates istas deponere, quoniam videmus, et experientia testatur, rivulos in locis arenosis salebrosis et glareosis scaturientes, ac per fundum talem oberrantes, multo limpidiores et puriores aliis fontibus esse. At enim vero aquae istae puritatem suam exinde non habent, quod impuritates suas ibidem transcolatione per arenam et glaram depofuerint, sed potius, quia inde nullas secum rapuerunt. Quod enim, falia non tantum, sed horum ope etiam alia heterogenea corpuscula, terrea, sulphurea, mineraliaque, in aquis soluta et arce cum iis sociata, filtratione nullatenus ab iisdem separari queant, testantur experimenta chymica. Videmus quippe, corpora solidissima mineralia Mercurium, Antimonium, Saturnum, et alia in menstruis soluta, per poros filtri chartacei penetrare, quae postea, praecipitatione a complexu aquarum abstracta ac ex interstitiis exturbata, separantur, et filtratione repetita in filtro remanent. Sed forte quis objiciet, filtrum lapideum crassius et densius plus hic valere, quam papyraceum. Contrarium tamen testantur aquae, aquae, in fodinis et cryptis subterraneis ex ipsis faxis exsudantes et destillantes, quae mox lapidescunt, unde Stalactites oritur. Ex hoc solo constat quam parum saxa solidissima, et consequenter filtra lapidea valeant ad aquarum depurationem, et scoriarum salino-terrearum, mineraliumque separationem in aquis omnimode solutarum. Non tamen negabo, aquas turbidas et limosas filtratione per lapi des istos claras & pellucidas reddi posse, quia impuritates istae non in aquis solutae et intimius cum iisdem sociatae sunt, sed tantum in illis fluctuant, iisdemque innatant. Praeter has vero alias aquas hac methodo nullatenus puriores evadere, edoctus et confirmatus sum, experimentis tam cum filtro ex Hollandia accepto, quam cum istis e topho thermarum Carolinarum et ex fato vulgari formatis, iterato institutis, percolando per illa aquas varias fluviatiles et fontanas, examinando ante et post filtrationem ope Hygrometri earum gravitatem, sed nullam vel saltem insensibilem differentiam inveni. Fortunatum ergo praedico nostrum imprimis solum, cui Numen propitium scaturigines limpidissimas et salutares concessit, ut adeo his filtris non indigeamus. Qui vero hac felicitate carent, iis melius consuli non potest, quam ut aqua pluviatili, utpote per destillationem ab omnibus impuritatibus liberata adeoque omnium purissima ac defecatissima fruantur.