Narratio de Erucarum & Locustarum, Quae Agros Vitembergae Vicinos Aliquot Abhinc Annis Vastarunt, Interitu, Auctore Joh. Frid. Weidlero, R. S. S.

Author(s) Joh. Frid Weidlero
Year 1733
Volume 38
Pages 4 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

V. Narratio de Erucarum & Locustarum, quae agros Vitembergæ vicinos aliquot abhinc Annis vastarunt, interitu, Auctore Joh. Frid. Weidlero, R. S. S. Ex observationibus singularibus Anni 1732, commemoratione dignum est exitium erucarum & locustarum, quae abhinc pluribus annis, in boreali circuli Saxonici tractu, in Marchia Brandenburgica & Lusatia, & forsan aliis quoque in locis, fruges miserandum in modum depaverunt. Utrumque insecti genus Vere Anni 1732, incredibili multitudine ex seminibus suis exclusum prodibat. Erucæ mox folia tam sylvestrium quam frugiferarum arborum, multis in locis tantum non omnia exedebant; locustæ quoque maxima, quae praeterlapsis Annis dederant, damna frugibus iterum minabantur. Itaque ruricolæ foecas paßim laboriosissime facere, & locustas, nondum sat validis ad avolandum alis instructas in eas congregare, easque injecta terra obruere atque interficere coeperunt. Sed hæc pauperum colonorum solertia parum erat profutura, nisi optimi maximi numinis beneficio, tempestatis quibusdam incommodis hæc infecta sic fuissent fatigata atque enervata, ut omnia ineunte æate, antequam semina nova potuissent deponere, brevi tempore perirent. Scilicet; postquam blandus solis calor, circa mensis Aprilis St. V. principium maturius utrumque insectum e nidis suis evocaverat, mox frigus aliquot noctium vehementius, e.g. d. 15, 16, 17, 18 Aprilis, St. V. tum quoque imbræ frigidi largissimique, d. 22, Aprilis & 19 Maij, & deinceps etiam pluviae ferme quotidianaæ copiosissimæque circa finem Maij, & magna magna parte mensis Junij & Julij sequebantur, hisque ex causis evenit, ut noxia haec animalcula nec molis corporis sui, nec virium solita capere possent incrementa. Itaque erucae & locustae circa mensis Junij initium, exilia adhuc corpora, nec justam membrorum mensuram, in quam circa hoc anni tempus alias excraverant, habuerunt. Locustae sigillatim, humoris quippe impatientes, ineunte mense Julio, mortuae passim in agris repertae sunt, plurimaeque earum, quae ne imbrium aquis mergerentur, in longiores herbarum florumque caules insilierant, iisdemque oribus firmiter adhaerant, ex his exanimis pependerunt. Hanc interitus locustarum non improbabilem esse causam, inde luculentcr satis intelligitur, quia experientia docuit, hoc insecti genus agros tantum editiores & ficciores tenuisse ibidemque etiam nidulatum esse, valles autem humiles semper devitasse. De figura harum locustarum filendum non est, eas diversam praese tulisse speciem a viridibus illis quae quotannis, sed parvo numero in pratis agrisque consitis obviae sunt. Capitis nempe & tergi color niger nonnullarum etiam griseus erat, qui punctis flavis interspersis tanquam maculis distinguebatur; Venter flavescetabat, pedum posteriorum musculi rubeabant, & cum volarent, purpureum colorrem referebant. Longitudo corporis plerarumque fesquipollicem non superabat, notavi tamen A. 1731, M. Augusto, adustas quasdam duobus pedis geom. digitis longiores. Eodem mense mas & foemina coibant, ovula plusquam triginta unus venter gelatabat. Ovula posuere in foraminibus in terra factis, iisque matres immortuae sunt, finiente mense Septembri. Narratum mihi est eas, cum primum ante qua- quadriennium ex Polonia per Lusatiam & Marchiam huc appellerent, media æstate catervatim alte in arc supra ædes turresque advolasse, ut eminus nubis speciem mentirentur. Quo confederunt loco, ibi terram omnem operuerunt, atque inde longe lateque diffusa fuerunt. De damnis quæ perniciosissimum hoc insectum vicinis Vitembergæ campis editioribus, nam in ipsam vallem prope Vitembergam locustæ non penetrarunt, sed in collibus, qui 1500 circiter passibus geometricis ab hac urbe absunt, substiterunt, & inde ulterius versus Marchiam & Lusatiam processerunt, attulit, ni fallor, in excerptis observationum Anni 1731 retuli. Amabant supremas spicarum molliores cuspides, quæs ut commodius fruerentur, totam spicam immaturam decerpebant, idque noctu inpri- mis fiebat. Una saepè nocte plerasque integri jugeri spicas sic in terram prostratas a locustis suisse fide digni viri mihi confirmarunt, quapropter nonnullis in pagis ne sementem quidem pauperes coloni ex agris suis collegerunt. VI. Clausula excerpta, ex Historiâ Variolarum quæ per Incisionem excitantur, ab E. Timoni, M.D. Scriptâ, R.S. Communicavit Sam. Horseman, M.D. FUIT primò nonnullus qui novaculà cutim scindebat, eique Variolarum includeret tubercula exiccata, factâ desuper ligaturâ: Sed praeter dolorem, quì tamen in pueris reluctantibus multum difficulatis adfert, talis Operatio non bene successit. Ali-