Aëris Terraeque Physica Historia, Anni Biss. 1732. á Nicolao Cyrillo in Universitate Neapolit. Primar. Med. Profess. & R. S. S.
Author(s)
Nicolao Cyrillo
Year
1733
Volume
38
Pages
8 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
IV. Aëris Terræque Physica Historia, Anni Biss. 1732. à Nicolao Cyrillo in Universitate Neapolit. Primar. Med. Profess. & R. S. S.
I. PLUVIA copiosior Mense Januario & Decembris cecidit: illo enim ad Mensuras 131, hoc ad 111 ascendit: Mense quoque Octobri ad 108, numeratae sunt. Mense vero Martio & Maio parcissimè pluit. Ita ut comparatis inter se Anni temperatibus Hyems & Autumnus magis pluviae; Veraque Æstas ad serenitatem vergentes, sed maximè Ver. Id quidem nostris regionibus familiares, atque Aëris temperiei, æstivo siccoque Anni temporis magis consonum. Ut mirum videri possit, quod in Cælo Parisiensis maxima Pluviae copia Mensibus decidat Julio, Augusto, & Septembri: quod à Cl. de la Hire constantissimè est animadversum. Fortasse quia is est illius Regionis (quæ à Septemtrione & Occidente Oceanum habet) situs, Aërisque indoles, ut in eâ æstivo tempore frequentiores sint Tempestates illæ, quæ cum copiosis imbribus copulantur; Nos vero, quos Mare Tyrrhenum ad Austrum & Occidentem alluit, atque Apennini ad Septentrionem & Orientem positi cingunt, rariores pluvias illas Tempestates experiamur. Elevatis enim fervido Æstatis Sole copiosioribus è Mari vaporibus, poterunt qui ab Oceano surgunt, & copiosissimi versùs terram feruntur, in Boreis, ac ferè planis Galliæ regionibus.
gionibus copiosiores & frequentiores pluvias tunc temporis creare. In nostris vero oris minùs copiosi exurgentes è Tyrrheno Mari vapore, minorem æstivà tempestate pluviae materiam subministrabunt: præsertim quum & illis versùs Terram delatis Montes Apennini, & Venti è mediterraneis Regionibus eo tempore ex opposito reflantes facili negotio obstant. Ex hac mutuâ Ventorum è mari atque terrâ in se invicem contranitentium pugnâ Tempestates æstivae apud nos accidere solent, Tropeè linguâ vernaculâ appellatae, quæ Fulguribus, Tonitruis & Fulminibus notabiles potius sunt, quæm Pluviae copiâ.
II. Nix, quæ circa finem Anni 1731. Montes, & quidem alta occupaverat, Januario, Februario & Martio, 1732, in iisdem ferè semper conservata fuit, novâ supra veterem assiduo cadente. Vesuvium ipsum sæpe nive coniectum observavimus: in Urbe verò & Suburbano agro haud unquam terræ adhaerit. Gelu solis 29, 30 & 31, elapsì Anni diebus concrevit: primâ die mediocre, secundâ altius, tertiâ tenuius post meridiem solutum: Thermometri Hauksbeiani liquore ad gr. 57 um subsidente, ac primis duobus diebus ære ominò quiescente, tertìâ verò flante N. W. Extremo vero Novembri, & primis Decembris diebus hujus Anni Gelu in Urbe concretum primò crassum deinde tenuius, ut in Diario Grando 23 Februari. in suburbanis locis: 4 Martij etiam in Urbe: 4 & post 20 Aprilis in montibus observata. At 14 Sept. Foggiae cum maximo turbine maxima cecidit Grando & animalia & homines in aperto coelo agentes non leviter feriens.
B b III. Ven-
III. Ventorum varia vis, & ij sàpè sibi ipsì oppositi, Hyeme ut plurimum Occidentales, nunc ad meridiem, nunc ad septemtrionem vergentes viguerunt: quod nobis Mare ad eam plagam habentibus familia-ritimum esse solet. Boreales verò rarius spiravere: primà tamen & secundà Januarij fortissimus N. E. Aërem primò repurgavit, deinde aliquantulum remittens, atque in N. W. mutatus Nive montes con-feravit.
Hoc loco opportunum reputavi in Machinulam ad Ventorum vim metiendam, N° 24. Transactionum Philosophicarum Regiæ Societatis descriptam animadvertere: eam scilicet ad talem usum incertam imò falsam existimari debere. Bractæ, vel Sagittæ versatili, quà in celsis Turribus appositâ utimur pro Ventorum Indice, mobilis Pinnula transversa appenditur, ac Circuli Quadrans in gradus divisus apponitur. Cum Ventus nullus est, Pinnula hæc omnino ad perpendicularum pendet: flante vero Vento elevatur, ac pro vario Venti impetu, vel parùm, vel magis altè assurgens, virium gradus in Quadrante designat. Id falsum esse ex eo liquet: nam minimà vi Venti Pinnula è situ perpendiculari ad decem & plures gradus assurgere facilè potest: quò magis autem à perpendiculari recedit, eò magis crecit elevationis Pinnulae difficilis: ita ut si in primà Pinnula elevatione ad percurrentos decem Quadrantis gradus, sufficient duo Venti virium gradus; ad alios decem Quadrantis gradus acquirendos vix pares erunt quatuor gradus virium Venti: atque adeò ut Pinnula ad gradum e.g. trigesimum Quadrantis perveniat, haud sufficient Venti vires ad sextum & octavum gradum adductæ. Unde patet, haud posse nos hæc Machinâ
Machinâ Ventorum vim exactè metiri: haud enim hæ increscentes proportione respondebunt gradibus in Quadrante designatis.
Satius igitur erit ad Ventorum vim utcumque dimetendam eà methodo uti, quam proponit Cl. Jurinus N° 379, earundem Transactionum, quâque nos in nostris Observationibus usu sumus. Ea est ut ad Arborum motum recurramus, quo diligenter inspecto per aliquem ex quatuor numeris 1, 2, 3, 4, in Diarij Meteorologici Formâ notandis, Ventorum vires, seu gradus determinentur: hac lege, ut lenissimum Aëris motum, adeoque minimam Venti vim eam dicamus, quâ vix Arborum folia agitentur, quamque numero 1 exponendam Jurinus jubet: fumma ergò Venti violentia, hoc est quartus illius virium gradus, numero 4 signandus erit, cum illius impetus maximè adversùs eadem Arbores, fortasse ad illarum eradicationem, furit: atque adeo intermedias vires numeris 2 & 3 exponendas monet: demum perfectam malaciam, hoc est nullam sensibilem Aëris & Arborum agitationem o, seu zero signandam esse concludit.
IV. Mercurius in meo Barometro semel die 20 Maij ad dig. Lond. 28. 82. descendit, quae fuit maxima eo anno depressio: fortissimus Auster eà die spirabat: & quamquam Thermometri liquor non parum à suâ maximâ rarefactione distaret; calor tamen suffocans homines torquebat. Maxima contrà in Barometro Mercurij altitudo, nempe dig. 29. 38. observata est die 10 Decembris, flante duobus virium gradibus E, aëre ficco frigidoque, & fumante cum impetu Vesuvio. Cæterùm toto eo Mensè Mercurij
curij altitudo constantissimè major notata est, quìm reliquis Anni Mensibus: at 20, 21, 23 Novembris, ut & 16 & 17 Decembris ad dig. 29, 30, pervenit. Notandum mediam mei Barometri altitudinem esse dig. 29. 4.
Hæ sunt Barometri Observationes. Reticendum tamen non est, quòd etsi Mercurij in illo ascensus Aëris serenitatem & Boreales Ventos, quemadmodum contrà illius descensus imminentem Pluviam, & Ventos Australes comitari soleat; nihilo tamen minus non rarò prorsus oppositum observatum est, ut Mercurius subsidere sereno coelo, assurgere vaporibus referto aëre sit visus. Ut inde fortasse colligere quis possit ad varium Mercurij in Barometro motum, non tam Aëris externi pondus varium, quàm ipsius Mercurij alterationes & mutationes quasdam concurrere posse.
V. Thermometrum ab Hauksbeio constructum hæc exhibuit phænomena. Calor hoc Anno maximus observatus est à 9 Julij usque ad primos Augusti dies. Die 23 & 24 Julij, ut & 17 ejusdem ad summum gradum Calor devenit: hoc est devicto Frigore ad gr. 4. liquore scilicet ad num. 4. ascendentе. Ascensus hic etiam antecedentibus annis accidere consuevit: verùm quod nostro Anno peculiare fuit & insolens, ut Æstus maximus per vigintidos dies, noctuque diuque semper ferè æqualis perrennaret: liquore Thermometri circa numeros 5, 6, 7, & 8 se continente: si tamen 16 Julij excipias, quà flantibus per vices S & N W. cum tonitruis, pluit per intervalla ad digitì ferè altitudinem, quo tem-
tempore Thermometri liquor à gr. 8 ad 20 repente descendit.
Frigus maximum exeunte Anno praecedente, atque ineunte sequente observatum, descendente liquore Thermometri ad gr. 56 & 57, quo tempore vel Nix in montibus videbatur, vel Gelu in Urbe concrescet. Mensē item Decembri, cum Glacies vitā, liquor Thermometri ad gr. 55 & 56 depressus est. Quo loco notandum duco, in Tabellā ad Thermometrum Hauksbeianum appositā, notari signum Gelu (quod Frost Anglicè appellatur) gradu 65. Mihi tamen plurium annorum observatione compertum est, Glaciem factam esse liquore ejusdem Thermometri, ad me isthinc missi, tantum ad gr. 55 descendente*. Unde negari minime potest, ad Glaciei concretionem minori Frigoris gradu hic Neapoli opus esse, quam Londini. Quod phænomenon justae Dissertationis materiam subministrabit, quam, Deo dante, exarabo, postquam & nonnulla ad rem facientia collegero, atque accuratiō experimēnta instituero.
VI. Pauca nunc dicamus de nostro Vesuvio. Hic sanē per totum ferē annum siluit: verūm eo exeunte, post 9 Decembris, fumum interdiu, & quidem cum impetu, emittere coepit, noctu aliquoties flammam: 20 verō ejusdem crevit maximē & fumus & flamma. Hinc sequentibus diebus fragor internus & strepitus veluti tormentorum explosorum ad multa milliaria exauditus, ut & lignearē fenestrāe, & illarum vitra contremiscerent. E montis craterc lapides igniti quoque in altum propulsi, qui deinde delapsi, ac cacuminis clivo adhaerentes, & nostrae Urbi,
* Vide Transact. N° 424.
& remotioribus quoque locis non inelegans, etsi horrendum, spectaculum exhibebant. Cineres pro Ventorum determinatione & vi, per circumstantes regiones, nunc procul, nunc prope dispergebantur. A 27 & 28 Decembris die Fumus crafissimus haud altè se attollens crasso Cinere, quo scatebat, vicini-ora loca conspersit. Post 29 diem Fumus sensim im-minutus, & fragor: tandem post 4 sequentis Janu-arij omnia omininò evanuerunt.
Nunciatum insuper est, Ætnam eodem tempore & fumum & ignem ingentem cum fragoribus evomuisse: quemadmodùm & Strongylum ignivomum montem, insolito strepitu intonuisse, & immani flammâ con-flagrassè: ita ut Calabriæ Occidentalem oram inco-lentibus Insulæ creber mugitus, atque erumpentes per vices cum strepitu flammæ, Navalium classium ad-versus se invicem tormentorum explosione depug-nantium, comparari potuisse vilæ fuerint.
VII. Annus hic quemadmodum fruges, segetes-que (si Indicum frumentum, Maiz, excipias) infra mediocritatem potulit; sic Fructuum omnis generis ubertatem, Vinumque & abundantius & dulcius, quàm antecedenti anno præstitit.
Restaret sanè ut Historiam Terræmotûs, qui 18 Novembris die nostram Urbem, sed multò magis Principatûs Ulterioris Provinciae immaniter vexa-vit, hic subneceteremus. Verùm quum adhuc veris accuratisque Observationibus caremus; ab eo ne-gotio supersedendum nunc temporis duximus, donec certioribus factis instructi exactam illius Historiam concinnare valeamus.
V. An