Observatio Circa Lumen Boreale d. 20. Sept. An. 1717. Prope Upsal. Per E. J. Burman. Ex Actis Liter. Sueciae An. 1724. Trimestr. 3
Author(s)
E. J. Burman
Year
1724
Volume
33
Pages
5 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
V. Observatio circa Lumen Boreale d. 20. Sept. An. 1717. prope Upsal. Per E. J. Burman. Ex Actis Liter. Sueciae An. 1724. Trimestr. 3.
Chasmata, uti vocantur, coeli, quae alias horizontale lumen & aurora septentrionalis audiunt, Suethice Nord-skjen, Nord-ljus, Nordblyss, Nordblåss, Lätterskjen, Lyssnor, &c. illae, vulgi judicio, acies, seu exercituum praëriorumque idæ, Meteoron in regionibus nostris, aliisque Polo viciniioribus, illustre sane & frequens (frequentius hodie quam olim nobis ætate proiectiores persuadere volunt) justa cum diligentia sæpius observavimus. Observationes omnes recensere longum; in publicum edere, citra chalcographi opem, vel impossibile vel frustra esset. Sed fertur aliqui Virum Mathematica doctrina atque experientia clarissimum phænomeni hujus historiam parare: quod si rem ipsi gratam nos præstituros constaret, singulas rite delineatas descriptasque ipsi lubentes communicaremus. Communicabimus tamen interim unicum, quod A. 1717. d. 20. Septembbris in nocturno itinere accuratius considerare licuit, & cujus rariores planeque singularis facies conjecturam de natura phænomeni paraëstatica eruditorum examini accuratiori heic subjiciendi ansam dedit.
Erant solito plures phasmatum horuncce tractus, arcus nimirum albicantes & reliquo caelo (sereno utique ac tranquillo) lucidiores, quatuor ad minimum aut tres, mediocribus tenebrarum intervallis distincti, & unus supra alterum positi. Quod autem rarissimum adspectaque jucundum, dictorum arcuum distantiae sub ipsa Cynosura maximæ (infra quam supremus quidem ultra viginti & sex gradus non consistebat, quippe per quem
stella Ursæ majoris Dubbe leviter subinde transparebat) versus horizontem utrinque sensim decrecebant, donec illi tandem in ipsis orientis occidentisque cardinibus mutuo se se intersecarent, haud fecus quam in artificiali globo Meridiani ad Polos Æquatoris convergere cernuntur. Candidi isti arcus seu semicirculi maximam partem ex striis distinctis & ad horizontem normalibus constabat, praesertim in summitate, vel sub ipso septentrione; ad latera lux debilior conspiciebatur ac subobscura.
Striarum geminus erat motus, horizontalis unus, alter perpendicularis: hic minor longe & tardior, ut vix circularem arcuum formam turbaret; ille varius simul atque celerrimus, ab oriente in occidentem, & retro. Quoties autem striæ plures (quod sæpius accidebat) a contrariis venientes plagis sibi invicem occurrebant, sive id in medio arcu, sive alibi fieret; toties, quasi ex illa radiorum mixtura seu multiplici intersectione proveniens colorum pulcherrima apparebat varietas, & quidem ordine prorsus eodem atque in primum vitreo, explicatis solique obversis avium minorum pennis, aliisve corporibus similibus colores produci solent.
Hinc vero dari occasio poterit adhuc de Opticis phænomeni rationibus, cum Cartesio in de Meteoris Cap. VII..§. 18. cogitandi; sed neque tamen ideo subtilliori materiae sulphureæ in regione æris inferiori accentæ omnem denegari posse locum exitimamus. Ipsi enim alias sæpius, praesertim in chasmate A. 1716. d. 17. Martii heic longe illustriori quam in Anglia, Gallia, Germania, alibi, per totam noctem viso, colores multo plures, necnon fusurros & sibilos, quales excitari a focali flamma solent, observavimus. Forsan autem duo diversa statuere luminis borealis genera oportet: unum meteoron igneum ab effluviis & exhalationibus; alterum mere parastaticum, ex diversimoda solarium radio-
rum refractione & reflexione, sive in glacialibus qui-
busdam lamellis, stellulive atmosphærae regionem ex-
celsiorem occupantibus facta, sive etiam in maribus qui-
busdam ad septentrionem, indeque nobis ex nubibus
communicata, ortum. Certe posteriorius singulari expe-
rimento illustrari posse videtur, quod occasione jam de-
scripti phasmatis (cui tamen simile vidimus A. 1716. in
Februario hora vespertina 9. ex duobus ejusmodi arcu-
bus semicircularibus, sed minus striatis & supra borea-
lem horizontis plagam elevatioribus, constans) inventum
factumque, huc redit.
Si lamina fumatur stannea longitudinis latitudinisque
arbitrariae, eademque acuto & fortiori cultro, uno ductu
secundum longitudinem universam, donec tota striata
facta fuerit, rasa, manu ita teneatur, ut ejus planum
cum lucente candela & obscuro pariete tabulave æquales
faciat angulos; deinde autem variis modis incurvetur
& torqueatur, ipsam nunc concavam nunc convexam
parieti vel tabulae obvertendo, tardius ad lubitum aut
celerius: phasmata supra recensitis admodum similia
spectaculo non injucundo repræsentabuntur.
Quid si utriusque generis lumen forte aliquando una
existere, atque unum cum altero coincidere dicamus,
ut neutrum alterius causa sit aut effectus, sed ambo ad
noctem illuminandam terroremque spectatoribus incuti-
endum concurrant? Quemadmodum enim sæpiissime
quidem lumen horizontale, Zonas videlicet carentes,
nunc nudas (imo per ipsum fere Zenith transeuntes, quas
cum Galaxia, utut non parum latiori, ob similitudinem
vulgus confundere solet) nunc columnis, pyramidibus
inversis aliisque figuris variis stipatas, sed citra omne
aëris, ut ita dicam, incendium; ita nec raro hoc sine il-
lis vel antecedentibus vel concomitantibus, apparentiis
distincte notatis, vidimus: quamvis etiam e regio ne
quadam coeli, nude primum candente, tandem ferven-
tissimas
tissimas faces, sive per solis radios in glacialibus Oceani partibus, ceu in speculis quibusdam causticis, reflexos, sive alio quocunque modo accensas, ad Zenith & super totum nonnunquam hemisphaerium evolasse fatendum sit.
Sed quia genuinas verasque phænomeni hujus admirandi causas vix cuiquam certo invenire prius licet, quam plurimarum in diversis terræ locis unâ habitarum observationum rite institui queat comparatio; unde ante omnia constet, num lumen istud in remotionibus etiam locis sub eodem altitudinis angulo conspicatur; num quod heic horizonti parallelum, alibi verticale sit, & id genus alia; verbo, utrum unus idemque sit arcus qui in diversis locis conspicitur, an quemadmodum in Iride, ita quoque heic, quot in terra spectatores, tot arcus in caelo: Enixe proinde omnes in universum atque singulos rogamus, quibus rerum naturalium in aliquo pretio est scientia, velint ubicunque terrarum, maxime vero in regionibus borealioribus, boreali huic luminis quoad omnes circumstantias observando quam diligentissime invigilare, suaque observata quantocyus cum publico vel faltem nobiscum communicare, gratiam ab erudito orbe sane maximam merituri. Nos alia occasione quasdam regulas seu harum observationum normam & exemplar dabimus, parati interim & ipsi aliorum monita grato excipere animo, & quænam judicaverit quisque potiora hujus negotii momenta, fieri certiores.
VI. Ba.