Araeometri Novi Descriptio & Usus a D. G. Fahrenheit, R. S. S.
Author(s)
D. G. Fahrenheit
Year
1724
Volume
33
Pages
3 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
V. Aræometri novi descriptio & usus a D. G. Fahrenheit, R. S. S.
NOTUM est liquorum gravitates specificas, duobus potissimum modis, investigari posse, librarum nempe, vel Aræometrorum ope. Ambo nonnullis difficultatibus sunt obnoxii, quominus exacte sèpe experimenta fieri possint. Difficultas prioris modi in eo praecipue versatur, quod cum librae accuratissimè elaboratae adhiberi debeant, earum vero tenor, in quibusdam sollemmodo punctis consistat, ea temporis tractu, vel etiam alio modo, facillime depraventur, eoque modo experimenta non eâ, qua par est, accuratione perfici possint. Aræometra autem accuratiore, quorum structura hucusque innotuit, hoc praecipue laborant incommodo, quod uno eodemque instrumento non omnium liquorum gravitates explorari possint, ita ut mutatis liquoribus, etiam aliud Aræometron adhibere oporteat. His consideratis, utumque Aræometri perpendens, difficulitates memoratas structurâ sequentis instrumenti tolli posse animadverti.
Globulo, A, Fig. 7. satis magno, (quo major Globulus eo melior) tubi sibi oppositi CD & EF annexuntur, tubulo gracillimo E Receptaculum G additur, mediumque tubuli puncto a minutissimo, satis tamen visibili, denotatur. Extremitas altera tubuli CD globulo B prædita est, qui receptaculi loco ponderi inferiori (quo nempe instrumentum aggravatur) inservit. Distantia globuli B a centro globi A triplo major sit, quam distantia receptaculi G ab eodem centro. Instrumento ita præparato, globulus B tantà mercurii quantitate repletur, ut si Aræometron liquori levissimo, exempli gratia, spiritui vini
vini bene dephlegmato, vel spiritui Terebinthinae immergatur, illud in liquore fere usque ad punctum a descendat; quo facto, tubulus prope E hermetice sigillatur, & instrumentum bilance accuratiori ponderatur; eritque pondus instrumenti etiam ipsissimum liquoris ab instrumento disturbati pondus, utpote satis hydrostatices peritis notum est. Si autem graviiores investigandi sunt liquores, exempli gratia, aqua, lixivia, vel spiritus acidi, eorum gravitatis differentia invenitur, dum nempe instrumentum in receptaculo G tanto pondere oneratur, ut illud iterum ad punctum a subsidat. Hoc pondere gravitati instrumenti addito, illorum liquorum gravitates specificae (si pondera sint minutissima) satis exacte habebuntur: & sic de caeteris.
Dixi quod instrumentum in memoratis spiritibus fere ad punctum a subsidere debeat; melius enim erit, ut non perfecte liquor illud punctum attingat, & ut differentia parva ponderibus minutissimis adjuvetur: hoc enim modo, si forsan adhuc liquores leviores darentur, vel etiam si liquorum memoratorum gravitas a calore specificie levior redderetur, adhuc instrumento explorari poterunt, quod alias non succederet, si illud perfecte ad punctum a in nominatis spiritibus subsideret.
Dum autem experimenta fiunt, cavendum est, ne superficies, tam instrumenti, quam liquorum aliquà pinguedine, vel aliis particulis heterogenèis sint imbutæ; aliter enim experimenta nunquam satis accurate peragentur; ut optime Vir acutissimi ingenii, hujusque inclytissimae Societatis Membrum, inter differendum de hoc instrumento monuit.