Experimenta Circa Gradum Caloris Liquorum Nonnullorum Ebullientium Instituta. A Daniele Gabr. Fahrenheit, R. S. S.
Author(s)
Daniele Gabr. Fahrenheit
Year
1724
Volume
33
Pages
4 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
I. Experimenta circa gradum caloris liquorum non-nullorum ebullientium instituta. A Daniele Gabr. Fahrenheit, R. S. S.
Cum elapsis abhinc circiter decem annis in Hito-
riâ Scientiarum Societatis Regiæ Parisiensis legis-
sem, quod celeberrimus Amontonius, ope alicujus ther-
mometri ab eo inventi, detexisset, aquam fixo caloris
gradu ebullire; statim magno accendebar desiderio,
thermometrum ejusmodi mihi meti ipsi præparare, ut
pulchrum hocce naturæ phænomenon mihi oculis per-
lustrare liceret, & de veritate experimenti convictus
essem.
Quapropter thermometri structuram quidem tenta-
bam, sed ob habitudinis sufficientis in elaboratione illi-
us defectum, vana erant conamina, licet sæpius iterata;
& quoniam etiam alia negotia prohibebant thermometri
elaborationi magis insisterè, opportuniore repetitionem
illius dedicabam temporì. Cum defectu virium atque
temporis ardor non langueficebat, æque avidus enim
experimenti exitum videndi manebam. In mentem autem
mihi veniebant ea, quæ solertissimus ille rerum natu-
ralium scrutator de rectificatione barometrorum scrip-
serat; observaverat enim altitudinem columnæ mercuri-
alis in barometro a vario temperamento mercurii ali-
quantulum (satis sensibiliter tamen) turbari. Ex his re-
bar, quod thermometron fortasse e mercurio construi
posset, cujus structura non adeo difficilis foret, & cujus
tamen ope experimentum maxime a me desideratum ex-
plorare liceret.
Vol. XXXIII. B Præpa-
Præparato ejusmodi thermometro (licet in multis adhuc imperfecto) voto tamen meo eventus respondebat; magnâ enim animi voluptate rei veritatem contemplabat.
Tres jam erant anni elapsi, in quibus opticis aliisque incubuissem laboribus, cum cupidus fierem experimentis explorare, an etiam alii liquores fixo ebullituri essent gradu caloris. Exitus experimentorum sequenti continetur tabula, cujus prima columna exhibet liquores adhibitos; secunda illorum gravitatem specificam; tertia gradum caloris, ad quem unusquisque liquor ebulliendo pertigit.
| Liquores | Gravitas specifica Liquorum ad 48 Gr. calidorum. | Gradus ebullitione acquisiti. |
|-------------------|--------------------------------------------------|-------------------------------|
| Spiritus vel Alcobol vini. | 8260 | 176 |
| Aqua Pluvia. | 10000 | 212 |
| Spiritus Nitri. | 12935 | 242 |
| Lixivium cineris clavellati | 15634 | 240 |
| Ol. Vitrioli | 18775 | 546 |
Gravitatem specificam cujuscunque liquoris addendum necesse judicavi, ut si aliorum experimenta jam instituta, vel adhuc instituenda, a memoratis different, colligi possit, an e variatione gravitatis specificae, vel ex aliis differentia petenda sit causis. Experimenta præterea non eodem tempore sunt facta, & inde etiam liquores vario temperamenti vel caloris gradu erant affecti, sed quoniam illorum gravitas diversimode & inæqualiter turbatur, calculo illorum gravitatem ad 48 gradum (qui in thermometris meis medium tenet locum inter terminum intensissimi frigoris arte commixtione aquæ, glaciei, salisque Armoniaci, vel etiam maritimi, confecti, &c.
inter terminum caloris, qui in sanguine hominis sani reperitur) revocavi.
Olea Volatilia aliquo gradu quidem incipiunt ebullire, sed eorum calor ebulliendo semper augetur. Cujus rei causa fortasse erit, quod nempe volatiliores particulae avolent, dum resinose majori attractione praeditae restant.
Olea fixa autem tanto calore afficiuntur, ut Mercurius in thermometro simul cum illis ebullire incipiat, &c. inde eorum calor memorato modo vix certe explorari poterit. Sed alium excogitavi modum, cujus in alia schedula coram Illustri Societate Regia meminiisse me honorem habiturum esse spero.
Excepto spiritu vini & aqua, fortasse etiam gradus coeterorum liquorum hic commemoratorum variabit, precipue si magna satis quantitate adhibeantur & longius ebulliant.