Lunaris Eclipsis Celebrata die 10. Octob. an. 1726. & in Observatorio Collegii D. Antonii Magni Observata ab Eodem
Author(s)
D. Antonii Magni
Year
1727
Volume
35
Pages
6 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
Altitudo apparens montis, seu limbi superioris Solis, 57' 30", quae correcta, erit 34' 29"; ex his rursus subtracta quantitate semidiametri Solaris 16' 4' remanebit, altitudo vera centri Solis, quando totus delituit 18' 25"; ex qua, reliquis etiam datis, infertur per Trigonometriae hora praedictae altitudini respondens, nimium
Occasus Solis verus
Sed apparens, propter refractionem, circ.
Unde patet, finem Eclipseos in nostro Hemispherio visibilem fuisse; contigit enim, quantum ex praedictis colligi possit, circiter.
II. Lunaris Eclipseis celebrata die 10. Octob. an. 1726. & in Observatorio Collegii D. Antonii Magni observata ab Eodem.
Numeris ea nocte vaporibus insiciebatur aer, qui spissiores in nubes paulatim densabantur, ipsamque Lunam non mediocriter offuscabant. Verebar proinde, ne non bene mihi, ac feliciter Lunaris Defectus Observatione contingeret; futurum enim obnubilum tota ea nocte coelum videbatur. Sub mediam verò noctem, Euro-Borea spirante, sensim aer diverberari, mox etiam dispersi nubes visae sunt; atque horà circiter secundà Occidentalis plaga, ad quam Luna vergebant, nitidissima apparuìt, eademque ad finem Eclipseos permansit. Nulloigitur
igitur aëris incommodo Observationem hanc habui; nec quidquam prætermisi, quod ejus rectitudini favere quo-
que modo intelligerem. Eodem usu sum Telescopio,
quo in Observatione Solaris Deliquii; idemque adhibui micrometrum in definiendis Digits Obscurationis.
Ad Temporis verò dimensionem horologio usu fum,
pendulo instructo; cujus tanta æqualitas motus, ut die-
rum intervallo decem, & octo, vix uno, aut altero se-
cundo à Medio Solis motu discrepasse deprehenderim;
idque accuratisimo, ac quotidiano penè examine per ap-
pulsum fixæ ad eundem verticalem. Ejus differentiam
à Tempore Vero, seu Apparenti repetitis interdiù Ob-
servationibus investigavi, tum scilicet per Solis altitudi-
nes, tum per lineam Meridianam; quas tamen Obser-
vationes libens prætereo, ne longior sim; ejusmodi enim
sunt, atque exhibitæ in præcedenti Solaris Eclipseos Ob-
servatione.
Macularum nomina ex Selenographia P. Grimaldi
excerpta sunt, quam P. Ricciolius suo Almagesto novo
inferuit, ac nominibus locupletavit. In eorum verò
commodum, qui Hevelianum sequuntur Nomenclatu-
ram, synonymas quoque voces, ex hoc Authore de-
sumptas, secundo loco apponam, præposita litera H,
quæ Hevelium significat.
Temp.V.cor.
Incipit penumbra sensibilis limbum
Lunæ ad Euro-Austrum inicere.
Spissior apparet
Spississima
Umbra Terræ, quantum discerni po-
test, ad eundem limbum pertingit
Schikardus in Umbra
H. 14 37°
14 46°
14 56°
14 57°
15 3°
I. Digitus obumbratur - - - 15 4 53
Umbra ad Kristmanum - - 15 8 4
Immergitur totus - - - 15 9 15
Mersenius latet: Litus Orientale Maris humorum incipit obumbrari: H. Sinus Sirbonis - - 15 9 50
II. Digitus latent - - - 15 13 0
Capuanus immergitur - - 15 13 36
Ad Grimaldum pervenit Umbra: H. Pal. Mareotis - - 15 14 54
Gassendus incipit obumbrari - - 15 17 34
Incipit Tycho: H. Mons Sinai. - - 15 19 46
Grimaldus latet. - - - 15 21 0
Typhonis medium tenet Umbra. - - 15 21 53
III. Digitus. Tycho totus immergitur - - 15 21 53
Morinus: H. Cassius - - 15 23 58
Bullialdus H. Insula Creta - - 15 25 20
Profatius incipit obumbrari - - 15 30 58
IV. Digitus - - - 15 31 48
Profatius latet. - - - 15 32 40
V. Digitus - - - 15 43 40
Umbra tantum non attingit Galileum, quem propter diutissime versatur - - 15 48 0
Ad Snellium, & Fornerium pervenit Umbra - - 15 53 20
Ad Fracastorium. Snellius & Fornerius latent - - 15 55 38
Fracastorius totus in Umbra - - 15 58 30
VI. Digitus - - - 16 3 4
Sinum Aestuum tangit Umbra: - - 16 6 13
H. Mare Adriaticum - - - Medium
Medium Vendelini 16 8 22
Totum Mare Nectaris in Umbra. H. Sinus extremus 16 14 40
Grimaldus incipit emergere 16 15 51
Ricciolius extra Umbram 16 16 18
Grimaldus totus 16 23 30
Umbra ad Langrenum 16 24 27
Gassendus restituitur 16 43 34
V. Digiti deficiunt 16 47 22
Bullialdus incipit emergere 16 51 57
Totus extra Umbram 16 53 47
Kristmanus incipit 16 54 17
Item Schikardus 16 58 0
IV. Digiti. Totus Schikardus 16 59 27
Pitatus totus 17 3 30
III. Digiti 17 9 20
Tycho incipit emergere 17 10 54
Tychonis medium extra Umbram 17 11 49
Tycho totus emergit 17 12 40
Fracastorius totus 17 14 20
II. Digiti 17 18 4
Snellius emergit 17 25 43
I. Digitus tantum latet 17 26 10
Fornerius extra Umbram 17 27 55
Extremus limbus Lunæ, qui ad Africum spectat videtur proxime emersurus 17 32 50
Jam Lunæ discus integer apparet, ac proinde Finis Eclipseos Adhuc densiori penumbra praedictus limbus inficitur 17 33 30
Definit
Desinit penumbra sensibilis, suaeque Luna claritati omnino restituta apparet.
Ex observatis Initio, ac Fine Eclipseos colligitur ejus Duratio Medium vero, seu Maxima obscuratio. Quantitas Micrometro diligenter investigata, Dig. 6. min. 10'.
Terrestris Umbra in hac Eclipse tum malè terminata, quod in caeteris Lunæ Eclipseibus contingere solet, tum etiam sublustrior, atque aliàs visa est. Difficilior proinde veri Initii, Finisque investigatio fuit; nec suo carituras arbitror diffidio diversas Astronomorum Observatones, qui scilicet in eodem penumbræ termino definiendo perquam rarò conveniunt; ac tum vel maximè quando nulla Terrestris Umbræ portio in disco Lunari versatur, uti nulla versari incipiente Eclipse, vel desinente poteat. Reliquæ vero phases, faciliùs, ac citra sensibilem errorem determinari potuerunt, comparatione habita inter Umbrae veram, ac spissiorem penumbrae. Equidem, ut rectitudini Observationis, quoad fieri poterat, diligentissime consulere, plura sub Eclipseos Initium, plura sub ejus Finem momenta temporis adnotavi; quorum ea tandem vero Initio, ac Fini adscripsi, quae utrique maximè congruere ex pluribus circumstantiis comprehendi.
III. Re-