Observatio Solaris Deliquii Celebrati Die 25. Septemb. 1726. Habita Ulyssipone in Observatorio Regii Palatii A' P. Jo. Baptista Carbone, Soc. Jes.

Author(s) P. Jo. Baptista Carbone
Year 1727
Volume 35
Pages 5 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

I. Observatio Solaris Deliquii celebrati Die 25. Septemb. 1726. habita Ulyssipone in Observatorio Regii Palatii A' P. Jo. Baptista Carbone, Soc. Jes. Cœlo, praeter spem, clarissimo Deliquium hoc Ulyssipone conspicimus, ejusque finem tantum non vidimus; monte siquidem interjecto, delituit Sol uno circiter minuto temporis antequam plenè restitueretur. Ad id ego observandum Telescopio usus sum pedum 8. Parisinorum, quod micrometro instruxeram accuratisimè elaborato. Nonnulla tamen observanti acceperunt incommoda, quibus præpedientibus, macularum Solarium (quamplures eo die videbantur in Sole) Immersiones, atque Emersiones, quin & phasæ aliquot digitorum investigare, aut opportunè adnotare non licuit. Quas tamen observare datum est, eas sanè sensibili errore carere autuino; tum quòd in digitis Solaribus rectè dimetiendis nullam prætermiserim diligentiam; tum quod correctionem temporis (cui potissimum nititur hujusmodi Observationum veritas) repetitis eo die Observationibus accuratisimè investigaverim. Ne verò suo careat testimonio prædicta correction, duas hic apponam altitudines Solis, quarum alteram ante Eclipseos initium, alteram sub ejus finem, Quadrante Astronomico trium pedum Parisinorum, deprehendi; & utraque sanè Observationi Meridianæ consentit, ejusdemque defectûs horologium arguit. In Meridie verò, seu Apparenti indicabat horologium. Nempe deficiebat à Tempore vero A' Meridie; Altitudo vera centri Solis 28° 53' 45" Ejusdem Declinatio Australis 53° 18' Altitudo Poli, ex pluribus Observati- onibus, certa, saltem quoad minuta prima 38° 42' 0" Quibus datis invenitur per Trigonome- triam arcus distantiæ Solis à Meridiano 50° 49' 36" H. 1" Qui, si in tempus convertatur, dat 3° 23' 18" Indicabat verò horologium 3° 21' 48" Ergo à tempore vero deficiebat 1° 30" Iterum, Altitudo vera centri Solis 4° 52' 54" Ejusdem Declinatio Australis 55° 24' Altitudo Poli, ut supra 38° 42' 0" Ex quibus denuò per Trigonometriam infertur arcus distantiæ Solis à Meridiano 82° 59' 40" H. 1" Qui in tempus conversus, dat 5° 31' 59" Indicabat verò horologium 5° 30' 26" Ac proinde à tempore vero deficiebat 1° 33" Hanc igitur æquationem temporis horo- logii prudens addidi, quo fieret tempus ve- rum, seu apparente correctum, eoque usus sum in sequentibus Observationibus. Temp.Ver. Incipit limbus Lunæ limbum Solarem perstringere. dub. 5° 59' 50" I. Digitus latet 4° 5' 10" II. Digitus 4° 10' 45" III. Digitus 4° 16' 55" Dimidium quarti 4° 20' 14" IV. Digitus 4° 23' 48" V. Digitus Dimidium sexti VI. Digitus VII. Digitus Dimidium octavi Maximae obscurationis tempus, quantum ex reliquis phasibus colligi potest Ejusdem vero Quantitas, dig. 7 min. 45. nempè revolutiones cochleae 11. & 13, quarum 18. integras pracontinebat Diameter Solis. EMERSIO. Dimidium septimi digiti latet VI. Digitus V. Digitus Dimidium quinti Dimidium quarti III. Digitus Dimidium tertii II. Digitus Dimidium secundi I. Digitus Limbus Solis inferior montem stringit. Sol totus delitescit, adhuc deficiens min. circiter 12. nempè unius digiti. H. 4 31 5 4 34 51 4 38 57 4 47 57 4 54 59 4 58 30 H. 5 13 40 5 17 58 5 25 58 5 29 43 5 36 49 5 40 8 5 43 14 5 46 10 5 48 58 5 51 40 5 52 42 5 55 27 Altitudo apparens montis, seu limbi superioris Solis, 57' 30", quae correcta, erit 34' 29"; ex his rursus subtracta quantitate semidiametri Solaris 16' 4' remanebit, altitudo vera centri Solis, quando totus delituit 18' 25"; ex qua, reliquis etiam datis, infertur per Trigonometriae hora praedictae altitudini respondens, nimium Occasus Solis verus Sed apparens, propter refractionem, circ. Unde patet, finem Eclipseos in nostro Hemispherio visibilem fuisse; contigit enim, quantum ex praedictis colligi posse, circiter. II. Lunaris Eclipseis celebrata die 10. Octob. an. 1726. & in Observatorio Collegii D. Antonii Magni observata ab Eodem. Numeris ea nocte vaporibus insiciebatur aer, qui spissiores in nubes paulatim densabantur, ipsamque Lunam non mediocriter offuscabant. Verebar proinde, ne non bene mihi, ac feliciter Lunaris Defectus Observatione contingeret; futurum enim obnubilum tota ea nocte caelum videbatur. Sub mediam verò noctem, Euro-Borea spirante, sensim aer diverberari, mox etiam dispersi nubes visae sunt; atque horà circiter secundà Occidentalis plaga, ad quam Luna vergebant, nitidissima apparuìt, eademque ad finem Eclipseos permansit. Nullo igitur