Casus Rarissimus. Ex Epistolâ Doctissimi Virt J. Huxham ad Gul. Rutty, M. D. R. S. Secr.
Author(s)
J. Huxham
Year
1729
Volume
36
Pages
5 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
I. Casus Rarissimus. Ex Epistolâ Doctissimi Viri J. Huxham ad Gul. Rutty, M. D. R. S. Secr.
Nihil fere quam in Pelvi renali & Urinaria Vesica Calculos invenire frequentius: At quis unquam in ipsa Urethra Calculum ponderis unc. quinque cum femisse invenit? En ideo Casum plane mirandum.
Viginti abhinc Annis Penis cujusdam Cookworthy ob Luem Venereum, ad modum quasi Eunuchi Turcici, resectus fuit: at Vulnus nec probe curavit Chirurgus, nec bene sanavit; Cicatrice quippe obducta vix ulium Urinae Iter, Urethra pene occlusa. Lotium exinde exiguisimo Rivulo summoque nisu reddidit; brevique inter mingendum Cruciatus magnus accessit; paulo quoque post in media, at suprema, Parte Scroti Tumor parvus, senim tamen auctus in magnam demum excrevit molem, lævum ad Inguen quasi vergens. Hinc Urinam ejaculandi impotens proorsus factus Stillicidio ejus continuo laboravit. Sed neque hac via, Urethrae scilicet, omnem emulxit; enatis enim tribus quatuorve in Scroto Fistulis, pars forte maxima Lotij ex hisce defluxit, Pure subinde comitante. At ne sic quidem Tumor, jam durus admodum, vel minime decrescet, quinimo increvit usque.
Dira haec inter Tormenta cum per plures jam Annos Miser hic, neglectus omnino, miserrimam pertraxerat Vitam ad nostrum Nosocomium tandem delatus fuit. Ibi mense Julio elapso, quum summo nixu Urinam, solito quod dixit ardentiorem, expellere, Corpus incurvando maxime, contenderet, ingens hic prolapsum
lapsus est Calculus, quem iam Tibi misi; qui recens excretus Uncias quinque cum Seminis Ponderis Avoird. peependit. Eum mihi propere, quasi monstrum quoddam, mitti curabant Nosocomij Rectores. Rem certe quod debui plane mirabar Hominemque invisebam continuo Lacerum inveni Scrotum, jam minime tumidum, Manum puerilem facile admittens, & ex Urethra Calculum elapsum fuisse deprehendi.
Atqui id forsan haud parum Miraculo adjiciat, quod magnum hoc lacerumque Vulnus Balsamo quodam Terebinthino tantum oblinendo brevi sanum evalsit, ni quod parva adhuc pateat Urinae Fistula in superiore Parte Scroti. Atque Misellus Ille, cui ante excretionem. Calculi vix ulla se movendi Potentia, commodo jam satis obambulat.
Non ego quidem hunc Calculum in Urethra primitus fuisse enatum autumo, ab ibidem Loci ex arenosa materia concretum maxime. Cum enim parvus forte Calculus, Semen quasi hujus enormis, è Renibus delapsus erat; & ob Urethram fere occlusam, negato ultra Itinere, in Canaliculo substiterat, Sabulo perpetuo appellente auctus in immensam hanc Molem tandem excrevit.
Plymouth, Id. Febr. 1729-30.
Casus alter perquam rarus ex eadem Epistola.
Peperit nuperrime Domina quaedam Puellulam rite & eleganter satis conformatam, ni quod in regione Lumborum insima eminuerit Tumor, sive Sacculus, Magnitudinis quasi Pugni puerilis; cujus insuper Pedes ad nates usque retracti Positum Sartoris incoxantis exhibuerunt; nec eos movere ullo modo, aut extendere,
tendere, potuit. Mirum hoc & triste Parentibus vi-
sum est, mirum & obstetrici & matronis adstantibus :
meum ideo protinus Consilium petunt.
Tumorem hunc perlustrando eum ejusdem esse Ge-
neris cum illis, quos Tulpius, Cap. xxix, & xxx, lib.
III. observat. Descriptis suspicar : istum ideo Fo-
mento aromatico & adstringente soveri iussi. Intra
Triduum autem sero summe adeo distentus evasit, ut
jam extima Tumoris membrana disrupta fuisse ; me-
tusque esset, ne rupto confestim Tumore, Serum se-
mel & simul cum ipsa vita efflueret. Punctiunculam er-
go suasi, ut Lympha-sensim emitteretur, edito nihilomi-
nus Prognostico, sive aperiretur Tumor sive non, eum
fore lethalem.
Infans interea insomnis & ejulans parum dormivit,
ad Pulticulam vero satis apta.
Quarto adeo Die Tumorem aperuit Chirurgus, fac-
to largiore paululum quam consuluisset Orificio, ita
ut omnis intra Horas viginti effluxerit Humor. Hinc
Languor summus & frequens Deliquium ad Biduum
faltem; at nutrice sana & Julap. Cardiaco, Cephalic.
refecta vicesimum ad usque Diem Vitam perduxit,
quo frigidi Sudores & Tremores aborti tremulam hanc
Lucem extinxere.
Inciso Corpore observavimus Dorsalem Medullam
ad ultimam Lumborum vertebram, nec ultra, pertin-
gisse; sed hanc inter & os sacrum (si mavis primum
os sacrum) exeuns per Tumoris sive Sacculi mem-
branas dispertita fuit. Os sacrum porro fuit solidum
penitus, nec Propagines nervosas Medullae spinalis
(quibus apud Anatomicos Cauda Equina Vocabulum
est) ad Crura Pedesque transmisit; quinimo ne qui-
dem perforatum fuit omnino.
In quibusdam saltem a Tulpianis Historiis supra citatis differt haec nostra: neque enim aliquid matri praegnanti negatum neque vel se Ictu aut Foetum Imaginatione læserat unquam, neque Spina hujus Infantis bifida aut lacera: quinetiam nec os sacrum solidum, nec Pedes contractos & immotos meminit Tulpius. Quandoquidem ergo singulare quidhabeat haec nostra Historia, hanc ego transcripsi.
II. An Account of the Imperial Salt-works of Sóowár in Upper Hungary, translated from the High-dutch of Ernest Bruckman of the Academy of Brunswick, M.D. communicated by Sir Hans Sloane.
Sóowár is an Hungarian Word (which signifies in German Salt-burg) composed of So, which is to say Salt, and Wa, which signifieth Burgh or Town. It is a large Village, about a Quarter of a Mile from Eper, a City of the County of Saár entirely peopled with Officers of the Excise, and Miners or Wood-cutters, and is situated on the Summit of a little Hill, with an agreeable Prospect.
The 16th of July 1724, we came from Rosenau to Sóowár with Dr. Poekin, Physician to the City and County, to view this celebrated Salt-work, which furnishes the finest and most pure Salt of the whole Kingdom. We communicated our Intention to an Officer of the Salt-works, and having asked his Leave to go into the Cuts, he gave us two Guards for Guides. We first descended with them into the Well by a Rope,