De Eqvvleo: Auctore Joanne Wardo, Rhet. Prof. Gresh. et R. S. S.

Author(s) Joanne Wardo
Year 1729
Volume 36
Pages 17 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

IV. DE EQVULEO: Auctore Joanne Wardo, Rhet. Prof. Gresh. et R. S. S. IN quem finem equuleus primo institutus fuerit, et ad quem usum adhibitus, ex multis veterum scriptorum locis satis manifesto constat. Formam autem atque fabricandi rationem cum nemo eorum descriperit, in varias de hac re sententias, easque haud parum a se invicem discrepantes, doctissimi homines abierunt. Neque hoc mirum profecto ei videbitur, qui quam difficile haud raro sit de rebus per multa secula desuetis, et a conspectu remotis, certi aliquid statuere, secum perpenderit; idque praesertim si antiqui auctores, qui eas commemorant, leviter tantum id faciant, nec plene describant. Quod cum equuleo, ut dixi, evene-rit; nec ullus eruditorum, qui post renatas literas hanc machinam nobis explicare suscepit, rem adeo feliciter expediisse mihi videretur, ut descriptio cum iis, quae veteres de illa tradunt, per omnia congrueret; certius atque exploratius aliquid assequendi spem omnem profus abjeceram. Ceterum inter chartas quasdam Roma transmissas, in quibus variae imagines antiqui operis, jam illic extantes, delineatae sunt, quas vir eruditissimus, et Medicus Regius, RICHARDUS MEADUS, haud ita pridem mihi conspiciendi copiam praebere dignatus est, in unam forte fortuna incidi, a mar- more anaglyptico in palatio Principis Burgesii adser-vato descriptam; quae, ut statim conjectabatur, hominem in equuleo suspensum exhibuit. Hujus igitur usu mihi mihi perhumaniter concessso, rem totam attentius considerare; loca apud veteres scriptores, in quibus equulei mentionem faciunt, studiosius exquirere; et cum hac imagine diligentcr conferre coepi: unde tandem evenit, ut non solum omnes, qui seculis recentioribus de equuleo tractaverant, a vero aberrasse, sed et causas quoque errorum, ut mihi videbatur, plane perspexerim. Quorum utrumque ex iis, quae de antiqua hac machina jam dicturus sum, ni fallor, manifesto apparebit. Equuleus igitur, si ad vocis originem attendamus, pullum equinum, vel parvum equum, significat, ut ex his Tullii verbis intelligimus: Chrysippus omnia in perfectis et maturis docet esse meliora; ut in equo, quam in equuleo. Atque hinc formam, pariter ac nomen, machina, de qua agimus, primo accepit. Equuleum autem cum crucie nonnulli minus recte confuderunt. Crux enim patibulum fuit, cui servi affixi, aliique abjectae conditionis homines, ultimo supplicio afficiebantur. In equuleo autem quaestiones vi tormentorum habebantur ad crimina eruenda. Sic Val. Maximus de servo quodam meminit, qui sexies in equuleo tortus culpam pernegavit; et nihilominus a judicibus postea damnatus, et in crucem actus est. Nec forma igitur, nec fine instituto, equuleus cum crucie conveniebat. Inter varias autem de equuleo sententias duas tantum, utpote quae proprius ad veritatem accedunt, hic memorabo. Altera est Hieron. Magii (quem sequitur Galionius) qui ad equi imaginem factum recte judicavit; \[a\] De N. D. l. 2. c. 14. \[b\] L. 8. c. 4. \[c\] De SS. Martyrum cruciat. c. 3. \[d\] De equul. c. 1. altera vero est Caraccioli, qui stipitem erectum fuisse haud minus recte censuit. In eo autem utrumque lapsum esse (ut de aliis erroribus taceam) quod unam semper formam habuisse existimaverint, jam demonstrare conabor. Seculis igitur antiquioribus equuleum ad equi imaginem quodam modo fabricabant, dorso in eam longitudinem ac latitudinem complanato, ut hominem in illud porrecto corpore impositum satis convenienter capere posset. Qui torquendus enim erat, non insidebat, sed brachiis sub equulei pectore retortis, vinctis manibus, pedibusque protensis, jacebat supinus. Duabus etiam trochleis diversae magnitudinis equuleum instruebant; quarum minor inter clunes in hunc finem excavatos, major vero, eademque manubriata, sub ventre collocabatur. Tortor autem cum utrumque pedem funiculis vel nervis (qui fidiculae dicebantur) ligasset, hos deinde contorquens, ac per trochleam minorem ducens, majori affixit; tum maiorem hanc trochleam manubrio circumagens corpus eo usque extendere potuit, dum artus atque ossium compagines haud sine maximo dolore luxarentur. Jam veterum scriptorum testimonia, quibus haec descriptio confirmari possit, proferemus. Formam igitur equinam ratio nominis (ut supra observatum fuit) aperte satis indicare videtur; sicut apud nos hodie simile quoddam instrumenti genus, quod vocamus the wooden horse, ad poenas militares adhibetur. Idem quoque locutiones istae declarant, quae ab equo desumtae de equuleo pariter usurpantur. Ita non tantum conjici, et imponi, sed etiam ire in equuleum, apud * Apud Ferrar, Elec., l. c. 5. Ciceronem legimus. Atque hinc Pomponii jocus in versibus Atellanicis: *Et ubi insilui in cocleatum equuleum, Ibi tolutim tortor.* Ubi voces *insilire* et *tolutim* ab re equestri aperte traxit poeta. Porro cum *cocleatum* [legerem trochleatum] equuleum dicit, cocleis vel trochleis fuisse instructum ostendit. Homines autem in equuleo jacere solitos docet Seneca, cum ait: *Hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit, an in equuleo jaceat*. Quin et fidiculis corpus fuisse extensum testis est Fabius, apud quem pater, quod filium torquendo occiderat accusatus, ita loquitur: *An tu quaestionem illam fuisse credis, qualis vernilibus corporibus adhibetur? Ideo enim equuleum movebam artifex senex, tendebam fidiculas ratione saevitiae, ut leniter sedibus suis emota compago per singulos artus membra luxaret*. Unde etiam Seneca hominem in equuleo *longiorem fieri* dicit. Atque ut ea de causa manus pedesque adstringi necesse erat; sic illa, qua diximus, ratione id factum fuisse infra ostendemus. Huic autem equulei descriptioni, quod de Zenone philosopho traditur, adprime convenire videtur. Is enim, cum a Nearcho tyranno torqueretur, doloris vittor, sed ultionis cupidus, esse dixit, quod eum secreto audire admodum expediret; lacatoque equuleo, postquam insidiis opportunum tempus animadvertit, aurem ejus morsu corripuit, nec ante dimisit, quam et ipse vita, et ille corporis parte privaretur. Jam homo in equulei dorsum, ut supra explicuimus, ja- --- *a Tusc. Qu. l. 5. c. 5.* *b Apud Non. in voc. tolutim.* *c Epist. 66.* *d Declam. 19.* *e Epist. 67.* *f V. Max. l. 3. c. 3.* cens tanto spatio ab humo distabat, ut ori ipsius alius commodè satis aurem applicare posset; ideoque cum fidiculas tortor laxasset, attractis parum pedibus, et capite inflexo, aurem ejus morsu facile corriperet. Porro verisimile videtur aeneum taurum, quem confecit Perillus, et Phalaridi obtulit, hinc ortum suum habuisse. Ab hoc enim crudelissimo tyranno homines ἐπελάσαντες solitos testantur Plutarchus a et Aelianus b; qua voce Aelianum equulei extensionem intellectisse ipse alibi ostendit c. Sic in Glossar. Philoxeni, ἐπελάσαντες equuleus. Cum peritus igitur iste sceleris artifex, Perillus, homines in equuleo tortos gemitibus suis et ejulatibus sonitum, taurorum mugitui non prorsus absimilem, edere observasset; quo artis adjumento res quam proxime adsimilari posset, de equina effigie in taurenam mutanda, hominibusque ei includendis primum cogitasse haud absurde credatur. Ceterum equina ista species non semper, ut diximus, equuleo permansit; sed posteris aetatibus in aliam longe diversam fuit mutata. Forma autem conversa, ut idem nomen retineret, huic machinae cum multis aliis rebus fuit commune. Nam, ut alias omittam, machina ista bellica, quae ab arietini capitis similitudine aries dicebatur, non eam perpetuo speciem habuit, unde ab initio nomen accepit d. Equuleus igitur hisce temporibus stipes erat in altum erectus; cujus summae parti lignum transversum, atque cornuum more utrinque curvatum, impositum eminebat. Duplici etiam trochlea, ut prior iste, instruebatur; minori imae parti stipitis, ad eam recipiendam excavatae, inserta; ac majori manubriata, pone- --- a Parall. c. 39. b Var. Hist. l. 2. c. 4. c Apud Suid. in voce ἐπελάσαντες. d Vid. Lips. Poliorcet. l. 3. dial. 1. que affixa. Torquendus autem homo in equuleum sublatus, brachiis in lignum transversum retortis, manibusque post tergum stipiti devinctis, pendebat; fidiculis etiam pedes ligabantur, quas per trochleam deinde minorem transmisssas major averseae equulei parti affixa recipiebat, cujus circumactu corpus extendebatur. Cum de hac autem equulei specie veteris ecclesiae scriptores, qui martyrum acerbissimos cruciatus sub Romanis imperatoribus literis consignarunt, saepissime mentionem faciant; eorum potissimum testimoniis utemur in forma illius demonstranda. Stipitem inter alios S. Hieronymus appellat. Item Prudentius: *Fubet amoveri noxialem stipitem.* Atque in altum fuisse erectum ex eo appareat, quod torti homines in illo suspendi ac pendere dicebantur; ut ex Eusebii & Prudentii verbis mox adducendis videbimus. De ligno transverso nihil apud antiquos auctores invenio; quod multis eruditorum hallucinationibus in hac machina describenda causam dedisse, fas est suspicari. Sed in imagine, quam infra delineatam exhibebimus, lignum illud bicone plane conspicitur. Trochleis quoque instructum fuisse, ex illis Eusebii verbis colligi potest: *Quidam, manibus post tergum revinttis, ad stipitem suspendebantur, ac membrum unumquodque μαγγάνως quibusdam dispendebatur.* Ubi vocem μαγγάνως, quae machinae cuicunque fere nervis aut manubrio instructae convenit, plurali numero adhibens, trochleas significare videtur. Porro ut manus post tergum --- *Epist. ad Innoc. 49.* *b* *Pigii s.r. Hymn. io. v. 114.* *c* *Hist. Eccles. l. 8. c. 10.* vinctas vinctas fuisse hic docet Eusebius; sic brachia retorta memorat Prudentius, ubi judicem ita imperantem inducit: *Vinctum retortis brachiis* *Sursum ac deorsum extendite,* *Compago donee ossium.* *Divulsa membratim crepet.* Item pedes vinciri solitos ex alio ejusdem poetae car- mine apparet, in quo martyr ex equuleo sic lo- quitur: *Miserum putatis, quod retortis pendeo* *Extentus ulnis, quod revelluntur pedes.* Quo pedes autem revelli possent, prius adstringi debe- bant. Ex utriusque etiam scriptoris verbis stipitem, ut diximus, erectum fuisse apparet. Atque hinc ju- dex *sursum ac deorsum* eodem tempore corpus exten- di jubet. Etenim hac corporis positione, dum pedum revulsu inferiores ejus partes deorsum extenderentur, humeros transverso ligno suffultos, nexuque manuum ad stipitem repressos, sursum protrudi atque luxari necesse erat. Et quia ab humo elevati pendebant, hinc apud Sozomenum praeses Christianum hominem in equuleo torquendum *αἰωνίῳ*, *sublimen tolli*, praecipit; cui is, latera nudans, non opus esse inquit, ut lectores ipsum in equuleum levando, ac postea de- ponendo, frustra defatigentur. Imo quo poenae conspectiores essent, equuleos in catasta fuisse consti- tutos, haud male sensisse videtur Ferrarius; de qua martyris verba apud poetam, iam saepius laudatum, intelligi posse observat: *Emitto vocem de catasta celior.* --- *a Ubi supra, Hymn. 5. v. 109.* *b Ibid. Hymn. 10. v. 491.* *c Hist. Eccles. l. 5. c. 2.* *d Elect. l. 1. c. 6.* *e Ubi supra, Hymn. 10. v. 467.* Quibus et illa, ni fallor, ejusdem carminis adjungi possint: *Incensus his Asclepiades jussérat* *Evíscerandum corpus equuleo eminus* *Pendere*. Catasta autem pegma vel tabulatum est, in quo apud nos quoque ii collocantur, quibus *numellae* poena infligitur. Sigonium b igitur, aliosque viros doctissimos, catastam de ipso equuleo perperam accepisse censet Ferrarius. Et revera, ni equuleus in catasta collocatus esset, qua ratione *corpus* in eo *eminus pendens* tortores ungulis suis ferreis *evíscerare* posse? Proinde fidiculas ad corpus extendendum in hac forma equulei, aeque ac priori, adhibitas fuisse, ex Codice Justiniani discimus; ubi Valentiniani imp. edicto *decuriones exsortes omnino earum esse poenarum, quas fidiculae et tormenta constituunt*, jubentur c. Hisce autem verbis equuleum veteres haud raro describere satis notum est. Jam si verba et locutiones, quae diversis temporibus equuleo tributa sunt, paulo attentius considere- mus; eidem formae nequaquam congruere, necessario fateri cogemur. Primum enim ex novo adjecto nomine formae mutationem colligere licet. Nam vox *stipes* machinae ad equi imaginem factae nullo modo convenire potuit. Quare aut effigiem equinam, contra certam vocis *equulei* interpretationem, ac veterum locutiones ab illa desumtas, nunquam habuisse dicendum est; aut cum stipes deinceps vocari coepit, aliàm formam accepisse. Praeterea antiquius *jacere*, postea vero *pendere* et *suspendi* in equuleo --- *a Vers. 108.* *b De Judic. l. 3. c. 17.* *c L. 16. de quaest. homines* homines dicuntur; qui duo corporis situs, tam longe diversi, formam machinae haud minus diversam requirunt. His accedit, quod alteri formae alterum effectum adscribi videtur. Vetustioribus enim seculis corpus simpliciter extendi dicitur, utpote in planum porrectum; sequentibus vero aetatibus sursum ac deorsum, quod pendenti convenit, id fieri jubetur. Denique in priori equuleo homo decumbens ea fuit altitudine, ut in aurem alicui fusurrare posset; quod in posteriori suspenso propter nimium a solo spatium haud omnino congruit. Et quis jam non videt hanc verborum ac locutionum discrepantiam ad duplicem equulei speciem necessario referendam esse? Certe homines isti eruditi, qui aliter senserunt, dum omnia apud veteres de hac re loquendi genera sententiae suae accommodare conati sint, eis difficultatibus fuerunt impliciti, unde nullo modo sese explicare potuerunt. Verum ne qua hoc in dubium vocandi ansa in posterum restet, duo testimonia ex iis temporibus, quibus stipitis formam equuleo supra tribuimus, a Gallonio in contrarium allata\(^a\), breviter diluemos. Alterum ex illis S. Hieronymi verbis petitur: *Cum equuleus corpus extenderet, et manus post tergum vincula cohiberent; oculis, quos tantum tortor allegare non poterat, suspexit ad caelum*\(^b\). Ex quo loco necesse esse, ut in equuleo torti corpore prostrati jacerent, contendit Gallonius. At nemo non clare perspiciet, hominem eo modo, quo diximus, suspensum, aequa facile ad caelum suspicere posse, ac si corpore supino jaceat. Alterum testimonium ex --- \(^a\) De SS. Martyr. cruciat. c. 3. \(^b\) Epist. ad Innoc. 49. Amm. Marcellino adducitur: Innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub equuleo cepit [rectius Valerius caput] incurvos, aut ita carnificis torvi substravit\(^a\). Et alibi: Quanquam incurvus sub equuleo staret\(^b\). Unde idem vir doctus novum quoddam et inauditum cruciandi genus excogitavit; quasi tortores nonnunquam doloris augendi gratia, laxatis funiculis, corpus sub ventrem equulei cadere, atque ibi incurvatum pendere sinerent. Verum non sub equuleo cecidisse vel pependisse dicit Ammianus; fed \textit{stetisse}: quod qua ratione cum Gallonii sententia convenire possit, non intelligo. Sed quia mos fuit eos, qui in equuleo torquendi erant, prius flagellis verberari, \textit{incurvus} fortasse dixit, quod verberibus laceratus recto corpore stare amplius non potuit; idque sub equuleo, hoc est, juxta equuleum; ut cum dicitur, \textit{sub basta venire}\(^c\): quod de voce etiam \textit{incurvos} in altero Ammiani exemplo pari ratione dici potest. Ni quis potius de catenis onustis, earumque pondere incurvatis, voces istas intelligere malit; quemadmodum et in re simili scribit Paulinus Aquitanus: \begin{quote} \textit{Moeorum pallens infelix ordo rerum Haerebat, nexis per squalida colla catenis, Incutiens fractis stridentia vincula membris, Et motans tardos, incurvo pectore, gressus}\(^d\). \end{quote} Hic voces \textit{incurvo pectore} eodem sensu, quo Ammianus \textit{caput incurvos}, usurpasse videtur. Nonnullos etiam ex hoc infelici ordine equuleo destinatos fuisse post pauca significat. \(^a\) L. 26. c. ult. \(^b\) L. 28. c. 1. \(^c\) Liv. I. 5. c. 16. \(^d\) De vit. B. Martini I. 5. v. 261. Ast alii sursum porrecti robora ligni, Triste ministerium, furioso corde parabant; Ut caro distentis propere, male pendula, membris Tortori laceros crucianda exponeret artus. Ubi etiam verba sursum porrecti robora ligni, et caro pendula, erectam equulei formam plane demon- strant. Ceterum cum neque verberibus, neque membros- rum extensione, ut rem quaesitam confiteretur, homo tortus evinci potuit; ignes et ardentes laminae aevis antiquioribus corpori admovebantur. Ita Fabius, rem totam ordine recitans: *Ego scindo vestes, tu intremiscis; ego ad flagella nudo corpus, te facit pallor examinem; ego equuleos, ego posco flammas; tu non habes in meo dolore patientiam*. Et V. Ma- ximus: *Rupit verbera, fidiculas laxavit, solvit equuleum, laminas extinxit; priusquam efficere po- tuit, ut tyrannicidii socios indicaret*. Sequentibus autem seculis, cum jam stipitis speciem equuleus re- ceperat, hisce omnibus torquendi modis ungulae etiam ferreae adjiciebantur, quibus latera et aliae corporis partes laniari solebant. Sic in Codice Justiniani prae- cipitur: *Si convictus fuerit, et ad proprium faci- nus detegentibus repugnaverit pernegando, sit equuleo deditus, ungulisque sulcantibus latera per- ferat poenas proprio dignas facinore*. Attamen quo tempore haec formae immutatio inter Romanos fieri coeperit, pro certo affirmare nequeo. Ad Fabii saltem aetatem, hoc est, imperium Domiti- ani, speciem mansisse equinam eo credibile videtur, quod pater, qui in Declamatione supra citata ob fili- --- *a Declam. 7.* *b L. 3, c. 3.* *c L. 7, de malefic.* um a se tormentis occisum defensionem sibi instituit, tanquam jacentem in cruciatibus illum describit. Ratio autem mutationis satis, opinor, probabilis adferri potest. Inferioribus enim Romani imperii aetatibus non tantum Christianos, sed alios etiam eximiae dignitatis homines majestatis crimine postulatos, equuleo traditos fuisse saepius legimus. Quamdiu autem in quaestionibus jure constitutis solum adhibebatur, nihil amplius erat necessarium, quam ut ea, quae a reo dicerentur, ipsi judices, aliique quorum interesseret, exaudire possent; cui proposito forma equina satis conveniebat. Postea vero cum crudelissimis iitis tyrannis ad suspicionibus suis indulgendum, atque Christianos vexandum, hac machina abuti placuit, erecta forma sine dubio omnium fuit commodissima. Nam ita crucis speciem quodam modo referebat, quo major poenae esset ignominia; et praeterea homo tortus oculis circumstantium ad alios deterrendos magis exponebatur. Apud Graecos sane, unde Romani acceperunt, figuram equinam in usu fuisse, cum Perilli taurus, tum etiam Zenonis historia supra memorata, manifesto satis declarare videtur. Verum enimvero ut discrimen inter has duas machinas clarius patescat, ac melius inter se conferri possint, utriusque imaginem hic conjunctim exhibebimus. Prior forma equulei, A. Posterior forma equulei, B. Priori adstat tortor, majoris trochleae manubrium tenens, quo hominem in dorsum equulei impositum extendat. Posterior autem, quam a clarissimi Medici exemplari delineatam dedimus, tres humanas figuras habet habet adjunctas; quarum una est hominis in equuleo suspensi, duae reliquae sunt tortorum. Ex his alter, chlamyde (quam vestem tortori etiam tribuit Hieronymus) ab laevo humero pone rejecta, dextrum equulei cornu dextra prehendit, quasi recte aliquid compositurus; alter vero, utpote prioris adjuvator, nudus, ac genu nixus, ad pedes torquendi hominis vinciendos se parat. Quod sinistrum autem equulei cornu dextro sit brevius, injuria temporis accidisse credamus; quia summa pars plane abrupta esse videtur. Quedam aut ipse artifex, aut saltem delineator omisit. Etenim nec inferior pars stipitis, ubi conspici posset, nec trochlea ad imum conspicitur: nam alternam trochleam pone collocari solitam supra notavimus. In eo autem alteruter manifesto erravit, quod hominem in equuleo ita constituerit, ut pedum digitis folium tangere videatur; quod neque pendenti, neque veterum testimoniis de hac re supra adductis, omnino convenit. Sed vetustis hujusmodi monumentis haud raro accidere invenimus, ut partes praecipuas, et quae summam operis continent, artifices diligentiter ac studiose effinxisse contenti, reliquas, vel prorius neglecterint, vel minus saltem accurate expesserint. Ceterum ne quis ea diutius frustra requirat, quae in exemplari desiderantur, scorsim delineata oculis subjecimus, una cum tortore trochleam convertente. Arcus autem, qui juxta hominis suspensi caput sinistrorum conspicitur, nihil cum equuleo habet commune; sed ostii alicujus partem, carceris forsan unde productus fuit, exhibet. Jam si duplicem hanc equulei formam, ac singulas partes inter se conferamus, eundem plane torquendi --- *Ubi supra.* modum sub diversa specie utrique fuisse facile videbimus. Si priorem enim, ad equi imaginem factam, in altum modo erectam mente concipiamus; trochleae, fidiculae, retorsio brachiorum, et totius corporis extensio, haud aliter atque in posteriori constitui apparebunt. Praeterea nihil difficile, nihil operosum videtur; sed facilis et expedita cruciandi ratio nobis se offert, quae in publicis suppliciis praecipue requiritur. At nequis post omnia, quae hactenus dicta sunt, furcam, hoc est, crucem ad furcae imaginem factam, pro equuleo nos protulisse suspicetur; sciendum est hanc equulei speciem furcae non admodum fuisse dissimilem. Hoc Theophili cujusdam verba, a Gallonio plane contra sententiam suam allata, demonstrant: Ecce, inquit, modo Christianus sum, quia in cruce, id est in equuleo, suspensus sum. Equuleus enim crucis quan- dam similitudinem gerit². Nihilominus tamen furca in multis ab equuleo differebat. Primum enim ima pars cornuum ad formam V literae in acumen coibat; deinde cornua multo erant longiora; praeterea, qui in furcam agebatur, brachiis supra caput, non post tergum, retortis pendebat; denique manus haud stipiti conjunctae, sed cornibus dispanae ligabantur, ut ostendit Lipsius³. Et tamen alibi vir idem eruditissimus Ausonii verba de Cupidine torto cruci assignat⁴, quae ad equuleum omnino referri debent. Locus Ausonii ita se habet: Hujus in excelsō suspensum stipite Amorem, Devinctum post terga manus, substrictaque plantis Vincula moerentem, nullo moderamine poenae Adfligunt⁵. Cum poeta hic ait, devinctum post terga manus, non crucem, sed equuleum plane describit. Porro cum ¹ De SS. Martyr. cruciat. c.3. ² De cruce, l. 5, c. 6. ³ Ibid. l. 1, c. 5. ⁴ Edyll. ⁵ Sulpi. Sulpicius Severus de B. Martino loquens ait, gloriam martyris eum adeo affectasse, ut, si licuisset, equuleum sponte ascendisset; machinae figura ac ratio suspensionis, quemadmodum id facere potuisse, aperte satis ostendunt: in furca autem se ipsum nemo suspendere potuit. In summa autem, cum tota hujusce rei probatio veterum scriptorum testimoniis praecipue nitatur, ut plura adferre, quae haud parva copia sepe obtulerunt, supervacaneum duximus; ita nec pauciora ad plenam ejus explicationem sufficere existimavimus. Verum quaecunque de ea apud antiquos leguntur, unì aut alteri speciei supra descriptae facile tribui possunt. Qui ad auctoris igitur aetatem, et diversos loquendi modos diversis temporibus de equuleo usurpatos attenderit; nihil, opinor, difficultatis in posterum inveniet, quid de hoc tormenti genere statuere debeat; in quo explicando tot viri eruditi hactenus se frustra torserunt. Epist. 2. V. An Account of a Treatise entitled, Calculations and Tables relating to the attractive Virtue of Loadstones, &c. Printed Anno 1729. The Author, (the Hon. Lord Paisley) by several Experiments very carefully made, has observed, that if two Loadstones are perfectly homogeneous, that is, if their Matter be of the same specific Gravity, and of the same Virtue in all Parts of one Stone, as in the other, and that like Parts of their Surfaces are cap'd or arm'd with Iron, then the Weights they sustain will be as the Squares of the Cube Roots of the Weights of the