De Frigidae in Febribus Usu. Auctore Cl. Nicolao Cyrillo Prim. Med. Prof. Neapol. & R. S. S.
Author(s)
Nicolao Cyrillo
Year
1729
Volume
36
Pages
11 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
IV. De Frigidae in Febribus Usu. Auctore Cl. Nicolao Cyrillo Prim. Med. Prof. Neapol. & R.S.S.
UT SUS Frigidæ & Frigidorum in Febribus haud recens est, sed apud Antiquissimos Medicos minime infrequens fuit. In Febribus enim calidioribus, post Paroxysmi ἀναπνεύσιν, liberaliorem Aquae, vel cujuspiam refrigerantis liquoris potationem concedebant, quâ defervescente febrili æstu, Æger placide conquiescens in criticum sæpenumerò sudorem exsolveretur. Verum Febres curare solā nivatā Aquā copiosissimè per plures dies exhibitā, omni subtracto medicamento alimentoque, id quidem omnino novum existimo; atque non solum insolenter, sed, ut verum fatear, audacter nimis, non multis ab hinc annis hīc tentatum, methodo, ut rumor fuit, ab Hispaniā, rudi & indigesto Commentariolo communicatā: quâ curandi ratione nonnullos ex ipsis Orci faucibus, praeter omnem expectationem, erectos sub oculis nostris attoniti vidimus. Hæc primùm cauti Medici tantà Aquae alluvie perteriti: at frequenti felicissimoque eventu excitati, tentabundi primùm, mox audaciores facti, quod quidam cæco impetu, & nullo morbi, morbique temporum discrimine aggrediebantur, ad cautiorem & securiorem methodum redegere: ita ut nullus jam apud nos sit Medicus, qui Cleophantus Ἀσκητήρ (ut notat Harduinus in Plinium, Lib. 26.) appellari nolit. Hujus Methodi Canones repetitis experimentis confirmatos exponam. Magnum enim remedium est Diæta Aquea, (hoc nomine appellare libuit) quare in illius administratione, quem-
quemadmodum in omnium magnorum remediorum usu, accuratissimis cautionibus procedendum, ne quod pro Ægrotantis salute instituitur, illius potius necem moliatur.
Præcipuus Canon est, ut post aliquot horarum à cibo abstinentiam, Ventriculo scilicet omnino vacuo, Aqua nive refrigerata ebibi incipiat, ad libram unam vel duas, pro Ægrotantis ætate, viribus, aut etiam siti. Eadem copia singulis horis, aut secundâ quâque, ut tardius, repetenda, eademque noctu diuque, nullà factâ intermissione nisi per subrepentem fortasse somnum, exhibeatur. A Cibo omnino abstinere debent Ægrotantes: Experientiâ enim constitit, illum cum Aquâ copiosâ permistum, non solùm in Venticulo putredinem concipere, verùm etiam ab eodem epotæ Aquæ substantiam infici, eamque minùs aptam reddi, quæ facilè exilissima vascula permeare, adeoque in extima simul & intima corporis dijici ac diffundi possit, ad præcipitationem & secretionem noxiorum humorum moliendam. Inedia hæc ad plures dies producenda, quoisque scilicet Febris vel prorsùs intermisferit, vel ad summam remissionem devenérit, atque Æger identidem de fame conqueri incipiat: si enim maturius exhibeatur Cibus, statim Febris suis stipata Symptomatibus iterum recrudescat. Quaprop-ter nonnunquam ad septem, inò ad decem & plures dies (dummodò ab Aquâ non abstineatur) Ægrotantes ab omni alimento prohibemus. Neque ab hæc ab- stinentiâ quidquam metuendum: vel quòd ob Aquæ frigiditatem, arctioribus redditis cutis spiraculis, Transpiratio insensibilis, adeoque nutritionis necessitas im-minuatur; vel quòd Aqua ipsa Nutrimenti Officinas assiduò
affiduo praeterfluens, si quae inibi sunt alimentorum reliquae (sunt autem semper impactae) eas secum rapiat, atque per universum Corpus diffundens, nutricationis negotio, quoad fieri potest, consultat. Quomodocunque autem se res habeat, illud quotidiana praxi confirmatum est, Cibum cum copiosâ Aquâ commisceri, absque summo Ægri periculo, non posse: ita ut quamprimum Cibus Ægrotanti conceditur, ille vel absque Potu, vel cum exiguâ Aquæ potatione exhibendus: imò concedendum quoque est aliquot horarum intervallum à Frigidæ potu vacuum, quo commodè Cibus in Ventriculo digeri queat.
Hic feligendus tenuissimus & ἐυπεπτός, ut Panis purâ Aquâ coctus, Paßilli de micâ Panis, Ovum forabile, vel vix ferculum aliquod jurulentum. Hæc semel primum & paucissima, hinc bis in die exhibenda, ut sensim ad lautiusculum prandium, servatâ tamen exiguâ cœnâ, gradum faciamus: omnino verò, etiam per mensim & ultrà, carnibus parcendum. Cum hujus generis Cibo vescuntur Ægri, haud Aquæ valedicendum, sed peractâ illius assumti digestione, ad duas vel tres potationes erunt cogendi: quousque integrè devicto morbo, corporis vires sensim recuperrantes, ad diu exoptatam convalescentiam perdurantur.
In hujus autem Curationis curriculo quædam accuratè animadvertenda sunt. Principem locum tenet Observatio, num Aqua assumta facilem sibi transitum paret, an non. Cum Urinæ, saltem post diei intevallum, copiosiores & decolores sensim fieri incipiunt; tunc Aquam viam sibi facere cæpisse puta. Nonnunquam primâ statim die vel secundâ tertiâve, Alvus folvitur,
solvitur, cum ejectione primùm fæculentioris saburræ mox variegatorum humorum: hinc spes major affulget; Febris enim, Alvo solutâ, sensim se remitti, atque symptomata sedari incipiunt. Quod adeò verum est, ut si secundus vel tertius dies excurrat, absque eo quod ventre fecedant Ægri, etiamsi universa fortè Aquæ quantitas per Urinæ vias foras amandetur; Clysteribus tamen suppositis, & Oleo Amygdalarum dulcium per os assumto, lubrici reddendi: crassiores enim humores, qui in prinitis viis continentur, quique Febrim fovent, vel in Febricitantium corporibus ex Morbo produci solent, haud possunt per cæca Urinæ fecernicula foras protrudi, sed per amplos Intestinorum tubos sunt eliminandi. Adde, quòd exantlatis primis ductibus, facile poterit Aqua in ultimos Corporis recessus tragiici, atque Sanguini, aliisque secundariis dictis liquoribus medicinam facere.
Si verò accidat (accidit autem sàpè) ut Parotides apparent, vel cum ipsis Alvi vel Urinæ excrementis purulentum quid intermißum observetur, quod evidens indicium est maturi & rupti jam Abscessûs; haud ab Aquæ exhibitione surperfedendum, sed eadem urgendum magis est. Una enim Aquæ, quæ stagnantes in internis partibus humores ad externas depellere, collectos ad maturationem perducere potuit, vim quoque habebit eosdem per varia Corporis fecernicula integre deturbandi, atque partes Abscessu prehensas à necroß praeservandi: quemadmodum sàpissimè in Praxi vidimus. Praxis tamen eadem nos docuit, abscessus in Cerebro & Thorace factos non adeò facile Aqua usu superatos esse: etsì non paucos vidimus, Pure è nari-
bus, auribus, ore, & tusì quoque è pulmonibus educto,
integrè sanatos. Solemus proinde cum talium symptomatum signa superveniunt, haud Aquae praesidium repuere; sed si somnolenti evadant Aegri, Vesicantia, vel aliud Phænigmatum genus applicare: aut si difficultate spirandi exercentur, Oleum ex Amygdalis dulcibus recens expressum propinare, vel Aquam ipsam ex frigidâ tepidiufulcam reddere. Non rarò insuper accidit, ut primis praesertim Aquae diætae diebus, vomitus, & quidem vehemens, superveniat: quo si heterogenei humores, ut fieri solet, ejicientur, pro bono habendum; cessat enim cum Aegrotantis levamine, postquam venticulus omnino exoneratus sit. Quòd si Aqua ipsa vix epota evomatur, ad iteratas & frequentiores potationes Aeger cogendus: etenim Aquam vomitu rejectam maligni humores subsequi solent. Constanter item & assiduo Aqua est exhibenda, si Singultus suboriatur: hunc enim quemadmodum ab Aquâ excitatum, ita ab Aquâ continentur epotâ compesci observamus. Sudor verò si Frigidam potanti superveniat, sollet vires exsolvere, non sine magno vitae discrimine: Id quidem paradoxon videri poterit iis, qui ex Frigidae in Febribus potu sudorem expectant, in quo magnum domini Hancock Febrifugum consistere scimus. At in diæta Aquæ usu, si sudor superveniat, is cohibendus, Aquâ adhuc frigidiori & copiosiori exhibitâ, Aegrique corpus remotis stragulis, ventilabro, & perflatu conclavis refrigerandum: sunt qui & nive ipsâ contritâ conspergere audent.
Maxima porrò in Aquæ usu Medicorum crux est, cum Aegri vel delirio, vel Lethargo, vel summâ virium abjectione affecti, ad Aquam justâ copiâ & frequentiâ bibendam impares redduntur. Tunc quidem omnis
omnis adhibenda est industria, ut postremum quod illis
restitat remedium, nempe Aqua, exhibeatur: Quod
à delirantibus vi & minis, à valde debilibus & consol-
pitis Nive in os intrusa, per fas & nefas, nonnunquam
extorsimus.
Post expositam Aqueæ diætæ methodum, & quomodo
symptomatibus ἐπιφανεῖς occurrendum sit, reliquum
est, ut quibus in Febribus, & quo illarum tempore ad
hoc praesidium deveniendum sit, exponamus. In principio
sanè Universali Febrium haud opportunum est statim
Aquam arripere: quum enim tunc temporis cruda & craf-
sa sint omnia, haud jure speres à copiosâ Aquâ peccantes
humores posse vel fecerni vel exturbari. Secùs in Morbi
statu cum omnia exacerbata sunt, & ἡ νόσος ἀνθέτη, ut ait
Hippocrates cum nempe Æger ad maximum pericu-
lum perductus est, Aquae praesidium opportunum lo-
cum habet: tunc enim materia Febrim foves ex di-
utinâ ebullitione, particularum contritionem quandam,
vel, si mavis, aliqualem coctionis umbram adepta, po-
terit copiosæ Aquæ exhibitione, illiusque cum humo-
ribus corporis permistiione veluti præcipitari, fecerni,
atque quâ data porta evacuari. Hinc igitur saepe ac-
cidisse vidimus, ut fortunatiùs evaserint, qui in ipso
veluti mortis agone constituti ad hoc extremum pra-
fidium, tanquam ad sacram anchoram confugêre. Hoc
monitum negligentes audaculi quidam Medici, Aquam
in Febrium principio, vel incremento exhibentes, in
maxima pericula, & mortem ipsam, Ægros deduxere.
Non inficias tamen iverim, in Febribus Biliosis, seu
tenues humores pro causâ agnoscentibus, non infelici
ausu, Aquam quandoque in ipso principio exhibita
esse: & ratio ex suprà dictis evidentissima est.
X 2 generis,
In Febribus igitur Acutis, Malignis, & lethalibus omnis generis, quo tempore opportunum videbitur, quod à maximo Ægri periculo significare solet, ad diætam Aqueam deveniendum. Nam vel Febres tales sunt, ex quibus ad concretionem tendit sanguis; & tunc Aquâ copiosâ cum eo permista facile poterit fluidam naturam ferè amissam iterum recuperare: Vel ex Febre sanguinis massa ad nimiam tenuitatem, cum spirituum exsolutione vergit; atque hoc casu Aqua, præfertim frigida, salia acria sanguinem dissolventia solvere & retundere potis erit. Unde phœnomeno lux, cur scilicet frigidum jam redditum Febricitantis Corpus ex frigidæ potatione veluti miraculo incalescat. Sive enim sanguis ex pernicioso spirituum effluxu crescere incipiat, sive ex nimiâ illius dissolutione spiritus evolent; semper frigidæ copia cum illo permista (accedente quoque pororum cutis constrictione) æque spirituum dissipationem prohibebit, adeoque Calor amissus revocabitur.
Hinc illud hic inculcandum, quod à principio insinuavimus, Aquam non nisi nivatam Febricitantibus praescribendam: primùm enim frigidâ se eâ copiâ ingurgitant Ægri, quæ operi necessaria est, calidam verò respuere post primas potationes solent: prætereà ab Aquæ frigiditate Ventriculi Fibris vis major elæstica accedit, quà propelli in ulteriores vias usque ad sanguinem ea facile possit; contrà tepescens fibras easdem ad atoniam disponens, sui mole ventriculum inflat, pondere premit ac anxium reddit.
Haud tamen dissimulabimus, nos quandoque non frigidam, sed calentem Aquam praescribere: cum scilicet Pulmonum & Viscerum Inflammationes & dolores cum Febribus copulantur: veriti ne frigidum partes
partes phlogosi prehensas ad νέκρωσιν disponat. Verum negare minimè possimus in his casibus nonnunquam ad frigidiusculam, etsi non nivatam, transitum fieri: cum nempe, tepentis Aquae fastidio affecti Ægrotantes, illam assiduo bibere renunt. Satius enim esse reputamus, multam frigidiusculam, quam paucam tepentem, sed operi imparem ministrare.
Juxta hos canones (quos Experimenta sæpiùs instituta, & Ratio postmodùm, si non invicta, saltem non omnino infirma suafit) Diætâ Aqueâ in Febribus multoties usi, felices eventus notavimus, ut ἀγείτον μὲν ὑδωρ verè fateremur. Nonnunquam tamen praecognita spe frustrati sumus, quod à Medicinæ fortunâ, praesertim in magnorum Medicamentorum administratione, non abhorret: nil enim adeò certum in illâ est, quod fallere etiam accuratisimos Practicos sèpè non possit.
Hucusque de Frigidæ usu in Febribus locuti sumus: verumtamen sunt & alii Morbi, in quibus Aqueam diætam, & non sine Ægrorum emolumento, analogismo quodam ducti tentavimus. Tales sunt Diarrhoea, Dysenteria, imò & Coeliaca, & Lienterica affectio: tales sunt Ischuria Renalis & Dysuria: tales Cardialgia & Cholera Morbus, Hypochondriaca & Hysterica affectio: nec caremus exemplis Hydropis (quis credat?) copiosâ Aquâ epotâ curati: referatis nempe coecis Renum & Alvi viis è quibus & Aqua & serofus latex ubertim effluxit. Imò & salutarem Aqueæ Diætæ usum experti sumus in Variolis, fed in tertio illarum stadio, ad necem Ægris tendentibus, ex Abscessibus in cerebro & Pectoris formatis: quo remedio ingentem
ingenem puris copiam è naribus & ore excerni visimus. Haud tamen in omnibus his Morbis Aqueam Diætam, hoc est, Aquam solam, omni interdicto Cibo, adhibemus; sed in Chronicis largâ frigidæ potatione quatuor horis ante parcum prandium, atque alterâ octo horis à prandio, contenti esse sollemus.
Hæc quidem sufficere putavi ad meum propositionem: unum tamen postremò animadvertendum apprimè esse duco, quoad Aquæ frigidæ exhibendæ copiam; gravius scilicet delinqui, si minori quantitate propinctur, quàm si excedenti. Quum enim eo fine Febricitantibus in valde ancipiti statu constitutis Aqua exhibeatur, ut in omne Corpus diffusa, meatus referet, liquoribus motum & tenuitatem naturalem impertiatur, ac membrorum omnium calorem roburque foveat; id præstituros nos frustrà pollicebimur, modicam proxinantem Aquæ quantitatem, quæ in Ventriculo & primis Visceribus moram trahens, tantum abest ut possit ulteriùs progredi, ut potiùs cum noxiis humoribus ibi stagnantibus permitta, illorum putrefactionem promoveat, Ægroque perniciem molliatur. Opus igitur est, ut maximâ quantitate & successivè ingeneratur, ad hoc ut copiâ viam sibi paret, & veluti alluvie Corpus universum inundet. Id autem eò audentiùs prosequendum, si post primam transactam diem, transitûs Aquæ signa per Urinam vel alvum apparuerint. Eò enim Aquam reliquis Remediis securitate præstare putamus, quòd tametsì nonnulla Medicamenta possent fortasse maximos Morbos debellare si excedenti dosi exhiberentur, veluti stibium Diaphoreticum, Bezoarticum, & sal volatile quodcumque
quodcumque, & ipsum Vinum generosum copiosè epotum; verumtamen quis non videt, ex ipla excedenti dosi maximum vitae periculum, debilibus praesertim Aegrotantibus, imminere? sola Aqua innocentissima & tutissima videtur: vix enim Aeger est adeò viribus destitutus, qui uberrimam Aquae copiam sustinere non valeat. Hinc haud factum puto, si etiam cum desperata res est, & jam conclamatum, Medicus facto prognostico, & exposita quidlibet audendi occasione, Aqueam Diætam, etsi contraindicatum remedium, si non praecipiat, saltem permittat: nonnunquam enim improvisis Naturæ Modis, desperatos jam Aegros ex insperato ad salutem rediisse vidimus: ut pro fano consilio illud habendum sit, satius esse anceps remedium experiri, quam nullum.
Haec sunt quæ apud nostrates de Aquæ in Morbis usu experiri usu venit, quo nullum familiarius per vulgi ora nunc fertur Aegritudinum omnium remedium: ut nostris his temporibus aptari commodè possit Versiculus, quem de Euripide à ventris cruciatibus, ope Clysteris maris Aquæ parati, liberato, refert Laërtius:
Ἡ Ἀλασσα κάυσι πάντα τῶν ἀθρώπων ἠκά.
An simile accidere possit in frigidioribus Regionibus (de quo haud desperem, nam etiam hybernâ tempestate tales per Frigidam Curationes hic feliciter profequimur) videant accuratissimi Viri, qui in Boreis Terræ plagis, non sine maximâ laude & fortunâ faciunt Medicinam. Neapoli Calendis Januariis, Anno 1729. St. V.
Nicolaus Cyrus in Reg. Univ. Neap. Prim. Med. Prof. & Reg. Soc. Leg. Socius.