Errata
Author(s)
Anonymous
Year
1726
Volume
34
Pages
2 pages
Language
en
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
Hic ipse autem fortior & crassior est, quam in homine, & exteriuss atque inferius humeri latus occupat.
Inter flexores cubiti biceps ejusdem est structuræ uti in homine.
Brachialis vero interni origo sepe protendit ad capitulum usque humeri, & in suo progressu hic musculus totam humeri externam partem veluti fasciatim ambit, & eodem loco uti in homine inseritur.
Flexores carpi adfunt tres; Extensores carpi tales sunt, quales in homine.
Extensores digitorum sunt primò communis, qui in tres digitos priores inseritur ab humero ortus. Secundus cubito descendens, in ultimum & penultimum interritur.
Adest & indicator f. extensor indicis.
Pronatores se habent uti in homine.
Ex supinatoribus longus brevior est brevi, cæterum ejusdem situs uti in homine.
Aliorum musculorum descriptiones reservamus in aliud tempus.
---
**Figurarum Explicatio.**
Fig. 5. A B. Gula, C D. Duodenum, E. Ventriculus.
Fig. 6. E H. Ilei portio, G. H. Coli portio, H F I. Coecum omnia magnitudine naturali.
Fig. 7. a Coli valvula, prorsus fere uti depingitur in homine, nisi quod fermè sit rhomboidalis; b Apertura Ilei in Colon.
Fig. 8. K. Portio Coeci, cujus ima pars est aperta versus Colon, ut Valvulae conniventes ramoae o o o in conspectum veniant.
---
**ERRATA.**
Page 223, line 23, r. Fig. 2. ibid. lin. 31, r. Fig. 3.
FINIS.