Errata

Author(s) Anonymous
Year 1726
Volume 34
Pages 2 pages
Language en
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

XVIII. Venditur & Cobaltum tantum tostum & cum duabus vel tribus partibus silicum vel quarzi commixtum, sub titulo Zaffor, item Zaffera, pro figulis. Ubi hoc meretur commemorari, quod pulvis hicce in vasis, quibus devehitur, tam compaetum fiat, & quasi concrescat, ut duri lapidis instar, malleo opus habeat ad comminuendum. XIX. Caeterum Cobaltum per se argentum non continet. Quamvis enim detur ejusmodi vena, ex qua nobile hoc metallum excoquatur, tamen non nisi per accidens fieri exinde liquet, quia eadem vena illic plus, hic minus, & ut plurimum planè non argentifera est. XX. Hoc non obstante, argentum nativum super Cobaltum non rarò reperitur, quod verò non aliud, quam hoc arguit mineram illam argenti non incongruam esse matricem. Tantùm ferè est, quod, propriâ experientiâ de Cobalto cognitum, recennone dignum duxi. Quod superest, L.B. rogo, hanc rudi, quod dicunt, Minervâ conscriptam commentationem, sereno vultu velis suscipere, & cogitare, quod nec ego istud abs me alienum arbitrer quæ quid iis solet accedere, qui, nullo duce praevio, fragolas & inaccessas vias, ad Naturæ arcem tendentes, primi invadunt. Vale. Perscripsi Lipsiae, Mense Quintil. A.R.S. MDCCXXVI. F I N I S. ERRAT. Pag. 197. Lin. 24. lege landatus.