Brevis Commentatio de Cobalto, Auctore Viro Clarissimo, Joh. Henr. Linckio, Lipsiensi, Acad. Caesar. Leopold. Carolin. Nat. Curios. & Soc. Reg. Anglic. Sodale
Author(s)
Joh. Henr. Linckio
Year
1726
Volume
34
Pages
13 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
VIII. Brevis Commentatio de Cobalto, Auctore Viro Clarissimo, Joh. Henr. Linckio, Lipsiensi, Acad. Caesar. Leopold. Carolin. Nat. Curios. & Soc. Reg. Anglic. Sodale.
Inter plurima Mineralium genera, vix datur aliud, quod tanta nominum farragine, æquivocatione, & confusione intricatum, tam operosâ explicatione indigat quam Cobaltum. Veteres de Cadmia & Marcasita quædam, quasi edentuli, murmuran; posterioris ævi Viri de Auripigmento, Sandaraca, Tutia, Spodio, Pompholyge huc miscuerunt sermones; tandem Lapide calaminari, Zinco, Cobalto, auribus obstrepitum nostris est; & sub Cobalto denique sunt, qui jam vaporem metallicum, jam pygmæum subterraneum subintelligunt. Quanquam enim ejusmodi tituli res innuunt consanguinitate pariter & usu non parum conjunctas; subjectis tamen & characteribus fere omnes, & usibus destinatis non paucas ab invicem differre, maxime tenendum est. Jam quidem de eo saltem, quod hodie, nostris imprimis, Cobaltum appellatur, agere apud animum meum proposui, atque dicam, si non plene, plane tamen, quod res ipla sit, non curatis denique de verbis, quæ moveri possent, disputationibus. Cum vero periculum sit, ut omnes, imprimis per libros, & sine igne Philosophi, omnia, uti decet, intelligant, atque evolvendo naturalium rerum homonymias, ac titulorum significatus proprios, analogos, æquivocosque, non parum lucis adieramus legentibus, non superfluum fore duxi, de illis quædam præmittere.
Cadmia, καδμία, ut antiquissimum, ita obscurissimum nomen Graecorum est, propriè Thebarum arcem, Cadmeam, à Cadmo, Agencris filio, in Bœotia conditam; impropriè verò jam Lapidis Philosophorum materiam, vel si velis, illum ipsum significans; (unde adopturientes, vel adepti, socii Cadmi audiunt, h.e. viri, quibus arcem naturæ, plurimis inexpugnabilem, occupare contigit) jam mineram aliam, qualis Lapis Calaminaris est; jam sublimatum quoddam in tingendo ad flavum cupro cum isto lapide coincidens, denotat; unde Cadmia fossilis, Cadmia fornacum, Cadmia metallica; porrò Cadmia atramentosa, i.e. ea, quae vel per se atramentum, seu vitriolum, qualis Lapis Calaminaris est, vel ex accidenti, h.e. ab admixta minera pyritosa exporrigit. Quod si igitur à quo piem Cobaltum hodiernum Cadmiam appellatum audiveris, vel ab ipso ita appellari alicui libuerit, faciat; evitet modo incongruam vocis acceptio nem. Quod tutius fieri non poterit, quam si pronunciaverit nomen cum addito, Cadmia pro Coeruleo, de qua hic sermo est.
Marcasita, originis Arabicæ vocabulum,
I. Apud Metallicos denotat pyritam subflavum, angularem, in specie hexaedron, seu cubicum, politum, cæterum ab alio, quoad essentiam & cætera planè non differentem, atque ita potissimum sulphur & ferrum, adhæc fortè cupri arsenicique particulam sæpe continentem; auri itaque ac ejusmodi speciosos titulos promerentem minime;
II. Apud Mercatores, quos Materialistas vocant, pariter & apud Pharmacopolas famosum illud semimetal lumen, Bismuthum;
III. Apud Alchymistas, vel materiam primam, vel secundam, mineralem, crudam aliquam, eamque semimetallicam seu mercurialcm, qualis dictum Bismuthum, regulus δ, Zincum & o=ο inprimis sunt. Quatenus
tenus igitur non modo arsenicum Cobalti, strictè sic dicti, pars essentialis est, sed & Bismuthi minera cum dicto Cobalto intimae cognationis vinculo tenetur, atque illud, idque verè egregius coeruleum, quam Cobaltum, fissit vitrum, eatenus Marcasitae appellatio hic locum aliquem invenit; dummodo evitetur falsa vocis acceptio, ac intelligatur, eam angustam nimis & adæquatam minus esse, nempe Cobaltum plus quam Marcasitam, b.e. non solùm substantiam semimetallicam illam, Bismuthum, & aliam scilicet arsenicalem, sed etiam terram in coeruleum vitrescibilem, in se comprehendere.
Auripigmentum nostris equidem temporibus nihil aliud est, quàm minera illa lutea foliacea, arsenicalis-sulphurea, Operment. Sunt verò, qui latiori illud acceperunt, b.e. non solùm materiali, sed etiam effectivo significatu. Neque hoc quidem sine omni causa. Auripigmentum enim, præterquam quod aureum praefere ferat, picturisque inferat colorem, & in habitu ad metalla ejusmodi subiectum non incongruè denotat, quod colore luteo cuprum imbuit, quale inprimis Zincum, Cadmia fornacum, Cobalti non disfita agnata sunt. Ubi verò negari non potest, Cobaltum nostrum neque ratione partis volatilis, semimetallico-arsenicalis, ex qua ad cuprum dealbationis potius gaudet energia; neque ex causa terræ vitrescibilis hunc in finem ullatus convenire. Ab arsenico tamen, sive album, sive flavum, sive rubrum seu Sandaraca, eaque tam fossilis, quam factitia sit, non rarò cognominatur id, quod à Cobalto rectius fieret; dicentibus nostris Freibergensibus, tam metallicis, v.g. hanc vel illam mineram Cobalticam esse, seu Kobold, quam fusoribus, quando jam sumos, jam quaedam in furnis & tostrinis sublimata appellantant cobaltica, & nobili metallo deleteria:
(Cobal-)
Atque hoc Cobaltum putatitium non nisi pyrites sulphureo-arsenicalis ibi est, quum tamen verum ab omni sulphure planè liberum sit, & pyrites talis terra pro caeruleo penitus deslitutur. Quin Freibergæ Cobaltum ferè incognitum, minimum reperiendum verum vix est, sed Schneebergensium & Annæbergensium fines adeundi. Proinde male consules receptis & laboribus tuis, si Cobaltum promiscuè expetieris, hanc vel illam abusivam vocis acceptionem, quæ singulis interdum semimiliaribus alia deprehenditur, non cogniturus.
De vapore metallico & Pygmæo non est, ut pro avvertenda æquivocatione hic adeo simus solliciti; sunt tamen fumicapii & ventivenduii, qui in ejusmodi materia vaporosa femen metallorum, materiam & mercurium Philosophorum quærendum volunt: & nota metallicorum hic dictio est: Der Schwaden, der Kobold sey aufgestiegen, wovon man habe aufreissen müssen, auch mancher Bergmannerstiocket worden; i.e. Cobaltum seu vaporem metallicum ascendisse, & hunc operarium suffocasse. Quem dicendi morem credo matrem istius opinionis maximam partem esse, qua creaturæ animatæ subterraneæ, Erd-und Berg-geister, kleine Koboldgen finguntur. Squidem verba, prout jacent, non aliter sonant, ac si agens quoddam intellectuale suffocationem & mortem hominis intenderit, & manibus quasi perpetraverit. Non aliter atque cum Paracelsi spiritibus, homunculis cucurbitalibus, atque ejusmodi phænomenis, suo tempore stupendis, comparatum suisse puto, quando jam album, jam rubrum, jam viridem spiritum ex Endore suo, i.e. per alembicum, ascendere & provenire ait, atque alluc tyrones nostri sine omni incantatione producere non nesciunt.
Ex omnibus hisce Cobalti & Cadmiæ nomina ad rem praesentem conveniunt, & si hæc rectè consideretur, pro Synonymis haberi debent. Quoniam autem Cadmiæ vocabulum apud scriptores plurimis laborat dubiis, hoc misso, Cobalti titulum servamus, vocabularium metallicorum sequentes, quicquid scholasticorum turba contra literarum barbariem obganniat. Cæterum de hisce nominibus & rebus meretur conferri Henkelii, qui Freibergæ in Hermunduris metalli teracissimæ, ut & agrorum & metallifodinarum adjacentium Physicus est experiens celebris, & societatis Berolin. Membrum est, Pyritologia, cap. 2. Cobaltum igitur est minera grisea, obscurè albicans, mineræ argenti albae, & pyrites albi, quoad colorem æmula, sed paulò obscurior, continens artemicum album & terram fixam, cum silice & cineribus clavellatis in vitrum cœruleum abiens.
Effoditur in Schneebergensium & Annæbergensium terris, inprinvis in Cervi, Rappolti, centum millia equitum, Galilææ, & quotquot sunt, puteis; & quidem in venis propriis, idque ita purum putumque cum durissimo silice, seu, quod vocant quarzo, ut, si quæ fortè alia minerarum genera intersperfa seu adfixa aliqui reperiantur, non simul cum vera Cobalti substantia, silici dicto innata, sed aliis ex causis, imo aliis venis associata non obscurè appareant.
Signorum externorum ejus proximum & indubium est minera quædam rosei coloris, structuræ radiatæ, quam Cobalti florem, Cobald-Blüthe vocant; inter egregia & spectatu digna in minerarum gazophylaceis recondita. Hujus operis datur & alia, coloris vero non adeo rosei nitidi, sed pallidioris, nulliusque structuræ, sed pulveris instar mineram ambientis.
Signum
Signum proprius praebet accurata ocularis collatio minerae hujus cum pyrita albo; accuratior cum minera cupri grisea; accuratisima cum minera argenti alba; cum quibus rebus interest ipsi non levis coloris similitudo, essentiae maxima differentia; quod vero verbis nec exprimi, nec concipi satis potest, ita, ut frequenti opus sit intuitu. Vid. laudata Pyritologia, p. 193, sq.
Signum proximum, seu res ipsa manifestatur ex vitro inde confecto, quod ex pyrita nigrum, ex dicta cupri minera rufum, ex argenti alba, & cupri participe minera, jam magis minusque nigricans; ex Cobalto vero sapphirinum prodit, unde & Zaffera, tum pro Cobalto tosto, tum etiam pro vitro coeruleo in pulverem redacto, nomen ortum, verosimile est.
I. Per se Cobaltum aurae, pluviae, soli in cumulo diu expositum efflorescit rosee vel persici coloris, qui dicitur, flos Cadmiæ, sed cum illo flore nitidiori antea descripto, non confundendus. Ille ritè extractus; reddit substantiam elegantissime rubram, & ad haec vitriolii obscurè viridis portiunculam, quae merentur ulteriorem investigationem; minerae autem non parvam quantitatem, tempus & assiduitatem & patientiam requirunt, cujus rei encheireses nostræ laudatas D. Henkel compertas probe habet.
II. Spiritus Nitri solvit illud cum impetu & effer vescentia, v.g. vi. vel iv. partes ad unam, quatenus minera pura vel minus est; unde vero resultare solet folutio non unius coloris. Viridis nempe color Vitriolii Veneris prope est, si cuprum certè continet; quod apparet in illa Cobalti minera, quæ Kupfer-Nikel appellatur, & adhuc cruda cupreum colorem praefert. Viridis tamen etiam provenit aliquando ex ea minera; quæ tota grisea, & nullatenus ad visum cuprea, quamvis
vis ad colorem solutionis Vitrioli Martis puri accedens; tamen à cupri contactu non planè aliena. Obscurè flavescentem solutionem reperio optimam ad vitrum illud fistendum cœruleum. Rubicunda implicatam sibi significat mineram Bismuthi.
III. Solutiones, cum Alcali, v. g. oleo tartari per deliquium præcipitatae reddunt pulverem porcellanæ debitè applicatum, egregiè cœruleum, si contigit, cætera paria, inprimis Cobaltum selectissimum, atque ignis te esse expertum directorem.
IV. Acidum Vitrioli & Salis communis adoriantur quidem Cadmiæ nostram, sed non tam solvunt, quam erodunt, inprimis Vitrioli acidum, & in pulverem album reducunt, adeò ut spiritus Nitri convenientior sit solvendæ Cadmiæ.
V. In vase clauso, retorta lapidea loricata, vel sublimatorio alio, igne aperto debitè detentum effumare patitur partem volatilem arsenicalem, ab initio aliquantulum fuliginosam, imo & sandaraceam, atque ita sulphuris communis non planè expertem, quam maximè autem se colligentem in forma semimetallica splendida, regulina, foliata, qualis ex pyrite albo provenit, ubi verò splendor per dies, imo per horas evanescit, luculento indicio, particulas aërias in substantiam illam habere ingressum.
VI. In furno vero tostorio (Rost-olfen) ubi flammæ igneæ mineram contingunt, adhaerescit camino vel duobus adstructis, sicut pulvis (Mehl) cinereo-albicantis coloris, qui colligitur pro conficiendo illo arsenico albo crystallino.
VII. Re-
VII. Remanet terra fixa, cinerea, vitrescibilis.
VIII. Minera Bismuthi (de qua quidem hoc loco specialissimus sermo non est, tamen coeruleo maximè inserviens, non praeterunda) igne aperto facile effluere sinit substantiam semimetallicam, quae Bismuthum appellatur, & ad alios usus venditur; & relinquit lapidem seu terram itidem griseam, fixam, dictam Bismuth-graupen.
IX. Minera illa quantum possibile, si pura, segregatur ex Cobalto strictè sic dicto, ut Bismuthum colligatur. Sed interdum, ino non raro illud ita insperatum & intertextum est, ut separari ab hac minus planè queat; hinc in ollis vitrificatoriis subsidet substantia regulina, dicta Speisse, coloris communiter albo-subrubricundi; quae tamen rarò vel nunquam Bismuthum ita purum est, sicuti hoc ex sua minera per se emanat, sed commixtam sibi habet peregrinam inter alia terram fixam cobalticam. Atque ita novis compositionibus vitrificatoriis iterum commiscetur. Subdividunt aliqui regulum hunc in Marcasitam, GlokenSpeisse, & æs caldarium, quorum illa inferius, hoc superius hæret.
X. Terra utrinque remanens fixa, per se difficillimè vel planè non in vitrum abit, quamvis in furno vere vitrificatorio per 8 horas illam detinuerim, vix quod unam vel alteram maculam subcoeruleam crucibulo Hassiaco adnotaverit. Et quoniam sabuli granula argillæ vasorum istorum inhærentia concurrunt, dubium adhac manet, utrum per se talis sit, quae sine addito coeruleum possit constituere vitrum; quin hoc negandum mihi inde videtur, quia massa, ubi vas non tangit, non nisi grisea est & manet.
XI. Terra
XI. Terra ista non planè sterilis, sed metalli particeps est. Quod cuprum hoc sit, facile praesumitur, si non è colore solutionum, tamen ex vitro coeruleo planè inde confecto, & ex agnata Cobalti minera, Kupfer-nikel. Quod vero paucissima metalli qualitas hic sit, non solum ex levitate terræ, sed etiam exinde apparet; quia neque ex Cadmia optima, neque ex agnata, utut à Venere denominata, substantia metallica cuprea ul-latenus elici & colligi potest. Quicquid autem de cu-pri portiuncula praetendi queat, illa tamen per se, quaè sit, definienda non est, nisi quod dicamus, eam Cad-miæ peculiarem esse atque specificam.
XII. Datur Cobaltum, quod etiam intossum, vi-trum coeruleum porrigit, imo quandoque elegantius, quam ubi tostum suit; quod non ex aspectu mineræ, sed per experimentum discendum est.
XIII. Itidemque per experientiam elucescit cogni-tio circa ignis gradus & continuationem, siquidem alia minera longiore & breviore, fortiore & leviore opus habet tostione.
XIV. Adjuvatur & vitrificatio & coloris elegantia per additum pulverem arsenicalem, imo arsenicum crystallinum ipsum.
XV. Regulae quidem non planè non universales prostant, ad quas Cobalti tractatio pro coeruleo vitro instituenda est; sed non constantes, quod jam signifi-cavi Opus igitur est non solum in privato laborato-rio variis, iisque tam secundum proportiones, quam ignis modos & gradus, & reliqua, experimentis; sed & in officinis Cobalti ipsis, ut docimasta indeesse ex-periendo invigilet naturæ mineræ & affixarum, atque ita
ita compositionibus & laboribus, utpote in re colorum quasi delicatissimis, recte prospiciat, illique ad votum minus succedentibus vel addere, vel abluere, vel corrigere aliter sciat.
XVI. Cobaltum igitur in hunc finem experturus, probe oculis consideret illud, utrum & quam purum à lapide & adhaerentibus, vel hoc minus aut quam minus sit; torre vel calcina, donec sumi cessent; commisce pulveri remanenti silicis vel sabuli silicei purissimi, albissimi, 1, 2, vel 3 partes, cinerum clavellatorum vel partem, vel pro fluxilitatis mineræ gradu plures, miscere probe, ingere in crucibulum, sidatur, subtus conicum, quali utuntur cuprum experientes, Kupfer-Tiegel. Si bene fluxerit, quod baculo ferreo experieris, quodque oculos feriusque fit, quatenus furnus & ignis sunt, exime crucibulum, & trigesactum vitrum scoriis separa; separatum pulverisa, non in vase ferreo, utpote colorem obscurante, fed, si prostat, in porphyrio, vel alio durissimo lapide; pulverem lava ab eo, quod albicantis sive grisei coloris est, Eschel seu Schlamm vocatum, atque tum hoc, tum illud desicca; desiccatum utrumque trajice per cribrum angustissimum; quod crassum, iterum tere cum aqua, desicca, donec omne comminutum sit. Tandem confer coeruleum obtentum tuum cum exemplaribus colorum, (Muster,) quae gradus, ordinem, titulos atque pretium suum publica lege jam constituta habent, & videbis, quid Cobaltum sumptum importet, & ubi error aliquis factus sit.
XVII. In grosso, ut aiunt, procedendi hic modus est. Cobalti minera è putco traceta, ab heterogeneis omnibus malleo, quantum potest, separata, calcinatur in furno, qui fornicatus, latus, plani terrè fundi est, atque ignem flammeum ab alio prope adstructo furno anemio super mineram recipit. Huic ex opposito furni
anemii introitus apertus est, ubi quidam rutro Cobalti terram circumvolvit, quo ignis undiquaque in eam agat, atque arsenicum eo melius disjiciat, donee non amplius fumet. Adhaec calcinantur silices electi purissimi & jam candentes projiciuntur in aquam frigidam, ut magis tractabiles fiant; ita praeparati tunduntur in pulverem seu sabulum. Tum Cobalti tosli pars una cum silicum partibus ut plurimum tribus, & ut eo facilitius situat, cinerum clavellatorum parte una, in cista quadam commixta funditur in furno vitrificatorio, in magnis ollis igne per 8, 10, imo 12 horas intensissimo; a quo operarius der Schurknecht unco ferreo magma jam fluens trenuè circumagit, ut omne in æqualem fluxionem abeat. Ubi tandem, quam potest limpidissime fluit, cochleari magno ferro vitrum exhaustur, & in alvearium, aquâ repletum, projicitur. Vitrum ita magis friabile redditum tunditur malleo, quem aqua agit (gepucht;) tusum trajecitur per cribrum orichalceum. Remanens ulterius tunditur, & trajectum in molam cum aqua subtilissime pulverisatur. Hoc lavatur tum ad abstersionem particularum salinarum, aliariumque sordium, tum ad separationem pulveris illius cine-rei albicantis levioris, quem Eschel appellant, à caeruleo, quod Blaue Farbe dicitur, secundum rationem, quod aliàs Schlemmen dicunt. Tandem in vasa per centenaria conditur, & per totum terrarum orbem divenditur. Sicut vero hujus rei, atque hinc pretii maxima differentia est, ita vasa certis litteris notantur, ita ut O.C. significet Ordinair Cobolt. M.C. Mittel Cobolt. F.C. Fein Cobolt. F.F.C. Fein, Fein Cobolt. F.F.F.C. Fein, Fein, Fein Cobolt; id quod vero ut pretiosissimum, ita & rarissimum est. Minera Cobalti ita praeparata, aliàs Schnaltum, Smalte, & mulieribus, blaue Stärcke, quo utuntur pro linteis dealbandis, communiter appellatur.
XVIII. Ven-
XVIII. Venditur & Cobaltum tantum tostum & cum duabus vel tribus partibus silicum vel quarzi commixtum, sub titulo Zaffor, item Zaffera, pro figulis. Ubi hoc meretur commemorari, quod pulvis hicce in vasis, quibus devehitur, tam compaetum fiat, & quasi concrescat, ut duri lapidis instar, malleo opus habeat ad comminuendum.
XIX. Caeterum Cobaltum per se argentum non continet. Quamvis enim detur ejusmodi vena, ex qua nobile hoc metallum excoquatur, tamen non nisi per accidens fieri exinde liquet, quia eadem vena illic plus, hic minus, & ut plurimum planè non argentifera est.
XX. Hoc non obstante, argentum nativum super Cobaltum non rarò reperitur, quod verò non aliud, quam hoc arguit mineram illam argenti non incongruam esse matricem.
Tantùm serè est, quod, propriâ experientiâ de Cobalto cognitum, recemmone dignum duxi. Quod superest, L.B. rogo, hanc rudi, quod dicunt, Minervâ conscriptam commentationem, sereno vultu velis suscipere, & cogitare, quod nec ego istud abs me alienum arbitrer quæ quid iis solet accedere, qui, nullo duce prævio, fragolas & inaccessas vias, ad Naturæ arcem tendentes, primi invadunt. Vale. Perscripsi Lipsiae, Mente Quintul. A.R.S. MDCCXXVI.
F I N I S.
ERRAT. Pag. 197. Lin. 24. lege landatus.