De Salibus Alcalino-Fixis, Auctore C. Neuman Chym. Prof. Reg. Berolin. R. S. S. Pars Reliqua

Author(s) Caspar Neuman
Year 1726
Volume 34
Pages 22 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

I. De Salibus Alcalino-fixis, Auctore C. Neuman Chym. Prof. Reg. Berolin. R. S. S. Pars reliqua. VI. An Salia Alcalino-fixa inter se differant, & qua in re? Quidem de hoc momento jam hinc inde quaedam incerui; nihilominus necessarium esse existimo, diversa quaedam momenta, praeter ea quae cursim adduxi, hac de re adhuc in medium proferre. De Salibus lixiviosis plantarum primum in genere notandum venit, Quod in quantum forsan una vel altera differentia interea sepe exserit, ista plane non à specifica indole & singularibus viribus, quas una vel altera planta ante combustionem & incinerationem posedit, ortum trahat, sed differentia ista primario dependeat à duabus aliis circumstantiis; (prout hoc experientissimus & insignis Chymicus D. D. Stahl jam animadvertit) nimirum 1. à diversa structura vel teneriorum vel crassiorum partium plantae; & 2. ab operatione, vel mutatis in ea enchiresibus & parvis manipulationibus. 1. Ratione structure acquiritur e.g. longe aliud Sal Alkali ex subtilibus & teneris foliis, quam ex crassioribus caulibus ejusdem herbae; aliud e petalis florum, vel totis floribus, quam e lignis; aliud ex feminibus, quam ex radicibus; aliud ex succo expello, quam ex ex-racto, quod ex ficcata herba cum multa aqua & fortissime coctione paratum erat; aliud ex teneris recentibus herbis, quam ex valde exiccatis; & sic porro. 2. Ratione operationis, acquiritur longe aliud Sal Alkali è leni tantum fumante excandescentia & incineratione, quam è forti flammante combustione; aliud ab elixivi- atione cum aqua frigida, quam cum aqua calida, imo cum reali excoctione ebullitoria; aliud si parum aquae assumas, quam si multum aquae adhibeas; aliud si parum & semel tantum calcines, quam si fortiter & saepius calcinatio reiteretur; aliud si Sal inspissatum cum mul- ta aqua iterum solvas, quam si per se in deliquium fluere permittas; idq; rursus secundum plures etiam alias circumstantias. Sed, nisi Salia lixiviosa de industria, forte per re- petitas calcinationes, vel deliquescentias, ad nimiam & maxime notabilem differentiam redigantur, in com- munibus ordinario usitatis laboribus & praeparationi- bus horum salium reperibilis differentia parva vel nul- lius est considerationis, excepto si forte minerale quip- pian, vel de industria, vel incuria, vel inscitia adhi- bitum fuit. Quod si ergo apud ordinaria pure praeparata sa- lia lixiviosa herbarum, diversitas quaedam tamen re- periretur, in hoc tantummodo consisteret, quod unum magis pure alcalinum quam aliud, unum subtilius, aliud crassius, unum magis terrestre quam aliud, unum paulo magis causticum quam aliud, unum cum pluribus ab oleoso ingrediente oriundis partibus, vel etiam copiosiore spirito acido imbutum, indeque magis crystallinum sit, quam alia salia: de cetero singula sunt salia lixiviosa, singula salia fixa & alcalina, sed singula non sunt vere pura, cum purissima ex iis adhuc sint impura, & ad alias chymicas applicationes adhuc inepta salia alcalina, dum pleraque apertum quippian & superfluum aci- dum, quaedam etiam superfluum terram aliasque ac- cidentales peregrinas immixtiones, si non voluntarias inceptas additiones, tanquam putatitia artificia pro ac- quirendis quirendis speciosis crystallis, secum foveat: Ita ut, si ordinaria in Pharmacopoliis parata vegetabilium crystallina lixiviosa Salia, animo revolvo, saepe non satis mirari possim, quare istiusmodi salia in hodierna praxi medica adhuc toto die adhibentur, cum tamen medico ignotum sit, quale sal agrotis commendet, aut praescribat, quia ejusmodi crystallisata salia nec pura alcalina, nec perfecte saturata salia neutra existunt, & per consequens accurate novit nemo, quantum alcali, & quantum acidi una drachma vel uncia talis pulchre crystallini salis continet, item, an praesens ibi & ad crystallisationem disponens acidum, vegetabile, vel minerale acidum sit. Quod si egomet in praxi medica Sale Alcalino fixo opus haberem, tum purum sal tartari vel etiam depuratos cineres clavellatos reciperem; quod si sal acidum ex usu foret, tum ex aperitis puris acidis commodissimum feligerem, & si sal medium adhibendum esset, itidem ejusmodi ex usitatis plene saturatis salibus mediis, quae me certiorum reddunt, & quod ad praesentem agritudinem pro commodissimo reputarem, in usum vocarem; tum enim certo scirem, quid ex pharmacopoeio daretur, & quid agro sumerent, reliqua autem incerta & imperfecte saturata salia, quae nec pura salia acida, nec alcalina, nec media seu neutra sunt, secure negligere & su loco relinquere. Istam adhuc admonitionem & consilium dare volo, quod si forte adhuc unum vel alterum singularem effectum ab hoc vel illo sale vegetabili lixivioso expectare velis, & quod si possibile est, ut quoddam Sal Alcalino-fixum adhuc singulare quippiam in re medica praesalio possidere queat ut ejusmodi herbam ad minimum quam lenissime excandescere sinas, non violenter incineres, multo minus fortiter exuras, omnium minime vero nec cineres nec sal calcines, tum forte G 2 specifica quae exspectatur virtus, in paucis quibusdam restantibus revera oleosis partibus (quippe in quibus tantummodo sitam eam esse oportet) aliquo modo conservaretur; cum contra certior sin, quod si absque consideratione & cautione igne flammae exuratur, cal- cinetur & depuretur, quod inquam revera nihil speci- fici nec singularis amplius reperiri aut demonstrari queat. Quanquam igitur curiositatis gratia, ex una eadem- que planta absque ullo peregrino aditamento, unice mediante igne & aqua, ut non dicam 40 vel 50, di- cam tantummodo permulta genera salium alcalino- rum fixorum, quorum aliud ab alio semper aliqua in parte, licet parum tamen aliqua in re, modo externo aspectu, modo etiam interna leviore circumstantia dif- ferre debet, praeparare & producere norim; tamen altera quoque ex parte non ignotum mihi est, quod non tantum haec multiplicitia ex una eademque planta artificiose producta, sed & omnia lixiviosa herbarum salia, imo quod plus est, omnia salia alcalino-fixa in orbe repertibilia ad eundem aspectum, virtutem & effi- caciem reduci possint: ita ut hoc respectu & intellec- tu non nisi unicum & unius generis sal Alcali fixum ex omnibus vegetabilibus in orbe statuam, dum vel hoc unicum in varias formas & effectus, vel etiam om- nia alia ad eundem aspectum & effectum reducere possum, adeo ut si salia lixiviosa ex centum vel plu- ribus herbis parata ante oculos habercin, ullum sal, multo minus ullum subjectum ex quo ejusmodi sal Alkali productum fuerit, divinare possit nemo. Quin nemo potis est tantummodo in genere cognoscere, num ex esculentio aut innocuo, vel ex summe veneno- so & maxime nocivo vegetabili confectum sit; an sub- jectum suaveolens, vel gravolens, plane absque ulio odore vel foedere suerit; an sapidum vel insipidum; purgans purgans vel adstringens; antiscorbuticum, epilepticum, vel antifebrile, emeticum, vel diureticum, narcoticum, vel sternutatorium causticum, vel balsamicum; an ligna, vel radices, cortex, vel medulla, flores, vel herbæ semina, vel succi, vel quicquid fuerint, ex quibus ejusmodi praesens sal alcalinum paratum sit. Existimo haec sufficere posse pro iis qui adhuc constanter opinantur, Salia Alcalina fixa specificam herbarum aliorumque vegetabilem, ex quibus producuntur, virtutem secum retinere, ita ut sal caryophyllorum & cinnamomi stomachicum, sal hyoscyami & papaveris narcoticum sal radicum jalappae purgans, sal radicum tormentillae, vel corticum chinæ chinæ adstringens vel antifebrile, sal ipecacuanhae & gratiolae emeticum, sal esulae causticum & sal cicuta venenosum & lethiferum effet, convincendis, quin & universos resurrectionis fratres ita confundendo, ut resuscitationem & revivificationem vegetabilium non ita facile concipere debeant, dum demonstrari ip- sis potest, omnia ejusmodi salia lixiviosa in toto Regno Vegetabili ad eandem figuram & effectum, imo (ut ante dixi) ex eadem herba ad tam multiplicitia salia reduci posse: unde aperte hic profiteor, nemini hominum possibile esse, ex cineribus, vel lixivio ne quidem solam externam figuram istius vegetabilis, ex quo parata sunt, rursus producere, vel in sale ipso ex ejusmodi puris salibus representare; de industria dico ex ejusmodi puris salibus; siquidem ipse non una vice vidi, ejusmodi figuras herbarum ex teneris æneis, & subtilibus linteis filis præter propter artificiosæ concinnatis, & in lixiviis concentricatis impositas vel suspensas fuisse, ubi utique omnia ad ejusmodi fila circumcirca crystallifera fuere, quæ deceptor ignaris tanquam veram resuscitatis plantarum representationem commonitavit: verbo, tota quæ prætenditur humana arte. arte resuscitatio, in veritate non fundata, sed tantum chimerica imaginatio est, & non nisi in libris visibilis & reperibilis, ita ut de hac materia jure dici possit: Dico ego, tu dicens, sed doneoque dixit & ille, Didaque post toties nil nisi dicta vides. Reperitur etiam inter puriora & ad chymicos labores aptiora cognita fixa alcalica salia ipsa, in hac vel illa parte quaedam differentia, qua vero itidem ab exercitato chymico omnia removeri, ea penitus aqualia & ad eandem figuram & effectum reduci possunt. D. D. Hoffmannus Professor Halensis, amicus meus estimatissimus in Libro 2. observationum Phys. Chym. selectiorum sub No. 29. totum caput hac de re consignavit, nihil tamen quam differentias ipsas observavit & protulit, quae praeter propter & summation in his consistunt. 1. Si oleum vitrioli nitro fixo affunditur, tum sub effervescentia verus spiritus nitri, vel aqua fortis exhalat. 2. Hoc vero nunquam fit, si oleum vitrioli sali tartari, vel cineribus clavellatis affundatur. 3. Quin & in his utrisque posterioribus rursus quaedam observatur differentia, dum a sale tartari (ex affusione olei vitrioli) superficies nigricantem cuticulam acquirit, liquor ipse nigricans evadit, & plane aliud foetor, quam spiritus nitrosi, à nitro fixo deprehenditur. 4. Omnia autem hæc a cineribus clavellatis non observantur, dum ab his nec spiritus nitri, nec cuticula, nec nigricans color seu solutio, sed iterum singulatis vapor apparet. 5. Fumi 5. Fumi hi nitrosi etiam manifesti fiunt, si oleum vitrioli sali tartari extemporaneo, quod ex 2 partibus nitri & una parte tartari paratur, affunditur. 6. Quod vero iterum non licet videre in ejusmodi sale tartari extemporaneo, quod cum pauca additione nitri elaboratum fuit. 7. Ex sale tartari & arena vitrum clarum & pellicidum parari non potest. 8. Bene autem ex sale tartari extemporaneo, ut & ex cineribus clavellatis. 9. Ex sale tartari, vel cineribus clavellatis in crucibulo fusis, adjectis carbonibus, resultat species hepatis sulphuris, quale tamen nec nitrum fixum, nec nitrum causticum constituit. 10. Sal tartari & nitrum causticum cum spiritu vini rectificatissimo tincturam largiuntur, quod vero nec nitrum fixum, nec cineres clavellati, nec istud sal tartari extemporaneum quod ex 2 partibus nitri & 1 parte tartari paratur, depromunt. Has quidem differentias laudatus D. D. Hoffmannus advertit, sed non adduxit, unde haec eveniant, qua in re differentia haec sita sit, an, & quomodo ista meliorari & corrigi queant, multo minus quomodo haec adeo differentia ab ipso reperta salia alcalino-fixae penitusque aequalia reddi possint, cum tamen omnia & singula naturali ordine procedant, differentia non adeo difficulter percipi & facile corrigi, & unum sal alteri æquiparari posse, adeo ut primum ne unicum quidem phænomenon, ex omnibus supra allegatis, uni vel alteri alteri sali singulare existat, & secundo inter omnia pura fixa alcalica salia nullum aliud discrimen amplius, nisi circa gradus causticitatis adverti debeat. (a) Affusum oleum vitrioli in nullo dictorum salium singularem, sed semper eundem vaporem & foetorem producere debet. (b) Omnia haec salia æqualiter in clarum & pellucidum vitrum redigi debent. (c) Singula etiam spiritum vini rectificatissimum pulchro colore tingere debent, & sic porro. Sic non necessum est mirari, quod oleum vitrioli ex nitro fixo, vel ex sale tartari extemporaneo, quod cum 2 partibus nitri paratum fuit, spiritum nitrosum ejiciat, dum, si hoc appareat in ejusmodi sale Alkali necessario adhuc quidam nitri crudi portio ineft, unde exundantes ex eo fumi (qui nihil aliud quam verum spiritum nitri constituunt) adeo naturales sunt, ac si Glauberiana methodo oleum vitrioli nitro crudo affunditur, cum e contra utique ex sale tartari vulgari, ex cineribus clavellatis, aliisque ejus generis alcalinis salibus, quibus nitrum non accedit, imo N.B. quibus non superflue accedit, etiam nullus spiritus nitri liberari, vel fumus nitrosus exspectari potest. Hæc res quo tanto certius pateat, recipiatur tantum idem nitrum fixum, vel idem sal tartari extemporaneum, à quo ab affusione olei vitrioli fumus nitrosus apparet, idque denuo cum uno vel alio subjecto inflammabili Regni vegetabilis commisceatur, e.g. nitrum fixum cum majori carbonum quantitate, & sal tartari extemporaneum cum copiosiore tartaro conjungatur, & deslagret ut ante, vel majoris certitudinis causa causa proportio carbonum, vel tartari adhuc plus augatur, quo superfluum antea, & adhuc crudum existens nitrum plus inflammabilis terrae reperiat, quacum incendatur & alcalifetur, ut per consequens nihil nitri crudi amplius restare possit, tum revera ex hoc recolledo sale, ab affusione olei vitrioli, nullus spiritus nitrosus amplius, sed potius plane ali vapores effumabunt. Quod oleum vitrioli cum sale tartari foetorem spiritui nitri plane dissimilem, nigricantem cuticulam, &c. obscuram solutionem efficiat, hoc a nulla alia re, nisi a superfluis adhuc in sale tartari residuis empyreumaticis partibus unice dependet; quod si sal tartari ab istis partibus decenti modo repurgatum est, tum itidem nec foetor amplius, nec nigricans substantia, ut pote quae oleum vitrioli cum omnibus oleatis contrahit, apparebunt: unde ex cineribus clavellatis, quia isti, mediante calcinatione, ab oleo empyreumatico magis liberati sunt, ut &c. ex puro sale tartari, si sufficienter calcinatum est, ejusmodi nigredo nunquam apparet, nec demonstrari poterit, sed ab affusione olei vitrioli omnia clara, & albida permanent. Simili ratione hoc oleum empyreumaticum in sale tartari unica existit causa, quare cum arena clarum pelucidum vitrum non largiatur; simul ac superflua hæc oleosa substantia ipsi dempta fuit, tum eodem modo, adeo aptum & commodum est ad pelucidum vitrum conficiendum, ac cineres clavellati, vel sal tartari extemporaneum ipsum: hanc rem declarat & confirmat, quod sub ejus praeparatione, durante detonatione cum nitro, omnis oleosa tartari substantia combusta & destructa est: unde hoc sal Alkali, quamvis tartarus ad ej s praeparationem acceterit, per consequens eodem modo vitrum clarum efficit quam cineres clavellati, ad quos nihil de tartaro affunitur. Quinetiam hoc in tartaro adhuc praesens, vel alio quoque modo sali alcalino conciliatum Phlogiflon utpote quod tantum & unice [prout jam læpis monui] ad causicitatem confert, est substantialis ista materia, qua spiritui inflammabili rectificatissimo tincturam conciliat, quamquam etiam ex parte spiritus ardens, qua menstruum, si nempe ille olei dives sit, non parum ad hoc contribuat, & tinctura tanto magis acceleretur, & augeatur. Quid mirum igitur, si ex sale tartari extemporaneo cum 2 & 3 partibus nitri parato (quippe per quod omne inflammabile, & ad tincturam producendum absolute necessarium destruitur) nullam tincturam recipias? VII. De relatione Salium Alcalino-fixorum, ad alia mixta chymica, eorumque usitata hactenus applicatione ad Chymiam. Quanquam sub definitione horum salium dixerim, ea consistere ex terra, in qua parum fixioris vel ultimo magis concentrauti salis acidi, & inflammabilis, mediante igne, tostione quasi & asfatione impactum est, attamen eodem tempore simul adduxi, ut ex ipsis definitionis verbis, Parum vel Aliquid, apparet, superfluum sive acidum, sive inflammabile, imo ipsas terrestres superfluas partes, non modo non necessaria, sed, & in respectu puritatis & perfectionis, quas ejusmodi sal requirit, prajudiciosa & nociva esse. Quod si purum quoddam Sal Alcali-fixum, sive de industria, sive per accidens, cum satis notabili & aucta portione unius antedictarum constituentium partium, sive sit nimium acidi, sive nimium inflammabilis, bilis, sive nimium partium terrestrium, vel cum duobus horum simul, denuo tractatur & commiscetur; tum novum hoc commixtum rursus, non modo aliem plane denominationem, sed & plane alias qualitates & effectus, ac antea folum Sal Alcali habuit, fortitur. Nam, si Sal Alcali-fixum cum sale acido tam diu commiscetur, donec, post remissionem effervescentiae, & separationem aquae, utpote quae tantum pro vehiculo solutionis inserviit, syrumpum violarum, si ejus aliquid admiscetur, in suo colore non alteret, eum que nec rubrum, nec viridem reddat, tum appellatur nova hæc mixtio sal medium, sal falsum, vel sal neutrum. Quod si acidum minerale ad hoc adhibitum fuit, tum novum ejusmodi mixtum facile in crystallos concrescit; si vero acidum vegetabile usurpatum fuit, tum difficiliter, vel plane non crystallifari potest. Cum autem in chymia valde distincta salia acida occurrant, proinde etiam juxta indolem istorum acidorum [si unum, vel alterum eorum, cum Sale Alcalino-fixo usque ad saturationem unitum est] exinde productum sal medium ordinario denominationem accipit, e.g. 1. Si Sal Alcali-fixum cum acido vitriolico, seu sulphureo, ita commiscetur, ut crystalli exinde emergant, tum ex his utrisque obortum crystallinum sal medium plerumque tartarus vitriolatus, vel sal polycheustum vocatur. 2. Si Sal Alcali-fixum, cum acido nitri commiscetur, & crystallisatur, perfectum inde nitrum crystallinum exoritur, quod nitrum regeneratum, vel etiam tartarum nitratum appellare confueverunt. H 2 3. Si 3. Si cum acido salis comminis faturatur, si inde sal commune regeneratum, ita dictum sal embazonatum, vel digestivum Sylvii. 4. Cum acido acetii sit terra foliata tartari, seu, sic dictum arcanum tartari. 5. Cum acido tartari oritur tartarus solubilis, seu tartarus tartarisatus. 6. Cum succo citri tartarus citratus. 7. Pars alcalina, quae in sale communi residet, cum acido vitriolico ejusmodi sal medium constituit, quod sal mirabile Glauberi vocant. 8. Quod si pars alcalina nitri cum dicto acido vitriolico commiscetur, ita ut ex his duobus ingredientibus crystallinum sal medium paretur, illud, quamquam in fundamento à tartaro vitriolato nihil differat, aliud tamen nomen recipit, dum scilicet ab innumeris annis arcanum duplicatum, vel panacea Holsatica appellatur. 9. Quod si vero ordinariis alcalinis plantarum salibus tantum superfluum quicquam acidi, sive à parte vegetabilis ipsius, sive aliunde accedat, tum communiter inde sal crystallinum plantarum lixiviosum oritur. Si Sal Alkali-fixum cum inflammabili quodam miscatur sive sint pinguedines, sive expressa, quin & certis sub enchiresibus destillata olea, exsurgit inde primo [uti notum est] SAPO, deinde vero etiam sal volatile, volatile & spiritus urinosus; quod si vero olci empyreumatici animalis quippiam accedit, tum hoc, cum eo etiam tantum imprægnatum, Sal Alcali, praeflammabili vegetabilium, in curiosis quibusdam liboribus non parum se se distinguet. Si bituminosum & acidum vitriolicum mixta [nempe in sulphure communi] cum Sale Alcalino-fixo concurrunt, dignitur inde hepar sulphuris. Denique, si purum Sal Alkali-fixum in igne, cum terra saturatur, puta pellucida, ut arena communi, gla- ce, pyrite, glarea, & similibus, tum non tantum subtilis spiritus acidus inde extorquetur, sed & totum mixtum convertitur in pellucidam & transparentem, in igne quidem adhuc fusibilem, in aqua vero amplius indissolubilem terram, nempe vitrum, vel etiam cum aliis additamentis in porcellanam. In genere Salia Alcalia-fixa, non facile se se uniunt, vel haec salia non facile quicquam dissolvunt, quod non vel inflammabilitatem, vel aciditatem quandam continet, & unum semper lubentius & intimius quam alterum. 1. Sic Salia Alcalia-fixa facile quidem dissolvunt sulphur commune, quippe in quo inflammabile & acidum unita occurrunt, verum facile quoque ab eo rursus separantur & liberantur. 2. Facile quoque dissolvunt, & se se uniunt cum axungiis, pinguedinibus & oleis expressis, & communicant pinguis hisce materiis dispositionem se se cum ipsis prompte in aqua solvendi, & cum aqua se se uniendi, cum alias istae absque Alcali-fixo unionem cum aqua omni modo fugiant & detrectent. 3. Salia fixa solvunt, & uniunt se quoque tandem cum oleis destillatis essentialibus, quamvis paulo difficilis. Et eadem cum differentia horum jam memoratorum duorum generum oleorum, eorumque facilitiori vel difficiliiori combinatione cum Alcali, separatio quoque eorundem succedit dum Salia hæc fixa a pinguedinibus, axungis & oleis expressis perquam facile, & ab oleis æthereis, vel essentialibus, contra perquam difficiliter, vel plane non separari queunt, praecipue si semel intime cum iis unita, & utraque in perfectum saponem redacta fuere. 4. Separatio ex vitris equidem tarde aliquatenus succedit, interim possibilis tamen est factu, quamvis in uno citius quam in alio (praæ reliquis in vitro silicum omnium facillime) dummodo denuo cum Alcali secundum artem miscantur, & debito modo tractentur. 5. Cum salibus acidis hæc Salium Alcalino-fixorum unio & solutio fere omnium facillime & promptissime succedit, & quidem triplici modo; (a) Vel miscendo, si utraque simpliciter absque intermedio conjungantur; (b) Vel præcipitando, si vel (α) sal acidum, vel (β) sal alcalinum fixum antea cum alio quodam corpore commixta fuere; (c) Vel etiam absque precipitatione, dum sal aci- dum equidem itidem antea cum alio quodam commixtum fuit, sed hoc in acido solutum per præcipitati- nem exinde non separatur. 1. Miscendo peragitur hæc unio, si Sal Alkali fixum in aqua solutum, vel etiam quod per se in deliquium abiit, abiit, cum spiritu vel liquore quodam acido confunditur, prout in elaboratione diversorum supra adductorum talium mediorum videre licet, e.g. in praeparatione terrae foliatae tartari, tartari tartarisati, nitri regenerati, tartari vitriolati ex spiritu vitrioli & oleo tartari per deliquium, &c. 2. Precipitando absolviatur hæc unio (α); si sal acidum antea cum quodam (A) metallico, vel etiam (B) animali combinatum & solutum fuit, id quod multipli ci ratione, vel per accidens, vel de industria, fieri potest, & in Chymia Pharmaceutica saepius occurrunt. (A) e.g. in praeparatione auri fulminantis, in qua, si Sal Alcali solutum in aquam regiam auro soluto imprægnatam, infunditur, unio Salis Alcalici cum utrisque acidis (scilicet nitri & salis) praecipitando, vel cum prostratione auri, contingit. Porro apparet hoc in praeparatione mercurij praecipitatii albi, in elaboratione tartari vitriolati Tachenii, & alis metallicis praecipitatio nibus permultis. (B) circa animales solutiones videre licet ejusmodi unionem Salis Alcalici cum acido itidem praecipitando factam, e.g. in praeparatione magisterii cornu cervi, aliarumque partium animalium. (β) Alia ex parte peragitur hæc unio modo praecipitationis, e.g. in praeparatione sulphuris antimonii sic dicti aurati, in qua Sal Alcali primum solutis sulphureis partibus imprægnatum deprehenditur, quod tam cum affuso sale acido se se unit, solutum vero antea sulphur praecipitando descrit; dispalescit hoc porro, si commune smegma in aqua solutum cum acido praecipitatur, & hoc fit ubique, ubi crassæ pinguis resinosæ, vel sulphurea, cum Sale alcalino fixo antea soluta & combinata fuere, postea vero cum acido praecipitantur. 3. Tertia methodus unionis, qua absque praecipitazione, nec tamen simpliciter miscendo absolviatur, dum adhuc intermedium quoddam simul adequit, duplici modo fieri potest; α. Vel si sal acidum antea cum sale volatili urinoso combinatum, & in sal ammoniacale redactum fuit, ubi, si huic sali volatili medio Sal Alkali fixum adjungitur, sal acidum, praecipue si lenis tantummodo calor applicetur, repente novo huic adveniente alcali fixo se se associat, & deserit sal alcali volatile, quod antea continebat, quod tum dicto leni calore, tanquam desertum & in se perquam volatile corpus, facile expelli potest; β. Vel sifstitur etiam hic unionis modus, si Sal Alcali antea cum debiliori acido ipso combinatum fuit, & fortius acidum affunditur, hoc novum mixtum in retorto vaso igni exponitur: tum enim debilius acidum cogitur absolute fortiori cedere, & destillando separatur, quod in destillatione spiritus nitri & salis fumantis, aliquumque luculenter patet. Quanquam autem hæc Salis Alcali fixi cum omnibus salibus acidis combinatio perquam amice quasi peragitatur, indetamen non existimandum, ac si cum omnibus AQUALITER contingat, vel cum uno eodem modo ac cum altero, æquali firmitudine se se uniat. Minime! sed & hac in re ingens occurrit differentia, dum in uno vel altero praferentia (ut barbare loquar) seu propinquior affinitas, vel prout cuilibet denominare placet, inter Sal Alkali fixum & hoc vel illud sal acidum observatur. Et cum hæc affinitatis scala in Chymia non parvi emolumenti, ejusque notitia Chymico practico perquam necessaria fit, proinde de ea, iis praecipue, quibus ista adhuc forte ignota est, quædam in medium proferre superfledere non possum, præprimis cum ex combinatione Salis Alcalino-fixi cum salibus acidi, & ex scala ista, quam jam producturus sum, sum, major vis & fortitudo unius acidi praeteriorum omnium optime annotari & dijudicari possit, nemope in quantum ad combinationem cum alkali fixo sepe refert. Purum ergo Sal Alcali fixum omnium optime & firmissime fete combinat cum fortissimo praeterioribus acido primigenio, puro puto, & fixiori acido vitriolico & sulphureo: quod si hoc acidum adhuc cum principio inflammabili, ut communi sulphure, commixtum prodit, tum intima ejusmodi unio cum alcali non celebratur, sed superficialis tantum solutio seu cohaesio emergit, &, ut supra jam notavi, fit nudum hepar sulphuris, ex quo alcali facillime, imo cum debilissimo acido vegetabili rursus separari potest. Bonaex parte firmius acidum hoc sulphuris Salis Alcalino cohaeret, ut ad minimum a debilissimo acido liberari non posset, si portionem tantum inflammabilis, quocum conjunctum fuerat, per deflagrationem anni sit, quod clare satis patet, si durante deflagratione sulphuris, Sal Alcalinum fixum ea ratione applicatur, ut volatilis spiritus sulphuris ei intricetur & irretietur; interim tamen cohaesio hæc non est satis firma, dum volatilis hic spiritus per propriæ quoque indolis, purius tamen, ab inflammabili plane depuratam, & magis fixum & concentratum, acidum vitriolicum rursus inde expelli, & à Sale Alcalino fixo liberari potest, ex alia ratione nulla, quam quia bona ex parte adhuc de principio inflammabili participat, ex quo acidum istud adhuc volatile & subtile, per consequens non ita purum & fixum existit, ac oleum vitrioli rectificatum; si vero ejusmodi spiritus sulphuris volatilis tantum per aliquod tempus libero aeris expositur, tum tenerum hoc inflammabile plane dissipatur & exhaling, restante è contra idem puro, fixo, & cum alio ex vitriolo, vel alumine, destillato acido, in omnibus omnibus probis aquali, & in nulla re diverso acido, quod tum cum Sale Alcali fixo, eadem ratione ac aliud purum, fixum, acidum vitriolicum, se se quam firmissime commaritabit. Post hoc acidum sulphureum, vel vitriolicum, unit se se nostrum Sal Alcali fixum lubentissime cum acido nitri, seu spiritu nitri. Et post hoc cum acido salis communis, seu marini. Denique omnium debilissime cum acidis vegetabilium, ut acido acetii, tartari, spiritu lignorum, spiritu facchari, succo citri, vino Rhenano, &c. Ex his igitur sufficienter addisci potest, qua ratione novae semper combinationes Salis Alcalino-fixi cum sale acido perpetrari, & idem alcali aliquoties debiliiori acido per fortius rursus surripi possit, ubi autem in scala hac non deviandum est. Nam si Sal Alcali fixum cum puro acido vitriolico combinatum foret, tum utique nullum acidum ex omnibus aliis potens esset, hoc Sal Alcali fixum ipsi rursus eripere, quia nimirum hoc est fortissimum omnium, & omnia reliqua acida sunt multo debiliora, utpote quae singula contraria ex parte ab acido vitriolico separari possunt. Equidem D.D. Stabl etiam ad hoc medium quoddam demonstravit, qua ratione Sal Alkali ex acido vitriolico rursus liberari posset: verum hoc non fit mediante alio acido, sed mediante additione principij inflammabilis, paucis per artificiosam sulphuris formationem, per consequens requisito ad hoc labore in igne. Laudatus D.D. Stabl hunc mihi, Anno 1718, cum tunc temporis Lutitiae Parisiorum adhuc degerem, singularem honorem exhibuit, ut hujus liberationis causa novum plane problema, ad istam sulphuris genesin plane non applicabile, in considerationem & solutionem per literas mihi proponeret; continetur autem sequentibus verbis: Qua ratione Sal Alcali fixum ab acido acido vitriolico, prout utraque sub figura crystallinitar- tari vitriolati apparent, in sola cavitate manus, & u- nico in momento liberari possit? Quae momenta ali- as inaudita adhuc fuere, quod possibilia existant, & forte ad hoc usque tempus adhuc nemini praeter laudatum D. Stahlium & me, vel cui prior forte is- tud manifestavit, nota erant. Dominus Geoffroy se- nior, professor Chymiae Parisiensis, cui problema hoc tum temporis communicabam, Anno 1720, in histo- ria academiæ scientiarum Gallicæ, illud imprimi cura- vit, & putativam hujus problematis solutionem an- nexuit; sed vir hic quam amicus meus perdilectus, rem plane non tetigit, sed penitus aberravit dum desideratam hanc Satis Alcalini separationem, de formatione sul- phuris diu jam cognita & publice nota, explicat & ap- plicat; haec vero sulphuris productio plane non in u- nico momento, multo minus in sola cavitate manus, sed in crucibulo igne candente fit, vel perpetrari de- bet. Circa combinationes praecipitatorias, in quibus metal- la soluta fuere, adhoc observandum est, quod Sal Akali fixum, durante unionem cum acido, cadenti ad fundum metallo alterationem quandam imprimat, qua non raro tantam mutationem involvit, ut talia cum ipso praecipitata metalla perquam difficulter in pri- stinam malleabilem & fluxilem, seu fusibilem metallicam formam reduci sese patientur; cujus rei (ut aliquid tantummodo adducam) etiam ferrum, quod ex com- mixtione vitrioli martis cum Sale Alcalino-fixo, in praeparatione tartari vitriolati Tackenij, ad fundum cadit, sufficiens testimonium prohibet. Solent etiam nostra Salia Alkalina fixa, praeter me- morata superius corpora, per se adhuc diversa cor- pora metallica solvere, quanquam pro hac intentione aliqualis causticitatis gradus requiratur. (a) Solvunt (a) Solvunt proinde calcem plumbi, vel etiam plumbum tenerè rasum. (b) Solvunt itidem subtilem rasuram cupri, vel etiam cuprum è vitriolo præcipitatum, quin & cuprum in viridi æris contentum. (c) Sic & stannum solvunt; (d) Ut & regulum antimonij, cum quo in calceinimo etiam ultimatum, si fortissimo igne torquentur, plane in succinei coloris vitrum convertuntur. (e) Ferrum solvunt duplici ratione; (1.) Vel dum cum nitro detonatur, & nitrum causticum ejus ope producitur; (2.) Vel etiam, si puram solutionem Salis Alcali fixi solutioni martis cum spiritu nitri antea factæ infundo, prout hoc fusius in Dissertazione quadam sub D. D. Stablio de hac materia evolvi potest. Quod si vero fixum nostrum Sal Alcali antea sulphure bene imprægnetur, tum omnia metalla, (quædam etiam semi-metalla) nimirum cuprum, ferrum, plumbum, regulus antimonij, imo etiam stannum & aurum cum ipso dissolvi possunt. Denique, ut coronidem imponamus, adhuc meretur, quod Salia Alcalino-fixa, Salibus Alcalino-volatilebus ficcam consistiam concilian, quod corpora alcalino-terrea non faciunt. Solvunt etiam hæc fixa salia tam ex spiritibus urinosis, quam ex spiritibus inflammabilibus quoque superfluam perfluam, & superficie tenuis tantum adhaerentem, ole- osam substantiam. Quibus usuibus ulterius in Chymia adhiberi solem- ant, partim jam satis notum est, partim etiam occasio- ne variorum aliorum laborum jam à me pertractatum fuit, unde nec de his, nec de reliquis diversis putati- tiis, & injuria sic æstimatis, revera autem falsis Salis- bus Alcalinis, quippe de quibus adhuc unum & al- terum monendum, si non fortasse totum capitulum annectendum esset, ulterius quicquam adducam; sed ne pertractatio hæc nimium excrescat, finem hifce imponam. Berolin. Mensis Sept. 8vo. 1725. CASPAR NEUMANN, Chymiae practicae Professor Regius.