Epistola Domini Antonij van Leeuwenhoek, R. S. S. de Osculis, Sive Spiraculis Foliorum Buxi, Item de Lanugine Malorum Persicorum & Cydoniorum
Author(s)
Antonij van Leeuwenhoek
Year
1720
Volume
31
Pages
6 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
IX. Epistola Domini Antonij van Leeuwenhoek,
R. S. S. de Osculis, sive Spiraculis Foliorum
Buxi, item de lanugine Malorum Persicorum
& Cydoniorum.
Delphis, 15. Januarij 1721.
NUPER Cogitationem meam converti ad
Frondes Arborum nostratium, tacitusque me-
ditabarnum & illae forsitae Osculis sint instructae; cum
igitur in Area mea duas haberem Arbusculas, sive
Plantas illius Buxi, quae Vulgo Palma Ceres appellatur,
folium ex iis unum decerpsi, & in partes divulsum ope
Microscopij contemplatus sum. Tum vero partes il-
las, per quas Transpiratio vel Exhalatio fit, clarissime
visu distinxi. Adhaec complures percepi exiguissimos
Hiatus, qui lucem transmittebant: Quos tamen com-
modius majorique numero percepi, cum partes pra-
dicti folij aliquanto essent fusciores.
Cum praeterea supra porticum Domus meae, quae Por-
ticus plumb boconecta est, alia staret Arbuscula Buxi;
quaedam illius Foliola, partim adhuc virentia, partim
exsiccata, mihi adferenda curavi, ut illorum Texturam,
quantum possibile esset, investigarem: Quid eo Successu
fecit; ut istiusmodi Oscula, sive Spiracula, in foliis istis
clarius Visu perceperim, quam in ullis unquam Fructibus
ante perceperim. Ut autem Multitudinem Osculorum,
quae in tali Foliolo percepi, velut Oculis expositam
haberem; Folium Buxeum Lineali imposui cupero, quod
quod in varias partes distinctum erat: Comperique Longitudinem Folij parem esse octonis partibus Pollicis, in decem partes distributi; Folij vero Latitudinem cum medietate pollici, sive quinque decimis partibus exæquari.
Jam vero ponamus tali Foliolo Figuram esse Ovataam; adhæc Latitudinem ejus atque Longitudinem conjungamus: Tum exsurget numerus 13, cujus dimidium sit 6½. Dein ponamus idem Foliolum, post illam Latitudinis atque Longitudinis conjunctionem, instar Circuli esse rotundum; illiusque Diametrum 6½ decimis Pollicis partibus ex æquo respondere.
Exinde juxta Foliolum ante dictum, locavi Pilum Porcinum; quem adhibito Microscopio contemplatus, judicavi duodecim Buxi Oscula, si sibi contigua jacerent, cum Diametro Pili Porcini Longitudine exæquari; Sexaginta vero Pilos Porcinos judicabam Magnitudinis esse pollicaris. Sequitur decimam quamque Pollicis partem sex Diametris Pilorum Porcinorum Longitudine parem esse; dimidiataam vero Diametra Folioli Buxei cum 19½ Diametris Pilorum Porcinorum exæquari. Quæ 19½ Diametri, si duodecies, id est juxta numerum Osculorum, multiplicentur; efficitur numerus 234, quam Longitudinem dimidiatus Folioli Buxei circulus ex antedictis habet.
Ut autem quid tali Circulo continetur suppute mus, primo cum Geometris statuendum est; quæ proportio est numeri 14 ad numerum 11, eandem Proportionem esse inter numerum quadratum Diametri cujusvis Circuli, & ea quæ Circulo ipso continentur. Sequitur unam Folij Buxei Superficielem Osculis 172090 praeditam esse. Cum autem altera Superficies haud paucioribus instructa sit; tandem exsurget numerus
Osculorum 344180, quorum Ope Perspiratio & Exhalatio fiat.
Cum Lanuginem illam, quae Mala Persica, vulgo Montana convestit, nupera Æstate sine Microscopio considerarem; Frustula quædam Mali Persici, ex cortice excisa, ante Microscopium collocavi. Tum vero judicabam Floccos illos Laneos Multitudine pares esse Osculis per cutem Mali Persici diffusis. Et quemadmodum Oscula Fructuum velut inter duo labiola patescere, nec plane rotunda sed aliquantulum oblonga esse, jam ante monui; sic Flocci Lanei, ex Osculis dictis efflorescentes, non omnino rotundi sunt, sed nonnihil plani. Sed & complures in medio Ruga quadam notatos esse videbam.
Ut autem Multitudinem Osculorum halitus exspirantium palam proponam; unàque ingentem numerum exhalantium humorum, qui Aeren ingressi in particulas oblongas, sed alias aliis longiores spissescunt, Osculis subjiciam; exiguum Mali Persici portionem delineari & in Icone 3 per ABCDEFG indicari curavi. Ubi quidem ABFG perpusillum est Frustum Mali et Corticis Persici, per BCD EFG lanugo Malo adhaerescens designatur.
Magnitudinem dicti Frustuli, per Iconem designati, sic æstimare poteris: Tres Vultus mei Pilos Microscopio applicatos habebam, quos Pictori post Iconis modo dictæ Delineationem intuendos exhibui. Cum deinde ejusdem Iconis Longitudinem, a G ad A in 16 Partes distribuisse; rogavi quot latorum pilorum Diametros in illa Iconis Longitudine contineri judicaret; qui, ne octo quidem respondit. Quod si verum esse statuamus, quam incredibili Floccorum Laneorum Multitudine necesse est Malum Persicum circumvestiri!
K. k
Cum
Cum postea Mala sive Pyra Cydonia permutu-
ruisset, quaedam etiam Mali Cydonij particulas ad
Microscopium applicavi; & Lanuginem, quae ex Malo
Cydonio exhalatur, neque Lanugini Mali Persici Copiâ
cedit, delineandam curavi; quae omnia in Icone 4 de-
signata vides per H I K L M N O. Ubi H I N O
perparva est portio Mali Corticisque Cydonij, per
I K L M N Lanugo ex Malis Cydoniis exsudans in-
dicatur. Quae Lanugo, licet in Cydoniis longior quam
in Persicis, non tamen in illis erigitur, sicut in istis; sed
crispando sibi invicem implectitur.
X. Remarks on some Attempts made towards a
perpetual Motion, by the Reverend Dr. Desagu-
liers. F. R. S.
The Wheel at Hesse-Cassel, made by Monsieur Or-
fèves and by him called a perpetual Motion, has
of late been so much talk'd of, on Account of its wonder-
ful Phenomena, that a great many People have believed
it to be actually a self-moving Engine; and according-
ly have attempted to imitate it as such. Now as a great
deal of Time and Money is spent in those Endeavours,
I was willing (for the Sake of those that try Experi-
ments with that View) to shew that the Principle,
which most of them go upon is false, and can by no-
Means produce a perpetual Motion.
They take it for granted, that if a Weight descend-
ing in a Wheel, at a determinate Distance from the
Centre, does in its Ascent approach nearer to it; such
a Weight