Jacobi Keill, M. D. De Viribus Cordis Epistola

Author(s) Jacobus Keill
Year 1717
Volume 30
Pages 7 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

II. JACOBI KEILL, M.D. De Viribus Cordis Epistola. Viro Celeberrimo RICHARDO MEAD, M.D. S. P. D. Jacobus Keill. Epistolam D. Jurin, Tibi, Vir Clarissime, inscriptam, in Actis Philosophicis nuper publicatam legi; in qua, ea quae a me traduntur de viribus Cordis, infirmare conatur vir Doctissimus. Cum aestimatio virium, quibus Cor Sanguinem expellit, a Borellio facta, fere omnibus valde incredibilis videbatur, non me temerarium, non Borelli nomini injuriosum, non orbi literato ingratum facturum existimavi, si ad verum propius accedere tentarem. In quo Tentamine, non accuraram virium Cordis definitionem mihi propositum erat dare, sed potius methodum, quae hae vires forte inveniri possent, indicare; & Geometriae peritiores ad Problematis valde desiderati investigationem incitare. Quo animo tentamen illud primum suscepi, eodem ea, quae in eo reprehendit vir Doctissimus, nunc defendam Ne- quaquam enim mihi honorem quæro (utcunque parva mea existimatio sit, est certe debito major) sed Genti Medicæ lucem undecunque illatam gaudeo. Idcirco non ut Decreta mea sutilneam, sed ut vir huic negotio plusquam par, suas demonstrationes secum reputare, & Republicæ Literariorum correctores denuo reddere dignetur, hanc Tibi scripsi literam. Quem enim Adversarius Patronum sibi ambivit, ego Te judicem Controversiæ intelligentem & æquissimum melhercule exopto. Præcipuum quod Borellio, D. Moreland, mihi objicit vitium est, quod in Potentiam Cordis æstimandam, quam rationem ad pondus iners, vel corporis gravitatem obtineat, determinare suscepimus. "Sed Cor, inquit, cum & ipsum inter contrahendum movetur, & corpora opposita, Sanguinem nempe & arteriarum tunicas in motum impellit, patet ejus Potentiam non alià ratione sciri posse quanta sit, quam ut motus hujus quantitatem cognitam teneamus. Motus autem qui liber cum pondere quiescente comparari non magis potest, quàm linea cum rectangulo." At à nemine certè nostrûm, quod scio, est Motus Cordis cum pondere quiescente comparatus. Potentiam autem Cordis, seu vim Cordis motricem & Sanguinem impellentem cum pondere conferre, quid prohibet non video. Quamquam enim inter Pondus & Motum corporis solidi nulla fit relatio, vis tamen motrix, si in fluidum agit, ad vim gravitatis quandam certe rationem habet. Et vera vis corporis motrix, certam in fluido motus quantitatem in dato tempore efficiens, æqualis est ponderi, quod vi gravitatis cadens, in eodem tempore, eandem motus quantitatem sibi acquirit. Hinc vis, quà ex orificio aliquo aqua exprimatur, certo ponderi æqualis esse dictur; quia pondus datum, & vis aquam exprimens æquales motus in temporibus æqualibus generant. nerant. Hic genuinus Corollarii Newtonianus sensus mihi videtur esse, nec ab hoc sensu discrepant, quae de Cordis viribus explicui Verba Newtoni sunt, Vis, qua totus aquae effluentis motus generari potest, æqualis est ponderi &c. quae non satis attendisse videtur Jurinius, cum dicit Pondus autem illud quo motus aquæ ex vaso effluentis generari potest, &c. Sed si hæc re à nobis peccatum est, cum summis certe hujus sæculi Geometris Hugenio & Newtono pecavimus, quorum uterque vim fluidorum per vim gravitatis exponit. Nec in Corol. prædicto id solummodo facit Newtonus, sed in aliis etiam locis ostendit Methodum, quæ ratio resistentiæ Medii, id est, actionis fluidi in corpus solidum, ad vim Gravitatis vel centripetam inveniri potest, ut videri licet in Prop. 4ta & 5ta Libri secundi, eorumque Corollariis. Alia profecto est actio fluidorum in solidum, & alia solidorum in se invicem. Fluidum datâ velocitate motum, datum pondus sustinere potest, cum fluidi partes sibi mutuo continuò succedentes in pondus impingunt, adeoque vis fluidi est revera ponderi æqualis; sed cum Solidorum non par est ratio, eorum Vis cum Gravitate comparari nequit. Me insuper reprehendit Vir ingeniosissimus, quod velocitatem Sanginis è corde detrusi, per totam systolem æqualem posui, quam ille valde inæqualem esse demonstravit. Verum à me nusquam Sanguini æqualis data est velocitas, sed pro summâ omnium velocitatum mediam posui. Sed utrum æqualis vel inæqualis est Sanguinis è Corde ejecti celeritas, nondum satis mihi constat; certe quæ pro æquali velocitate stat ratio, ea mihi in praesens firmior videtur. Sic emaculatis vitiis quæ in primâ nostrâ methodo reprehendit vir Cl: quid in alterâ quæ subjuncta est, illi displicet, videamus. Et eit certe assumptio illa quæ à Borellio, aliisque viris doctis fæpius usurpata est, nempe, quod similium musculorum vires sunt in ratio- ne ponderum. Aliam virium rationem in Theoremate stabilire conatur Jurinias: sed cum ex communi omnium suorum Theorematum Principio oritur demon- stratio, communi etiam corum fato involvetur: Si e- nim principium illud fallax est, (ut mihi videtur) nec ad causas ad quos adhibetur, congruit; corruunt certe omnia, quae hæc basi innituntur. Supponit Vir Clar: Vasorum tunicas in Sanguinem intus contentum im- petu irruere, & motûs sui partem Sanguini iætu com- municare: & hic in motu Cordis, vult Ventriculum tanquam solidum Corpus, datâ velocitate motum, in Sanguinem impingere, & iætu motûs sui partem illi impertire: quæ suppositio nec Sanguinis nec Cordis, nec Aeris è Pulmone expressi motui competir, nec ullâ minimorum iætuum reiteratione, horum motibus ita accommodari potest, quin quæ inde deducentur con- clusiones pro incertis & omnino falsis haberi debant. Cum inter Sanguinem & Cordis intimum nullum intercedit spatium, sed est alter alteri contiguus, non iætu hoc in illum, sed pressu agit: nec ullam in initio suæ contractionis celeritatem ventriculi habent, sed se contrahendo velocitatem tempore acquirunt, tanquam gravia cadendo, vel ut fluida rarefacendo, ex quo forte omnis vis Cordis oritur. Adeoque non æquabilis est motus contractionis, ut vult V.r Doctissimus, sed est motus instar cadentis acceleratus. Idem igitur est dis- crimen inter iætum, quo Cor Sanguinem ferire vult Ju- rinias, & pressuram quæ Cor revera in Sanguinem agit, quod est inter actionem corporis solidi moti, & vim gravitatis: sed ipso fatente, haec comparari nequeunt. adeo- que pressura seu actio cordis in Sanguinem per iætum nec à Viro laudato exposita est, nec unquam exponi potest. Hanc sententiam confirmat ipsa Cordis potentia à Viro Cl. inventa. Si enim pondus darâ velocitate motum, cordis potentiae æquale esset, tunc Sanguis omni vi Cordis in pondus illud direæte impulsus motum ponderis temporis momento destrueret: sed quocunque magno impetu ponderi occurrat Sanguis, nunquam illi omnem motum in instanti eripiet, adeoque est hoc ponderis potentia Cordis minor, nec recte per motum ponderis vires Cordis exponuntur. Fluidorum vires in corpora solida, ubique eodem prorsus modo quo solidorum vires in se invicem, Juri- nus æstimat & perpendit, cum tamen maxima interfit differentia; & ab hoc capite fluit quicquid est in il- lius Propositionibus erroris. Ubi enim corpus solidum, cujus partes firmiter inter se cohaerent, in aliud impin- git, unaquæque corporis particula simul & semel suam alteri vim impertit: at res aliter se habet in fluidis, in queis nulla est partium cohaerentia, nulla fluidi pars, nisi in ipso tactu, in corpus sibi oppositum agit: idcir- co cum columna aquæ adversus corpus solidum sur- sum vertitur, partes columnæ à corpore remotiores nullam illi vim imprimunt. Corpus etiam solidum unicum columnmodo ictum alteri communicat; at co- lumna fluidi in corpus sibi oppositum continue agit, & minima columnæ pars minimo temporis momento, ictum infinite parvum illi imprimit, eodem prorsus modo quo gravia cadendo agunt, quibus igitur fluido- rum motus recte comparatur. Porro omnis motus corporis solidi in alterum directe impingentis in temporis momento destrui potest: sed motus solidi vim fluido imprimentis, non nisi gradatim imminuitur, & in dato tempore evanescit, pari ratione, qua Gravitas in corpus sursum misum vim suam exerit. Ex quibus satis abunde constat, inter vim fluidi in motum æcti, & vim gravitatis magnam esse affinitatem, & unam per alteram recte exponi posse; vim autem corporis solidi ad vim gravitatis referri non posse. Cumque hanc diffe- rentiam rentiam non satis attendisse videtur Doctissimus Jurinius, à vero multum aberrasse mihi videtur. Si igitur sepo- sitâ suâ, de Vasorum iactu, hypothetâ, & vi pressuræ, quâ Natura utitur, pro Principio adhibita, alia Theo- remata de Cordis & Sanguinis motu & viribus, elegan- te suâ demonstrationis methodo, construire dignabatur, sele dignum, mihi certe gratum, nec eruditis inutile præstiterit. Tu, qui Rei Medicæ principarum tenes, Vir Amplissime, dissentientium disputationes tuâ prudentiâ ita moderari digneris, ne Indoctis ludibrio, sed ut Do- ctis emolumento esse possint. Dabam Northamptonia 23. die Junii 1719. III. An account of some Experiments relating to the Specifick Gravity of Human Blood. By James Jurin, M.D. and F.R.S. It is well known from the Observations of Mr. Leeuwenhoek and others, that Human Blood consists of red globular Particles, swimming in a pellucid Lym- pha, or Serum. Which two different Substances, tho' of unequal Specifick Gravities, yet so long as they con- tinue to circulate in the Veins and Arteries, are pre- vented from separating by their Motion and Warmth. But when the Blood comes to stagnate and cool in a Porringer, the globular Particles uniting together by their attractive Power, and sinking by their Weight, which is greater than that of the Serum, form the Coagulum, or Crassamentum, at the bottom of the Por- ringer, the Serum swimming above it. Things always happen in this manner, when the Crassamentum is at liberty to subside: but it often falls out, that, either by its adhesion to the sides of the Vessel, or by the bubbles of Air, which the Blood * gathers