Guilhelmi Musgrave Regiae Societatis Socii, de Britannia quondam poene Insula, Dissertatio

Author(s) Guilhelmi Musgrave
Year 1717
Volume 30
Pages 15 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

II. Guilhelmi Musgrave Regiae Societatis Socii, de Britannia quondam pœne Insula, DISSERTATIO. Cum Belgium nostrum a Britannico adluitur Oceano, illo latere Insulæ hujus triquetrae, quod est ex adverso Gallia; visum mihi fuit, priusquam id describere conarer, antiquam & diu agitatam movere quaestionem, de Britanniae cum Gallia conjunctione, &, an revera unquam esset, exquirere. PRIMUM igitur, positâ Chersoneso Britannica, utrum exedi potuerit: Deinde, utrum exesa fuerit, edifseram. DE priori propterea dicendum, quod a docto & magni nominis Viro, Vossiorum altero, strenue negatum sit, unquam, ubi hodie Fretum est, fuisse Chersonesum: & quidem ideo negatum, quoniam, illo sentiente, nihil ei deterendæ dividendiæque par inveniatur. Ut Taprobana (Insulam Ceylon) a vicina continente non avelli proberet Vir Clariss. [Otio (a), inquit, abundant, qui istiusmodi Ægyptiorum fabellis, jam millies productis, totiesq; recolitis, aurem commodant. Quam constans & tenoris sui observans sit rerum natura, patet e Bosporis, omnibusque omnium terrarum Fretis. Iis cum praecipue Marium & ipsius Oceani vis semper incubuerit, eadem tamen ubique a tot annorum millibus & ab ipso, ut verisimile est, rerum exordio, servaret intervalla. Currant licet, ac recurrant Undæ, allatrent undequaque Fluvius, fortius est Elementum quod re- (a) In Notis ad Melam. fistit, quam quod oppugnat. Exeit Scopuli, ac vasta maris antra, satis ubique ostendunt; quantum Oceani impetus lapsu seculorum posse efficere: verum hæc ipsa quæque, quid non posse efficere Oceanus, multo clarius ostendunt. Hæc Isaacus. UT disputationem ea de re ingrediari, Vir hic Clariss. Naturæ, nec qua agit illa nec qua patitur, statum ac conditionem, ex omni parte, sic, ut est revera, animo satis advertisse videtur. Cum non de Taprobanae solum Freto commentatur, sed de Fretis in universum, & quidem Argumento a constante & tenoris sui observante rerum natura accepto, videamus quam hæc cum Occanis & Freto nostris conveniant, & in iis quam constanter agat Natura. OCEANI Britannici, prout nunc dierum est, cum latitudo tum profunditas investiganda, ut ex iis de prisco seu Freto, sive Sinu, possimus sententiam ferre. Ut autem eas comperieramus, adeunda est Tabula Haliciana, sui generis omnium accuratissima, ex jussu Regis Guilhelmi ejus nominis Tertii constructa. Ea docemur, in Oceano Britannico, ubi Terrarum hiatus, hac illac amplissimus est, a veterum Ocino (Lizard-Point) ad Insulam ei oppositam Ushant, unum esse gradum cum semisso, id est Leucas quasi triginta, sive milliaria 90. Hinc Oceanus se in oriente parum adducit, at multo magis ubi Promontorium in eum procurrunt Normannicum: ibi enim est dimidio adductior; cum inter Peverel-Point, & Cap. de Hague e regione sita, Leucarum Anglicarum quasi 16 distantia sit. Tunc se iterum effundit, ubi Sequanam recipit: at brevi in arcum agitur, inter Beachy-Head & Cape St. Vallery. Dein paulatim angustior, fastigiat se molliter, usque dum in Fretum contrahitur, inter Ness Anglorum, & Gallorum Blackness, non amplius octo Leucis, id est 24 milliaribus patens. Terræ tunc tunc aperiuntur longe lateque vastissime, & spatium Mari faciunt Germanico. Hæ sunt Oceani Fretique Britannici diversæ latitudines; quibus appareat, eas, si non continuo, tamen adeo rara tamque exigua cum ampliatione minui, ut argumento nostro nihil inde queat derogari. Ita enim Oceanus contrahitur, ut qui initio, seu Faucibus ejus Britannicis, Leucas triginta, sive Milliaria præterpropter nonaginta latus sit, post Leucas 153 circiter, sive Milliaria 460, (quæ hujus Oceani longitudo est) ad 24 milliaria contrahatur; id est ad primæ latitudinis partem quasi quartam. PROFUND A hujus Oceani altero jam loco sunt expiscanda, & quidem optime beneficio ejusdem Tabulae. In ea dividitur Oceanus Britannicus una cum Fretto, in Columellas numero decem, oblongas. Harum singulæ latera sunt ex circulis Meridianis accepta; quæ cum in plano ducta sint, videntur esse recta. Columellæ terminantur adversis Galliae Britannicae litoribus: hoc est, Lineis huc illuc curvatis in litorum morem. INCIPIAMUS a prima in occidente, quæ & longissima Columella est: & (præmisso, quod Hiberniam & Galliam inter, Oceanus orgyias altus sit in locis compluribus octoginta; uti paulo ulterius in aperto Mari, 100, 120, 140) notandæ sunt in prima Columella profunditates omnium altissimæ; quæ decies exploratæ se habent, ut 58, 66, 63, 65, 58, 65, 68, 60, 60, 60. quæ profunditatum Summae faciunt 623 orgyias. Ex per decem, i.e. profunditatum numerum, divisæ, mediam eorum profunditatem ostendunt esse 62. IN Columella altera, decem altissimarum media profunditas, simili modo investigata, est orgyiæ 51. In tertia 51. In quarta 40. In quinta 43. In sexta 40. In septima 36. In octava 37. In nona 33. Post nonam Columellam, cum Oceanus in lævam flecitur, & obliquus in Fretum desinit, accipiam illud ut Terris interjacet, in Britannia locis appellatis South-Foreland & Hastings, in Gallia St.Valery & Estaples includum. Hic profunditatum decem media est 30. In Freto angustissimo 16: quae ad profunditatem mediam in prima Columella, est, ut 16 ad 62; id est, ut 1 ad 4 fere; & ad altissimam profunditatem Galliam inter Hiberniamque, ut 16 ad 80, i.e. ut 1 ad 5: ad altissimam in aperto Mari, ut 16 ad 140; i.e. ut 1 ad 9 fere QUA proportione minuitur altitudo Maris, ea crescit Terrae Mari subjectae acclivitas; & est illi in ratiione inversa: quae utique propositio, si non ex omni parte vera, (propter orbis figuram minime rotundam) tamen adeo verae proxima est, ut argumentationi nostrae sufficiat. Est ergo Terra, in Freto nostro angustissimo undis subjecta, quam in Oceani Britannici faucibus, orgyias 46, id est pedes 276 altior; & quam Terra, Galliam Hiberniamque inter, Oceano subjecta, orgyias 64, five pedes 384 altior; & quam Terra, aperto Mari subjecta, 124 orgyias, five pedes 744 altior. Vide quantas sit Terrae ab alto Mari ad Fretum acclivitas; eaque ut ex calculo praedicto patet, fere continua. Haec est Oceani Britannici, tam in illius Latitudine, quam Profunditate contractio. AGE, nunc tendamus ultra, velis expansis, in Oceanum Germanicum: Hic Mare subito patentius, sic, ut etiam profundius: quod inter Promontoria North-foreland, Orfordness, Oppida Caletum & Ostendam interfluit, decem maximas habet mensuras, quarum media 24 Orgyi as cum 5 continet: quod inter Orfordness, & Tarmouth, Texellam & Ostendam est, maximas decem mensuras habet, quarum media 25 Orgyi as cum 5. Quicquid ultra est, Terris, hinc ad occidentem, illinc ad orientem se retrahentibus, vastissimus est Oceanus, in quo mensurae sunt ab orgyis 45 ad 50 numero quamplurimae. HÆC HÆC a Freto Britannico tam in oriente, quam occidente Terræ declivitas (quæ a Maris altitudine utrobique aucta patet) omnino probat, in ipso Freto jugum esse Terra excelsum, acutum; quod cum hodie non multum infra Maris superficiem esse reperiatur, olim se emergere, hoc est Cherronesum olim hic fuisse, monstrat. ALIA sunt duo, quæ cum in hac re momenti sint immensi, tenore tum minus certo, & natura minus sunt constanti; quandoquidem a Maris motu & ventis accepta. In refluxu Maris Aquæ nunc quiescentes incubant arenæ; nunc eam molliter præterlabuntur. in æstu mitiori, Litus & ima Rupium blandissime lambunt, tenerime osculantur. Fervente vero æstu, res omnino alia est: Aquarum Fremitus auditur, Fluctus cernuntur, & se non parum attollunt. Nihilominus sine multa strage, terrisve aliquor annorum millibus exesis, hæc omnia posse fieri, cum Vossio, cogitandum est. SIN æstuant Mari, quod altero loco dicendum est, Ventus superveniat (Flat autem Ventus sic, ut vult, & quis ei tempus statuerit, aut modum imposuerit?) papa! quoti, quantique Fluctus advolvuntur! Alpes existimare licet Crystallinos, nisi quod cito dissuant. Montem enim Mons invadit, detrudit, discutit; tantisper ejus spoliis adauætus, dum in caelum altissimus exurgit Aquæ Mons. Tanta vis Aquarum ex Oceano occidentali in Britannicum immittetur, & tanto impetu, quantus in universo Terrarum orbe rarus inveniatur; imo quantus ab ipso rerum initio rarissime. Oceani Britannici tum brevia, tum angustiæ, continuo pœne (quod ostentum est) crecentes, faciunt, ut Aquæ sic impulsa mirum in modum eleventur, & in Isthmum (quem argumenti gratia fuisse damus) arietent, ita ut ab iis Isthmum exundari, deteri, ablui; sicque Insulam fieri Britanniam non videatur ἀδυνάτων ἐν; verum e contrario factu probabilis. Quantæ Ventorum, at praecipue Ze- Zephyri Cauriq: virtutes sint, in cogendo impellendoq; hoc Oceano Britannico, paucis expendam, a Doctissimo viro Rad. Bohuz, (Novi olim Collegii Socio, qui de Ventis omnium eruditissime scripsit) hac in re adjutus. ETIAMSI Zephyrus a Poetis vitam retus ferre dictatur. — ejusque tepentibus auris Laxent Arva Sinus; —— interdum ita fit, ut — Euriq. Zephyriq. tonet domus; & ut — Zephyro multæ turbentur arenae. Adeo sævus, horribilis, iracundus sæpe Zephyrus, Vires in Oceano, qui Europam & Americam vultus interjacer, acquirens, & in amplissimo hocce campo recensens, vix concipi potest, quanto Britannia Galliaque oras impetu invadat. Exploratisimum enim est, in hasce oras eum communiter anni plus dimidio flare, (quod jam olim a Julio Caesare notatum) & flatu eas sævissime verberare: maxime autumno, a quo sumunt originem Tempestates Idiomate nostro dictæ [Michaelmas-Storms] eumq; adeo interdum sævire, ut si cum æstu fervente jungi Ventus hic acciderit, tam Oceanus Britannicus, quam Fretum Sabrinianum immane quantum augeantur. Sabrina va- stissime turget. Uzella longe lateque Somersetensem Agrum exundat: Mirum ab hisce Cataclysmis quantum mea patria perpessa est. Continuatur æstus ad usque Tewkesbury, id est milliaria magis ducenta. Apud Chep- stow Aqua pedes interdum octoginta assurgit. Idem fere dicendum de Oceano Britannico, Venti ejusdem viribus elato: nisi quod hic, Chertonesco jam effracta, liberius Aquæ moveantur, non adeo distantur, non tantum eleventur; quæ utique Aquarum libertas ante Chersonesum abruptam, nequaquam adeo magna esse potuit. HAC igitur de causa [Zephyro nempe, Caure, sive alio Ventorum aliquo, Maris æstui superveniente] Oceani Britannici Undam in Isthmum validissime impingi, & ab illis primum ejus superficiem, quæ ex Silice & Calce (prout hodie Terræ e regione oppositæ) constabant, ablui; deinde Isthmi quod reliquum erat, spatio bis mille annorum & eo amplius, Aquæ fluxu refluxuq; ad 16 orgyias, quæ hodierna Freti hujus (quod diximus) altitudo est, atteri credibile, verisimile est, TANTUM abest, ut Vessio, Fretorum perpetuitatem a naturæ in operibus suis constantia tenoreque eodem arguenti, fidem habeamus, ut e contrario Fretum hocce nostrum illius inconstantia deberi, lubens agnoscerem. Vir ille clarissimus, naturæ usitatum agendi modum unice respiciens, extraordinarium pretermittit; qui tamen, in raris hujusmodi effectis, potissime videtur respiciendus. In Freno Siculo considerando, ejusque diducendi modo investigando, quis Ignis subterranei supra modum erumpentis, tamquam Causæ hac in re probabilis, non meminerit? nisi istam Catavensium atomiam consecutus, qui (tradente Alphonsi † Borello) post Eruptionem Ætnæ diu intermissam, Ignem ejus immodicum ne semel quidem unquam suisse, fatis insulse putavere. Ut Vento nihil inconstantius, sic ad Fretum hoc aperendum (posito causarum apparatu cætero) nihil conducibilius: & cum eo res deducta est, fortius elementum esse quod oppugnat, quam quod resistit, (aliter quam Vossius statuit) omnino probabile mihi videtur. Salmastum ille, Virum & candidum & doctum convellit, quod de Navibus absque Costis & Interamentis, ita scripsit, ac si in Burgundia mansisset, nec quid rei Navis aut Mare foret, intellectisset. Nequeo satis Isaacum mirari, quod de Mari & Ventis scriptor luculentus, horum vires in Mari † In Libro de Incendiis Ætnæ p. 117. turbando agitandoque, in terris obruendis abrumpendiisque prorsus omitteret; atque adeo quod Batavus omitteret: ea scil. Regione oriundus, quaë Mari & Vento tam obnoxia. NON alienum erit hic Inundationum aliquot exempla, ut revera fuere, in medium proferre; quibus abunde patet, Terræ faciem frequenter obruerit, & ab iis non parum mutari. Hic autem nihil necesse est, ut Helicen & Burin, Achaïæ Urbes adeamus: de quibus tamquam magnarum Inundationum argumentis, (1) Ovidius, & diu ante illum (2) Aristoteles. Gravissimas suisse Oceani nostri, tam Germanici quam Britannici, satis ostendunt Historici Geographique. IN Zeelandia (3) Insulae undecem, & in iis Oppida & Pagi (quorum hodie summitates aliquæ, refluxu Maris in conspectum veniunt) numero ter centum (4) obruerantur. ANNO 1014. [Mare Litus egreditur III. Cal. Octob. & in Anglia Villas quamplurimas innumerabilemque populi multitudinem summerit.] (5) Simeonis Dunelmensis Historia de Gestis Regum Anglorum. De hac, ut opinor, Inundatione videatur etiam Chronicon Joh. Brompton (6). ANNO 1099. [Tertio Non. Novemb. mare Litus egreditur, & villas & homines quamplures, Boves & Oves inumeras demerit] Sim. Dunelmensis (7) Historia. A D. 1176 [Mare extra fines in Anglia erumpens multos in Hollandia homines & pecora absorbit, & quasi (1) Invenies sub Aquis, & adhuc ostendere nautæ Inclinata solent cum manibus oppida veris. 1 Metam. Lib. 15. (2) ἢ ἐν ἀνάλογον συμπίκτει τέτοιος ἢ ἐν Ἀλάσσῳ ἡ Ἰάμαδα γὰρ ὑπὲρ ἐνάλογον ἢ ἀναχωρηματα πολλαῖς, ἢ κυμάτων ἐπιδεξιαι, ποτὲ μὴ ἀναχωρηται ἐχροατι ἢ ἐπὶ σιν μόνω, ὅπερ ἵστεραι τε Ἐλίξια τε ἢ Βίζαν. Arift. de Mundo. (3) Heylin's Geogr. L. 2. In Belgio. (4) Laet. Descriptio Belgii, pag. 124. (5) Apud Historiae Anglicanae Scriptores X. pag. 171. (6) Apud eodem, pag. 892. (7) Pag. 224. post biduum furore sedato in semet ipsum redit.] Chronicon Johannis Brompton. (8) INSOLITAM maris inflationem & commotionem Anno D. 1250. factam, tradit Matthaeus (9) Parisiensis. [Unde Mare perturbatum fines solitos pertransiens, tam horribilem mugitum cum fremitu edidit, ut per remota Terra spatia, non sine stupore audientium, reboaret. Visum est etiam sub opaca nocte ipsum Fretum quasi accensum ardere, & Fluctus Fluctibus conglomeratos dimicare. Apud Winchelse plusquam 300 domus cum quibusdam Ecclesias per Maris violentum ascensum sunt submersae.] ANNO 1251. inquit idem (10) Matthaeus [In Frigia (qua Friselandia appellatur) Aqua Diluvium fecit particulare, occupans Terrae illius spatium itineris circiter septem dierum. Post 40 dies ille damnosus Fluctus in locum suum remeavit.] ANNO 1286. [Ingruente fortissimo Vento, flante de partibus Orientis, qui & Eurus dicitur, & fluxu Maris super provinciam Hollandiae terribiliter invalescente, praevalluerunt Aqua Maris, adeo ut Fossata, qua Terram ipsam & Mare disterrinant, inopinatus quam credi poterat, transgrederebantur; posuitque Terram fructiferam in falsuginem tam repentinus Maris impetus; qui per indigenas nullatenus poterat obviari: & maxima pars S. Botolfi submersa, hominumque & pecudum inastimabilis periit multitudo.] Ita Chronicon Tho. (11) Wikes. DE Hollandiae Inundatione sic Hadrianus Junius (12) in Batavia Historia [Quadringenitis abhinc annis inaudita illa Inundatione qua universam Hollandiae faciem longe lateque operuit, obstructo fluminis (Rheni) cursu, steriles arenarum colles Litus occuparunt. Mare, Terras, ipsamque Litoris oram attrivit.] (8) pag. 1117. (9) Pag. 535. Ed. Warsiana. (10) Pag. 549. (11) Pag. 114. (12) Pag. 196. ANNO 1404 quo beatissimus noster Wiccamus obiit, [Tanta repente ruptis limitibus irruptit Aquaram influentia in Cantio, quanta nunquam fuerat illic ante visa, qua submersa sunt animalia numero & pretio excessivo: nec solummodo d flevit Anglia damna talia, sed ut fertur, Selandia, Flandria & Hollandia, per Undarum excrementa, innumerabilia senfit di pendia eo anno.] Hypodigmate Novifrie per Tho. (13) Walsingham. [REGNANTE Edwardo I. cum Oceanus ventorum violentia exasperatus, hunc (Cantii) tractum operuisset, lacq; hominum, pecorum adificiorumque stragem dedisset, & Bromhill viculo frequente pessundato, etiam Rother, qui hic prius se in Oceanum exoneravit, alveo emovit, ostiumque obstruxit, novo in Mare aditu compendio per Rhiam aperto.] Camdenus in Britanniae Cantio. QUID quod Tungros, oppidulum Leodiense, a Mari pene centum milliaria jam remotum, Mare quondam adluere opinati sunt Viri doctissimi, argumento non uno persuasi (14). NEQUE nostra ætas caruit hujusmodi Exundationibus: Narrant Novellæ Feb. 27. 1713. in Essexia, plura Terræ jugerum millia, per milliaria aliquot, inter Barking & Purfleet, eversis obstaculis, Maris influxu obrui. HÆC de Oceani Germanici exundationibus: Britanicæ nostræ, & Sabrineæ, neque pauciores, neque minores sunt. Enimvero vidimus ætate nostra lsthmum, uno eodemque Pedredi fluxu & refluxu (Terræ superficie prius ab Agricolis semota) dilui, fluviumque veteri cursu relicto novum acquirere: hoc, inquam, unico fluvii illius æstu factum vidimus, nullo auxilium præbente vel Undas adigente Vento. (13) Pag. 564. Ed. Francfurt. MDCIII. (14) Venstegan’s Antiquities, pag. 102. Ray’s Physico-Theological Discourses, 1693. pag. 169. SABRINÆ fluminis impulsu fieri probabile est Exundationem illam, qua in Agro Monimentensi, Parœciæ No. 26. A. D. 1607. mense Januario Aquâ obruerentur: Cujus eodem Anno publicata fuit (15) Historiola. JOHANNE rerum Anglicarum potito [Subita & improvisa Aquarum Inundatio pluribus in locis per Angliam facta est, unde plures homines submersi sunt, & domus eversae, maxime apud Excestre & Sanctum Ivonem.] Imagines Historiarum Autore (16) Radulfo de Diceto, [Post diutinam malaciam, mare Vergivium, adeo per totam hyemem, regnante tunc Henrico secundo, tempestatibus agitabatur, ut toto illo temporis spatio, Navicula nulla ad Hiberniam adpulsa, de reliquo terrarum orbe nihil apud eam inauditum. Terror hinc universus, tamquam malo impendente quodam gravi, de ælis misso. Arenarum aggeres, in Australi Cambria, quasi Cataclysmo abluebantur, Litora subvertebantur] Giraldi Cambrensis (17) Hibernia expugnata. AT ô quam terribilis illa tempestas, qua, Maris Undam in Oceanum Britannicum impellente Africa, ita ille turgebatur, ut Pharos illa celeberrima, Eddystone appellata, quæ fuit e regione Plimuthæ, tamquam in contemptum Æoli Neptunique fabricata, quasi ludibrio habita simul cum ædificatore dirueretur. Cujus utique tempestatis in hoc nostro Oceano si non eadem vis & potentia esse videatur, atque illarum in praedictis Oceani Germanici Exundationibus, propter majorem ab hisce stragem & damnum in Hollandia Zeelandiaq; factam; Litoribus hoc nostris rupibus munitis, quæ & duriores & altiores quam apud Batavos sunt, deberi judico. TEMPESTATES (ut argumentum hoc conficiam) quæ in Oceanis Germanico & Britannico, nostra (15) Lamentable News from Monmouthshire. (16) Pag. 710. (17) Cap. XXXV. & patrum memoria sæviere, & de quibus omnino constat, adeo fuere turbulentæ, ut si earum aliquæ in Chersonesum, ad hosce dies usque manentem, recta fuissent collineatæ, nullus (ut opinor) esset dubitandi locus, quin a tanta vi afferretur Isthmus: & tot annorum fæculis, quot illico dicentur, revera hoc accidisse nequaquam improbabile videtur. SIN ex America turbo maris æstui superveniat, mare, cælum, omnia miscens, omnia confundens, ac si naturæ instaret dissolario, (posse vero hæc concurrere nemo sanæ mentis ibit inficias) En causam huic negotio parem! ALTERUM hujus Dissertationis membrum jam aggrediamur, & speciatim inquiramus, utrum ex ea fuerit revera hæc Chersonesus; annon. Si de ejus dividendæ modo, qui fieri posset, conveniat, magna inde lux emanabit, unde argumenta, quæ a Viris doctis passim afferuntur, ad divisionis hujus probabilitatem arguendam: egregie confirmabuntur: præmisso nempe (quod haænus fuit desideratum) Vento, ejusque in elidendo hoc Isthmo virtute omnium causarum maxima, tantoque negotio (cum cæteris) pari Horum ego argumentorum nonnulla persequar; sed leviter tangam, utpote ab aliis fusius antehac tractata. PRIMO. Terræ jugum illud notabile, quod Freto subjicitur, & de quo supra; quid aliud sibi vult, quam quod eo loci Terra olim multo altior esset; at Maris per aliquot annorum millia reciprocationibus, ad eum in quo nunc est statum abluta & detrita? Præcipue, si advertamus Regulam hanc constantem & perpetuae veritatis esse, Maris (scil. imum, quo magis Oceano praterlambente tritum, quantum patitur ejus duritas) eo magis planum & aquate reddi. QUID deinde Rupes in Freti Litoribus oppositis, sive Montes prærupti, albi, ex eadem materia, Calce nimirum & silice compositi, ad sex utrobique milliaria, sibi sibi invicem, tamquam Tesseræ respondentes; quid, in- quam, volunt, nisi olim intersringi se, & ablutione Terræ interpositæ disrumpi? TERTIUM, apprime convenit cum illhae Chersonesi Britannicae opinione, tractus illius, qui hodie Rumney Marsh appellatur, ratio & ingenium Durante enim Isthmo, cum Occani fluxus eo tamquam obice sistaretur, æstuarium eum necesse erat, atque adeo Terram illam Rumneyensem, utpote planam & humilem in pro- pinquo exundare. Hoc ostendunt Occani Britannici Fluxus, hodieque hac planitie antiquae, aggere fortissi- mo & magnis sumtibus aspulsi: Dentes item ostendunt, atque Ossa, sive Hippopotami sive alius cujusdam marini animalis (8), anno 1668, Charthami altitudine pedum 17, dum puteus aperiretur, eruunt: at luce clarius ostendit anchora, non ita pridem ex alto loca hæc circiter effossa. Perrupto autem Isthmo obiceque jam remoto, Occani unda subsidit, a Terra illa recepit, in alveum se contraxit; unde quæ olim Æstuarium, hodie Planities, longa viginti milliaria, latæ octo, eaque fer- tilissima bobus saginandis aptissima reperitur. NOVISSIME, fac Chersonetum olim fuisse, Lu- pos, aliaque animalia, generi humano inimica; posse huc migrare, conceptu facillimum est: at si illa non fuit, navigis ea, tamquam ad tuendas & conservandas eorum species, advehì, stulte cogitabimus? NQUE me moratur, quod nulla sive Latinorum, sive Graecorum, sive alius cujusvis populi Historia Cher- sonesi hujus abruptæ mentionem fecisse perhibeatur, (quamvis hoc nequaquam ex omni parte verum:) Dic sodes, Historiæ quam brevis sit ætas, si ad ætatem mundi comparetur. A rerum initio ad primam, quæ (8) Vide Clariss. Somneri Diatribam Chartam News appellatum: Actum Philosoph. No 272. Et Clariss. Wallisi de hac Chersoneso Dis- sertationem. Act. Phil. No. 275. nunc exstat (i.e. Herodoti) Historiam, 3500 circiter anni sunt; & a Noe Diluvio, 1800. At tam immenso temporis spatio (quod supra innuimus) quae Caesarum accidere possint ουγυιαι; quaque ex iis in orbe nostro fieri mutationes, nemo tam cito statuere debet. DIXI hoc nequaquam ex omni parte verum: quid enim planius illo Virgili, — Penitus tota divisos orbe Britannos. [Nonne putatis, inquit eruditissimus & Antiquitatum Britannicarum scientissimus (19) Joh. Twinus) vocabulum [divisos] habere eam vim ut significat abscissionem alicujus ab aliquo? Et Auctorem mirae gnarum significationis fuisse, rerum antiquarum maxime peritum, bene memorem fui? Ad hæc verba Servius [Quia olim juncta fuit Orbi Britannia.] Nihil clarius esse potest ad demonstrandum isthmi hujus divisionem veteribus fuisse notam. Ut omnino frustra esse Vossius, & nimio plus ὑποβέβησαι δουλεύει existimetur, cum in Fabellis Ἀιγύπτiacis (quo nempe suæ opinioni habeatur honos) eam poni voluerit CONCLUDIMUS ergo e praedictis simul acceptis, Britanniam non jam inde ab initio fuisse Insulam, sed ex Pane-Insula factam: idque ut videtur, a Vento e favoribus aliquid, cum Maris aëte concurrente & Isthmum perrumpente. (19) De rebus Albionicis, pag. 22.