Observationes Nonnulloe Planetarum Primariorum, ac Speciatim Stelloe Cujusdam Fixoe Corporis Jovis Interpositu Occultatoe; A R. D. Jacobo Pound, R. S. Soc. Nuper Habitoe, & ab Eodem Cum Regia Societate Communicatae

Author(s) R. D. Jacobo Pound
Year 1714
Volume 29
Pages 4 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

I. Observationes nonnullae Planetarum Primariorum, ac speciatim Stella cujusdam fixae corporis Jovis interpositu occultatae; a R. D. Jacobo Pound, R. S. Soc. nuper habita, & ab eodem cum Regia Societate communicatae. Absque Observationibus accurate institutis, irrita sane conamine veræ motuum Cœlestium Theoriae Calculusque caelo conformis expeterentur. Quod autem tam diu latuerit Veritas Astronomica ex eo factum est, quod Veteres Artifices, & imprimis Ptolemaeus, nulla omnino nobis tradiderint Observata, praeter ea quibus ad stabiliendas Hypotheses Tabulasque suas Principiis usi sunt: Cum tamen multo magis ex re fuisset Timocharidis, Aristilli, Hipparchi suaeque Ptolemaei ipsius ἐπιστήμης debitâ fide ad nos transmisisse, & numerorum suorum à Caelo dissensus ingenuè annotasse (ad exemplum magni Hippocratis, cui minime pudori fuit sub curâ suâ mortuos æque ac sanitati restitutos Posteritati consignasse) porius quam vanâ quâdam gloriolæ specie, Sphalmata suæ sibi ipsis perspecta tacuisse; celatis (c. Observationibus iis quibus Tabulas suas male respondentes experti sunt. Hoc autem ante Tychoem Brahe omnium pene gentium Astronomis commune vitium. Ex quo autem à sagacissimo Keplero adinventa est genuina motûs planetarii Theoria, ejusdemque etiam Geometrica veritas à Newtono magno nuper patefacta, nonnullos ingens incessit cupidó calculum Astronomicum Cælo omnino consentaneum exhiberi posse; & in eum finem, praeter Observatores Principum, Privati etiam plurimi apud nos observandis Sideribus inhiant: Horum autem nomini arte vel industria secundus Rever. D. Jacobus Pound, Reg. Soc. Socius, Observationes sequentes sequentes à se nuper apud Wansted habitas, Tubisque longissimis & Micrometro quantum fieri potuit accuratè captas, cum publico communicandas obrulit. Anno 1715. Augusti 21°. 8h. 25′. Temp. æq. Mars præcedebat, scil. Ascensione reæ, Mediam frontis Scorpii (Bayero δ) 6′. 54″ Borealior Fixa 9′. 47″. Sept. 18°. 7h. 30′. Mars præcedebat Claram in pede Serpentarii (Bayero θ) 17′. 48″. & eandem habuit Declinationem accuratè. Novemb. 30. 18°. 8′. Saturnus præcedebat γ, five secundam Alæ Virginis 23′. 19″ & erat Fixa Australior 25′. 3″. Decembris autem 4° 17h. 25′. præcedebat cam 10′. 50″ & Australior erat 29′. 00″. Anno autem 1716. Feb. 22°. 7h. 23′ T. æq. Mars præcedebat § Piscium, five Sequentem trium clariorum in Lino Aust. Piscium 3′. 35″. eademque Australior erat 1′. 23″, quam proinde obregere debuit ante bihorium, forsan corporaliter. Junii 22°. 8h. 52′. T. æq. Venus sequetur Cor Leonis 34′. 50″, & fixa Australior erat 7′. 23″: Aug. 14°. 15h. 00′. Jupiter præcedebat Propoda un tantum minuto, cum Declinatione Bor. minore 14′. 26″. Aug. 19°. 13h. 2′ Jupiter præcedebat fixam Telescopicam, quæ vocetur b, 50′. 08″ eandem habens Declinationem accuratè. Aug. 24°. 12h. 19′ Jupiter Micrometro distabat a prædicâ b, 5′. 54″, simulque ab aliâ Fixa clariore a 7′. 17″. Distantia fixarum 12′. 31″. Tunc minor Jovis diameter 0′. 38″ Sept. 12°. 17h. 00′ Venus recens a Statione secunda sequetur Telescopicam 17′. 40″, eaque Australior erat 5′. 30″. Hæc autem Fixa tunc occupavit Ω 27°. 44′½ cum Lat. Aust. 5°. 39. Octob. 15°. 17h. 12½ Venus distabat Microm. a Fixa π in Crure Leonis 27′. 55″. Novemb. Novemb. 20°. 6h. 18′. Jupiter regressus est ad stellas a & b, ad quas observatus est Aug. 24°. & distabat à b 6′. 21″, ab a vero 11′. 36″. Novemb. 21°. 7h. 38′, Jupiter distabat à b 9′. 19″, & ab a 3′. 48″. Fixæ inter se 12′. 30″. Jovis diameter minor sine Axis 0′. 44″. Deinde hora 18h. 50′. visa est stella a limbo Jovis quasi adhaerere, eratque quasi semidiametri vel 0′. 15″. centro Jovis Borealior. Juxta has autem observationes constat medium Occultationis Fixæ, interposito Jovis corpore, contigisse Nov. 21°. 19′. vel proximè. Deinde Nov. 20°. 5h. 41′. Propæda 12′. 36″ Australior 7′. 36″ Dec. 4. 6. o sequentem eam 22. 49 ———— 7. 47 Dec. 5. 6. o Repet. ———— 31. 35 ———— 7. 50 Dec. 6. 6. o Repet. ———— 40. 30 ———— 7. 52 Dec. 7. 6. o Iterum ———— 49. 15 ———— 7. 54 Ex his ultimis Observationibus liquet Jovem & Propæda eandem habuisse Longitudinem Dec. 1°. 15h. 29′, quo tempore Jupiter Australior erat stella 7′. 40′. Ex illudem etiam constabit Jovem in opposito Solis fuisset, quoad Longitudinem. Dec. 6°. 12h. 46′. N.B. Stellas illas Telescopicas a & b vocatas, haberi in Catalogo Fixarum Britannico D. Flamsteedii, ubi ipsi a Locus datur, ad annum Scil. 1690 incuntem, II 27°. 54′. 29″ cum Lat. Aust. 0° 21′. 55″; alteri vero b II 28°. 5′. 24″ cum Lat. Aust. 28′. 5″. Neque aliam novimus Fixam à corpore Jovis occultatam & ab invento Telescopio observatam, praeter jam dictam Stellam a; ad quam olim arctissime applicabatur Jupiter, ante annos 83. Decembris nono St. nov. Anni 1633. Vesp. cum Gassendi Dinæ vidit Jovem huic Fixæ coniunctum, nec nisi quinque semidiametris corporis sui superiorum. Unde calculo debite inito, constabit Nodos hujus Planetæ Planumque Orbis ejus, situm in Sphæra Fixarum servare immobilem, vel altem lentissimo motu cieri. Vide Gassendi Observ. Tom IV. p. 162.