R. P. Georg. Jos. Camel. Tractatus de Plantis Philippensibus Scandentibus, ad Jacobum Petiver, S. R. S. Missus

Author(s) Georg. Jos. Camel, Jacobum Petiver
Year 1704
Volume 24
Pages 17 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

II. R. P. Georg. Jos. Camel. Tractatus de Plantis Philippensibus scandentibus, ad Jacobum Petiver, S. R. S. missus. Sect. 1. Plantæ Cucurbitiferae. 1. Igasod, seu Igasur, quam alij Panguagason vocant, Fig. five Nucis Vomicae legitimæ Serapionis Iconem & Descriptionem V. D. Anno mili 1697. vid. Act. Phil. No 249 &c 250. Fig. Raii Dendr. 118. 4. Adde, quod rasurae Isgur Sanguinem è vulnere profluentem fistat, ut rasura & ossa Pisces Manati seu Duiyong & Attamentum Sinicum. Filiae Tirado verminanti datum fuit Nucis dimidium, interiit convulsa. 2. Daocagay, aliis Aquasen. Planta pariter scandens est ut Lactang & Pipigpog, sed magis crassa, Cortex albus, maculis flavis & viridibus variegatus & denuo totus nigris punctuatus notis. Folio sunt Betel foliis minora, nervosa ut Canela conjugata, quorum ramuscula desinunt binis. Cortex amaricat. Lignum Saporis expers. Radix valet contra Venena epota & unà cum vulnere inflicta. Usus ejus cum aliis Contrayervis, rarò adhibetur sola. 3. Pangagbasun. Planta arborescens, altissime scandens. Cortex subfuscus cum verrucis, crassus calami Scriptorij. Lignosa radicum & sarmendorum materies, porosa, cum matrice spodgiosa; saporis amari & adstringentis est Cortex. Gaudet viribus iisdem quibus Arbor Pangagbasun. H hhhhhhhhhh 4. Co- 4. Colocynthis Pomi Rosei, Indis Tabaiyag. Folia fert formae foliorum Colocynthidis retiformis, seu Cucumi. Colocynthidis sed ex viridi nitentia & magis tersa. Flos luxuriat in racemis terme septenus, speciali stipatis foliolato seu perianthio, candidus, pentapetalus, petalis nervosis latis, seu frontatis & superne in capillares lacinas discissis: tubuloso candidove insidens calyculo in in quinos unguliculatos discerpto alabastros. Fructus est Pomum Roseum visu pulchellum, magnitudinis Pomi majoris & modice ovati, tersum & perpositum, durioris corticis & diutius perennans, cuius caro flavet, & meditullium massa coloris luride-cærulei, cui semina oblonga, coloris palearis, serie trinâ immersa sunt, repletur. Sarmentis pollicaribus teretibus & 12 aut 15 orgyijs longis altissimas quasve arbores conscendit. 5. Colocynthis Pomi viridis. Indis Bulasa. Foliolum habet profundius laciniatum, ut folium Citrulli. Flos flavus est, similis formâ & magnitudine retiferæ Cucumi-Colythinthidis. Fructus est Pomum omnino Sphaericum viride & tersum, corticis adhuc solidioris quam praecedentis, coronatum, magnitudinis & formæ majoris Aurantii. 6. Cucumi-Colocynthis retifera, Indis Salag-salag, i.e. Nidus avium, alijs Buyogbuyog, Pocotocot, Tabobog, Coconbitan, Guragda, Hothat, Salimpocot & Halahala; Pepinillo de S. Gregorio Hispanis. Tota planta cum Cucumere convenit, ita ut eam describere supervacaneum sit, verum quo ad amaritudinem ac vim catarticam & emeticam, Colocynthidis modo efficacissime operatur; à sicco fructu scilicet supermanens reticula. Hujus fructus maturus & in ipsa planta desiccatus colligitur & asservatur: Ad quem dein Panaceæ adinstar recurrunt, & modo sequenti utuntur: Rejecto scabro, tenui, & externo membranaceo putamine, seu cortice, exculisque nigris, & copiosis, ex oblongo compressis Seminibus, remanentem albam, levissimam ex tenuibus filamentis contextam, tribus han- Fig. tem per longum foraminibus & amarissimam reticulam, poculo immergunt ferventis aquae ter sine mora, aquam imbibitam in idem poculum stillare sinendo, mox aquam illam virtute reticulae imprægnatam, rejecto rete agro propinant. Operatur vehementissime superne & inferne ut Colocynthis, facili vero negotio operandi vehementiam infringunt & coercent, lavando scilicet manus, tempora, aut etiam pedes frigida. Ex hae reticula Trochiseos Alhandali paravi, nec effectus sinistros expertus sum. Oleum ex Semine expressum acovisticum est & nervinum. Semen assumptum æque purgans est ut rete. 7. Cucurbita Sylvesteris 1. Indis Timunay. Folium gerit Cucumi-Colocynthide minus incisum, at majus & carnosius. Florem luteum pentapetalum, cui subnexum est folium sesquiunciale & orbiculare: Fructus est Cucurbita magnitudinis ovi Struthionis, ex rubello flavescens, laevibus obsita aculeis, tota carnosa, Saccharo condiri apta. Semen latum & longum, ferme unciam ex inæquali, compressum, & cordiforme. 8. Cucurbita Sylvesteris altera Pyriformis. Folio gaudet magno spithameo, tricuspidato adinstar tridentis, Cucurbitula Pyriformi, carinulata quæ de rubello & aureolo natura contendit colore, palmum longa. 9. Cucurbita sylv. 3. seu Salapang nomen tridentis mutuata est à tricuspidato folio, quamvis & alia nonnisi una gaudeant cuspidé, alterno palmari, hæderaceo: Fructus ovalis est, palmo longior, tersus, totus roseus, qui maturus decussatim dehiscit, & semina carne molliscula, dulci & esculenta cooperta dispergit. Folia tumores discutiunt. 10. Citrullus Luzonis Sylvester 1. Quibusvis vicinis trino flagello gaudentibus forsiculis se se innectens, folia superinternit mollia, Bryoniae folijs vix non similia. Plena luxuriat candido, stellari floccellis Cometae instar radiatum caudato, Fructu vero ovali, in mucronem prono, Juglandinà nuce vix majori, qui immaturus candido & herbido, maturus aureo, & sanguineo gratiosissime Citrulli modo virgatim variegatur. Semen argenteum est ac cruciforme & veluti si unum alteri transversim impactum esset. 11. Citrullus sylv. Luzonis alter. Folio est priori magis inciso, Flore gaudet quinquefolio, majusculo, candido & in floccos discerpto: Fructu pallido prioris minori. 12. Citrullus Sylv. Luzon. 3. Folio est secundo majori, & sapius quasi heptaphyllo, in profundiores lacinias inciso, uncis claviculis seu capreolis singularibus se se involvit & vicina amplectitur. Florem fert pentapetalum luteum, exiguum. Fructum ovalem, qui immaturus ex viridi & candido, maturus ex candido & luteo striatim interstinguitur & picturatim discriminatur. Semen mediocre compressum. 13. Citrullus Sylv. Luzon. 4. seu minimus. Pusillus est, coloris crocei, magnitudinis Avellanae majoris. Folio laxatur sesquiunciali, triangulari; Flore candido, pentapetalo, parvulo, Semine quasi Boraginis. 14. Balsaminam, Momordicam seu Viticellam in Luzone Indi Palla & Apallia & Amargosam vocant vel Paria, sponte passim ad sepes provenit. Utuntur decocta ad Vomitum provocandum in febribus, cruditate Ventriculi & Obstructionibus, foliis contusiis in vulneribus & ad dolorem capitis leniendum. 15. Balsamina altera hortensis seu Tabaya calo. Fructu luxuriat nonnunquam spithamâ longiori, qui aqua ferventi maceratus, oleo, Æale & aceto addito pro acetario deservit, Indi tamen & Viticelle sylv. seu Officinarum vescentur ut hortensis. Utriusque Fructus ita exhibitus commendatur in dysenteria & tenesmo. De Balsamina altera Herbariorum scripsi anno elapsio. vid. Kamel. Syllab. Ray append. Vol. 3. p. 9. 12. Sect. 2. Siliquose & Lobifere folii bicuspidati. 16. Volubilis plantae Patin sarmenta, ex binis in unum Fig. coalescere videntur, quorum decoctum confert in sputo sanguinis, Hæmorrhagia & Dysenteria. Foliis ornantur læte virentibus, spithameis alternis vexilliformibus seu bifurcatis complicatilibus ut fol. Arb. Alibamban. Flores exeunt racematis, pentapetali, ex rubeo lutescentes, quorum pediculus bino capreolo quo se se implicando involvit dotatur. Siliquam non observavi, nisi teneram. 17. Patin altera. Folia promit palmo longiora, prioris Fig. minus mucronata & minus incisa. Flore magnus est candidus, stellato-pentapetalus, crocatis staminibus uno umbilico, repletus, inodorus ad foliorum genicula creber & in racemis prodiens. Siliquas vero in racemum aggestas, fere bipalmares, fuscas, leviter ventricolas, mucronatas, Semen spadiceum, Lente majus concludentes. 18. Dunhan seu Danaquit. Scandens est Planta, Sarmenta lignosa, Folium constans ex trino sesquipalmari aut bipalmari. Pro Fructu fert unciales, ventricosas, in racemum quandoq; cubitalem congestas, coloris cinnabarini filiquas, quarum quævis suum rufum, ad imum innitentem luteæ, carnosæ & conchiformi appendici, & candidâ obvolutum membranulâ adstringentem mox dulcescentem & odoris Peñiae continet Phaseolum. Sect. 3. Plantæ scandentes Trifolie. 19. Phaseolus edulis Hantac, magnus est & albus. 20. Hantac matin Dacgaray, parvus est, unicaulis & absq; viticulis, filiquas fert congestas in scapo erecto. 21. Phaseolus edulis Sinensis, filiqua longissima, magnus & rubens. 22. Phaseolus Sinensis alter, in multos perennat annos, viret & renovatur, Sarmenta brachio crassiflora sunt, Phaseoli quasi ex Piso & Phaseolo constant. 23. Phaseolus Balatong, parvus est, niger & edulis. 24. Balatong minor, planta ipsa arbusculam imitatur, filique brevis, crebra, villosa, granum nigrum ut Piper. 25. Phaseolus edulis Patani. Bona major est, compressior, & ex flavo & fulvo, aut subpurpureo picturatus. 26. Patani alter, filiquam fert pedem longiorem, & sesquiuncia latam, edulis est ut prior. 27. Phaseolus Herovilla. Folio est majori, Lobo tenero, albo, ad limites purpurascente, carno, vesco, supernè adunco, Flore candido, Phaseolo retorto eduli. Phaseoli præterea edules sunt, Ayap, Bulay, Cagios, Baogo, Balolo, Togolobay, Cabay, Lagihay, Kibal, Talipan. 28. Vitia edulia Indus Mongo vel Mungo vocat, decoctum exhibetur laborantibus variolis. 29. Mongo oleolo, i.e. fatuum, est stupefaciens ac inebrians. 30. Phaseolus Sylvestris 1. Folio est magno, late virenti, parte aversa subhirsuto, elegantius & profundius inciso, flagellis simplicibus pralongs vicina prendens. 31. Phaseolus sylv. alter, Folio simpliciori, Apocyni simili obsoleto, flore praegrandi, incarnato, filique bipalmari, unciam lata, triumibilicali. 32. Phaseolus sylv. 3. Folio oblongo mucronato, Lobo uncia latiori, palmum unum & dimidium longo, brunno, racematim congesto, qui maturus ruptus cochleatim convolvitur, integer trino hilo ornatur. 33. Phaseolus sylv. 4. Folio est ovali, Flore parvo candido, trifolio, lobulos plures minimos, congestos, in papyraceis utriculis abscondit, Semen parvum nigrum. 34. Phaseolus sylv. 5. Folio est Quarti magis mucronato, filique parvae, in racemo unciales, quarum ventriculi tessellatim, seu angulosè intercisae sunt. Semen minimum. 35. Phaseolus sylv. 6. Folio nervoso in micronem ex lato vergente, Flore purpureo, Silique ad ventriculos concisa. 36. Pha... 36. Phaseolus sylv. 7. Folio ex subrotundo in acumen abeunte, Flore purpureo, Siliqua & Semine Pisi. 37. Phaseolus sylv. 8. Parvulus est, folio Hedysari seu decomposito, flore ampio cucullato, pulchellè cæruleo, siliquà gracili. 38. Phaseolus sylv. 9. Parvus tenuifolius, siliquà holosericà. 39. Phaseolus sylv. 10. Bagne. Succus extirpat Lichenes. 40. Phaseolus sylv. 11. Elle videtur ille Volvulus trifolius, folio subrotundo, magno, nervoso, aspero, pertinacissime vestibus inhærente. 41. Phaseolus Luzonis 12. Folium habet Phascoli, Siliquam coloris murini, turgidè ventricosam, sesquipalmarem, sesquiuncià latam, trino vel potius quino hilo donatam, phaseolos coloris terrei, firmè sex, magnitudinis fabæ, parvos respectu turgescentia siliquæ. 42. Volvulus trifolius fructu Papilionaceo. Folium gerit trifolium Phaseoli, subrotundum obscurè virens, parte aversà flavens, palmare si magnum fuerit, cujus pediculus capreoli vicem subit vicinis sefe circumvolvendo. Viticuli sat vieti striati rubentes. Fructus est Papilionaceo siliquosum, fuscum, binis, trinis aut quaternis donatum pericarpium alis, habens in medio granum unicum, divisibile, oleosum, oblongum magnitudinis Pisi. De Phaseolis urentibus vide inter Plantas humiles, post Xicamam. Huc refer si libet & Plantam Nemi & Gavay, qua similiter inter plantas humiles reperies. S. 4. Phaseoli folio composito. 43. Phaseolus maximus, Faba purgatrix Raii, seu Cor Sancti Thomæ Clusi Indis Baligo & Legjugu planta, Sarmentorum & Radicum contusa tomentosa frupæ Gogo vel Gugu, fructus ipse seu Phaseolus Cabay aut Cavay. Planta est scandens caudice nonnunquam brachiali, Folia composita communiter ex 8 aut 10 sesquiuncialibus, teres. splendentibus, ad mucronem ut folia Fagae scissis. Ex medio ramusculorum, forficulae exeunt Vitis modo. Fabae vero illas praegrandes, ex compresso-orbiculares, rubro-fuscas, laeves, sed durissimas & quandoque uncis tribus latiores, lobus fert niger, leviter ventricosus, fere sesqui-palmo latus, & aut cubito, aut sesquicubito longior. Sarmenata hujus Plantae ut corticem arboris Salogniqui Indi Gogo vel Gogu vocant, quae pariter ut ille & Radix quae odorifera Saponis vicem gerit, ad capillitium lavandum. Phaeoloi Medullam contra Asthma laudant. 44. Bagda. Volvulus est sane magnus, foliis palmaribus ex 10 aut 12 compositis, jucundè virentibus. Floribus in magnis cubitalibus ramosis, racemis albis, nigris commaculatis notis, pentapetalis in orbicularibus discis, suaveolentibus, quibus mucronatae & falcatae succedunt filique, quas nonnisi teneras vidi. 45. Huc, seu ad Volvulos Silicosos, foliis compositis, spectat Phaeolus Sylv. 8. supra descriptus. Et Mimosa s. Pisum coccineum Americanum, spec. Liquir. sylv. Indis Saga mammum, Bangati, Aquijangyang, Mangadolong. Caloo & Matangpune vocant. Folia fert ex multis composita, saporis radicum Liquiritiae. Pisa corallina in congestis lobulis, macula nigra notata, quae filo trajecta ut grana & nuclei Babay, Badiang, Tigbi, Alalayo, Babangun, Tonquili, Quenang & Culanos interjectis feminibus Amomi & Belmusci. Indicis Puellis torquium & armillarium loco deserviunt. 46. Saga 1. Bangati altera. Similis est priori, sed Folio hirsuto & insipido. 47. Malasaga. Planta est scandens, fermentis fere crassitudinis carpi, fragilibus nec vietis, Folia gerit composita ut Mimosa Vulgaris, sed quadruplo majora, & iapipida, ut Mimose hirsuta. 48. Tragacantha Indica, Camotcabag seu Camotbagbayag. A Massilienium & Granateni diversam exhibeo Tragacantham spinosam nempe fruticem, atq; inter ab Indis experientia magistra inventa Antidota numeratum. Qui lon- gis & creberrimis assurgit virgultis, & qui spinarum aduncarum adminiculo, nam quidem ab solute scandit ut aliis circumviciinis arbustis se se superinsterens longe prorepet & excurrit. Virgulta plurimis cubitalibus ramulos brachiata, alijs plerumque 20 ramulos minosribus ceu malis folijs compositis, quorum quodvis tricenis circiter foliolis, foliis Tamarindi similibus, veram magis dilute virentibus brevioribusque luxuriat. Aculeis vero senticosis virgulta praeter incertos, & sparfos ad ramulosculorum exitus & foliorum sinus armantur trinis ac trinis. Caulis crasso defenditur cortice, & avium ungulium instar aduncis aculeis. Flores pentapetali parvuli bene olentes, lutei, ad sinus ramulosculorum racematim exeruntur, quibus siliquae leves atque compressae, ad medium aliquantum ventricosa, 2. triave habentes parvis phaseolis similia semina, mucronatae & parte superna quasi crista alatae, uncias 6 longae, unam cum dimidia latae succedunt. Gummi autem ex Radice quae alba & crassa, uti & caule vulnerato copiosum, vermiculatum candidum & inspidum profunditur. 49. Tragacantha 1. species altera. Planta est senticosa, longe repens, Foliorum ramulosculi componuntur ex 20 folijs compositis, quorum denuo quodvis constat ex 16 foliolis obtusis, Sene folijs similibus. Siliquae papyraceae sunt fuscæ, tenues, obtusæ, cristatae, creberrimæ in maximis racemis. Semen Ceratii cinereo vires. 50. Tragacantha Luzonis altera. Calumbibit Luz. Dalagdugay Leytensis vosata. Folijs gaudet prioris, majoribus, similiter dispositis sed in acumen desinentibus. Flos Big. similis precedenti, Lobus habet quales cuiv fructu C. Clusii Exot. lib. 3. fol. 71. titulo Lobi echinati delineat, tribus nempe communiter uncijis longos, duabus latos binos pluretive habentes fructus (Hispanis Ojos del Gato, seu Oculos Canis, Indis Payagecambin sine Testiculi Canis : In Jucatan vero Kaknaktuk, i.e. Fructum littoralem, quoniam in littoribus, ut Cor Sancti Thome, creber colligitur vocant: Ex his Mexicanii qui Piedras del Aquila vocant, Marem & Famellas feligunt, copiam eorum aquam immergendo supernatantes Mares, subsidendos Famellas putant, hos argento cinctos partum facilitare; Venenis resistere, preservare ab aeris contagio & fuscino sibi persuadent scilicet praeficin ut Synga. Nunc Sphaericos nunc leviter compressos, coloris ex leucophaco argentei, perpolitos & leves solidos & praeduro ac pertinacissimo putamine ut petrae esse videantur contextos leves tamen quive contracti, nucleum album & impensè amarum continent. Hic aceto forti dissolutus, & calide illitus Serpiginem, Lichenes, Scabium, Pruritum Inflammationes, Erisipelita, Ambusta & Tumores Testium sanat. Interne exhibitur in pulvere a 3i ad 3ii in Diarrhoea inveterata, astmate, febribus tertianis & veneni periculo ad vomitum provocandum. Oleum ex Nucleo pro contracturis laudatur. Folio eadem praestant. Corticis radicum decoctum sistit Diarrhoeas, & prodest Morbillis & Variolis laborantibus, cooperiendo simul totum corpus, folijs Badiyang aut Alagno sub cinere calefactis ad sudorem promovendum, ita enim feliciter evocantur & propelluntur. Radix Mastichata dolorem tollit dentium. 51. Tragacantha Luz. 3. Ramusculus unus communiter 12 aliis, quorum quisvis senis stipatur folijs luxuriat, late virentibus & 2da majoribus. Flores promit similes primae quales & 2dae sunt. Lobos fuscos, uncia longiores, & hac angustiores mucrone desinentes, unicam & rufam habentes fabam, medullae leguminosae. 52. Tragacantha Luzonis 4. Seu Rosa Luzonis sylvestris. Folia gerit folijs Rosarum ferme similia, & ut hæc disposita crenata, 11 in uno ramusculo. Senticosa est planta ut antecedentes. Verum non lebifera sed Pomifera, qua parva, magnitudine Avellanae, in racemis, arillis reperta inæqualibus. Flores candidi, folijs numero incertis 7 aut 9 repandis, & staminibus crocatis, una cum umbelico repletis. 53. Tra. 53. Tragacantha Luzon. 5. seu Zebus. Felio est composito, ex foliis 100 Acaciae veræ minoribus. 54. Tragacantha simile Gummi, nisi minus mucilagineum & majoribus effet in fragmentis, est Ficus illius Indicae, seu Mexicanæ Opuntiae, sive Tunæ, seu quorundam Plinii, & Theophrasti Opuntiae, in Yucatan Nopal, Mexici Noctli. Hujus Fructum Tunam vocant; Vermiculos vero in ea enatos Mucay, Mexicanæ autem Nopalnochetzli & infaniam, Paralysim & Epilepsiam sanare scribit, & alibi Coccum Indicum vocando, Cor, Caput & Ventriculum corroborare tradit. Hispani ab Oniscorum forma, quos Cochinchillos seu Porcellos vocant, Cochinellam & Grana er grano, Officinae communiter Coccionellam. Hujus Nopal seu Mexicanæ Opuntiae differentias vide apud Nirembergiam in Phyl. Nat. 55. Opuntia herbula excepta, nullam plantam e folijs radices agere, audivisse scribit D. Rayo: Manilae folia huyatis Sempervivae & Portulaye radices egisse saepius deprehendi, non tamen ex inde planta assurgebat, sed tantum virebant & vigebant, Imò & cornua radicata Mariquinæ evulsi, & alijs monstravi, sed haec luxuries a nimium humida Climatis constitutione. 56. Verum Tragacanthum Indicum Venereum, seu Feo. Schrædæri Nidus avium, Simarum Enno; Indorum Patong, nidus est Hirundinis maritimæ Salangan alijs Sayam & Botabota vocatæ, qua id ex maris, ut Indi, Sine, Combes & Navarete affirmant, spuma format & compilat. Invenitur & affertur de Holo, Borney, Mindanao, Caraga, Iloilo, Samboangan & Calamianes, ex maris præruptis littoralibus saxis affixum, collectum. Ustimur eo macerato prius in aqua calida quoadusq; nihil saluginis resipuerit, mox repurgatur ab inhærentibus plumis & quisquiliis minutimve disserptum in jure gallinaceo unica ebullitione decoquitur & ægris aut convallescentibus, consumptis & tabidis offeritur, est autem multum corroborans & summe reficiens quia incrassans, in Diarrhaæ proficiunt. Hoc Sine plurimi affimant, quod & Alexander Rhodes insinuat, scribens * Regni Tanchinensis primarios jutculis & edulis, olei loco ridos Passerum pretiosissimos in rupebus Martibus repertos admiscere, quos Chine maximo coemunt precio. Sequentes quadruplices Lobi, num sint Plantarum scandentium aut Arborum ignoro. 57. Lobus primus. Spithama longior suisse videtur, coloris est fulvi. ventres vero in alterne appensos dispositi loculos, Semina nigra, subrotunda, levissima. Lobus 2. Est corticosus, solidus, niger & tersus, compressus, & trinos palmos longus, uncias 3 latus. Lobus 3. Similiter corticosus, solidus, niger & tersus, sed ventricosus, & palmo uno brevior, officulum continens, cordiforme, compressum unicum sursum quasi ungula signatum. Lobus 4. Coloris est nativi compressus, levis, tener, rugosè striatus, biventer. N. B. Besides these Figured as mention'd in the Margent, it may not here be amiss to give a Catalogue of such other Curious designs as this Reverend Father formerly sent me, which are already describ'd by that late most accurate Botanist, Mr John Ray in the Appendix to his 3d Volume of Plants. Plantæ Capillares & Saxatiles Philippenses. Raij Histor. Plantar. Vol. 3. Append p. 1. * 1 Cusuta altera seu Major Kam pl. 1. Mabuhu. Luzon. * 2 Atianthum verum montrosum Kam 1. 3. Gaz. Natur. Tab.4. fig.4. * 3 Adiantum merum quortundam. Kam. 1. 5. * 4 Filiæ auræ Nicensis Kam. 2. 8. * 5 Filiæ major caudice carens altera. Kam. 2. 10. Caladondon Luz. * 6 Aiplenium jun Lonchitis scandens Kam. 2. 15. * 7 Hemionitis Luzonis 1. Kam. 2. 16. * 8 Hemionitis Luz. altera Kam. 2. 17. Sagumay Inis. * 9 Phyllitis Anglico Luzonis. Kam. 2. 18. * 10 Phyllitis fruticosa Kam. 2. 19. Lagolo Indis. * 11 Phyllitis fruticosa altera scandens Kam. 2. 20. Panapay Indis. * 12 P. hypodium Phyllites 1. Kam. 2. 23. 13 Polypodium Phyllites alterum Antipolanum. Kam. 2. 24. 14 Polypodium minimum. Kam. 2. 25. 15 Polypodium parvum Arboris Zapoth. Kam. 2. 26. Cabcabun Indis. 16 Polypodium takaicum Kam. 2. 27. Bocalas Indis. Gaz. Nat. 14. 1. 17 Polypodium triphyllum Kam. 2. 28. 18 Polypodium Arboris Bal-ti Kam. 3. 29. 19 Polypodium monticolum alterum, Matanum Arboris Rhymay Kam. 3. 30. 20 Vitcum Luzon. 1. Kam. 3. 3. Dapo Indis. 21 Vitcum Luz. alterum f. Crocodilifugum. Kam. 3. Mampul Indis. De Cichoraceis, Sonchis &c. Raij H. Pl. Vol. 3. app. p. 3. 22 Cichorium Sylv. Luz. 2. Kam. 3. 2. Arulatag Luz. 23 Cichorium Luz. 3. Kam. 3. 3. Singandagat Luz. 24 Chondrilla Luz. 1. Kam. 3. 5. Sambongcala Luz. 25 Chondrilla Luz. 2. Kam. 3. 6. T'bataba oxam Luz. 26 Chondrilla Luz. 3. Kam. 3. 7. Bitoon Luz. 27 Sonchus levis. Kam. 3. 8. Tagolinao Luz. Plantæ Nodiflorae Raij H. Pl. V. 3. app. p. 4. 28 Chamadrys Sphaeritis Kam. 4. 13. Balabalanoyon Indis. 29 Chamadryes species Kam. 3. 14. Hinhalayon Ind. 30 Chamæsyce Luz. major Kam. p. 4. 10. Gatasgatas Indis. 31 Sideritis Sphaeritis Kam. 4. 15. Botobotonis Indis. 32 Bellis Nodiflora fl. perpetuante fruticosa Kam. 4. 18. Bocquingang Indis. Plantæ Spicatae Raij H. Pl. Vol. 3. app. p. 4. 33 Polyrrhizos Luzon. 1. Kam. 4. 1. 34 Polyrrhizos altera Kam. 4. 2. 35 Polyrrhizos Luz. 3. Kam. 4. 3. 36 Polyrrhizos Luz. 4. Kam. 5. 4. Bucasbucas Indis. 37 Polyrrhizos Luz. 5. Kam. 5. 5. Yerba de los Paxarillos Hisp. 38 Ruta Sylv. Luzonis. Kam. 5. 6. Gaz. Nat. 20. 1. 39 Stachys Luz. Kam. 5. 8. Cabling Indis. 40 Gratiola sine flore Kam. 5. 9. 41 Melissa Florida Kam. 5. 11. Oia morada Hisp. 42 Hedera terrestris spicata Kam. 5. 12. 43 Verbena Luz. Kam. 6. 12. 44 Verbena similis Kam. 6. 13. Docotdocot Luz. 45 Lysimachia species Kam. 6. 15. Capanatolot Luz. 46 Carduus aquaticus Kam. 6. 16. Dilivaria Indis. 47 Herba Obstetricum Kam. 6. 17. Calopangil Indis. 48 Telephium Sempervirens Kam. 6. 18. Kalanchauuy Sinis. 49 Telephium Luz. 3. Kam. 7. 22. Yerba del tofton Hisp. 50 Flanula Sinensis Kam. 7. 23. Samtanghuy Sinis. 51 Plantago Cervina Kam. 7. 24. Catajud Indis. 52 Tubularia altera Kam. 8. 21. Bagavag Indis. Plantæ Corymbiferae, Raij H. Vol. 3. app. p.8. 53 A Bisithium Scripium Kam. 8. 1. Capopot Ind. 54 Parthenium Maritimum Kam. 8. 3. 55 Matricaria hujus Kam. 8. 4. Poecachoy Sinis. 56 Matricaria altera Kam. 8. 5. Rosa de Japon Hisp. 57 Chrysanthemum altorum Antipolanium Kam. 8. 7. 58 Chrysanthemum radiatum Kam. 8. 8. 59 Chrysanthemi radiati varietas Kam. 8. 9. & 10. 60 Moluccana Acosta Kam. 8. 12. Agonoy Indis. Plantæ Verticillatae Raij H. Pl. Vol. 3. app. p.9. 9. 61 Mari aut Polij, Origanis suaviter olentis species Kam. 9. 1. 62 Gnaphalium Luz. Kam. 9 11. Varilla Hisp. 63 Lychnis Luz. Spinofa Kam. 10. 14. 64 Alsine Luz. 1. Kam. 10. 15. Tayutu Indis. 65 Alsine Luz. 2. Kam. 10. 16. 66 Alsine Luz. 3. Kam. 10. 17. 67 Alsine Luz. 4. Kam. 10. 18. 68 Alsine Luz. 5. Kam. 10 19. Alibangon Indis. 69 Alsine Luz. 6. Kam. 10. 20. Plantæ Umbelliferae & Malvaceae Raij H. Pl. V 3. app. p. 10. 70 Apiastrum Luz. Kam. 10. 2. Caffrinno Hisp. 71 Malva Luz. 1. Kam 10. 1. 72 Malva Luz. 2. Kam. 10. 2. Palis Indis. 73 Malva Luz. 3. Kam. 10. 3. Pamalis Ind. 74 Malva Luz. 4. Kam. 10. 4. Palispalis in Indis. 75 Malva Luz. 5. Kam. 11. 5. Padarut Luz. 76 Malva Luz. 6. Kam. 11. 6. 77 Althea Theobrachi. Kam. 11. 7. Paltoc Indis. 78 Alcea Luz. altera Kam. 11. 9. Colotcolotan Indis. 79 Alcea Luz. 2. Kam. 11. 10. Gamaygamayan Indis. 80 Sabdariffa Kam. 11. 12. Malacolotan Indis. 81 Passao 1. Kam. 11. 12. Puli Luz. 82 Passao altera Kam. 11. 13. 83 Passao congener Kam. 11. 14. Lingindayat Indis. 84 Passao & Malvaceis affinis Kam. 11. 17. Palinsaguin Luz. 85 Belmucius Honor. Belli. Kam. 11. 19. Maricom Indis. 86 Althea Luz. peregrina arborescens Kam. 12. 22. Anabo Indis. 87 Althea Luz. peregrina altera seu urens Kam. 12. 23. Plantæ Siliquosae Raij H. Pl. Vol. 3. app. 12. 88 Lupinus Luz. 1. Centumfolius. Kam. 12. 1. Sambasamba Indis. 89 Lupinus Luz. alter tenuifolius, Kam. 12. 2. 90 Lupinus Luz. 3. foli punctati. Kam. 12. 3. Tabuhu Indis. 91 Lupinus Luz. 4. latifolius Kam. 12. 4. Botochotocan Luz. 92 Lupinus Luz. 5. pentaphyllus Kam. 12. 5. Calaycagay Indis. 93 Lupinus Luz. 6. esculentus Kam. 12. 6. Mani Indis. 94 Lupinus Luz. arborescens Kam. 13. 7. Acapulco Indis. 95 Foenum Graecum sylvestre Kam. 13. 8. Catanda Indis. 96 Plantam Anil Kam. 13. 9. Tayon Luz. 97 Colutea ex Quaih-in Kam. 13. 10. 98 Colutea Luz. foetida Kam. 13. 11. 99 Trifolium Dictamnoides 1. Kam. 13. 13. Mus. Petiver. 790. 100 Trifolium Dictamnoides alterum Kam. 13. 14. Payangpayang Ind. Plantæ Miscellaneæ Raij H. Pl. Vol. 3. app. 14. 101 Polygonum latifolium erectum Kam. 14. 17. 102 Polygonum tenuifolium erectum Kam. 14. 18. 103 Polygonum centumgranatum Kam. 14. 19. Sambasamba Indis. 104 Scorzonera Luz. minima acaulis Kam. 14. 20. Lubilubi Indis. 105 Cochlearia aquatica Kam. 14. 21. Taqueboso Indis. 106 Pyrola Luzonis Kam. 14. 22. 107 Myosotis seu Auricula Muris Luz. Kam. 14. 23. 108 Acetosa Nigritarum Kam. 14. 24. Lingat Indis. 109 Igbangsa Kam. 14. 26. 110 Herba verecunda Kam. 14. 27. 111 Verecunda minor Kam. 15. 28. 112 Stramonium Luz. 1. Kam. 15. 2. 113 Stramonium Luz. alterum 15. 1. 114 Limeum Indanense alterum Kam. 16. 30. 115 Limeum Luz. 3. Macatense Kam. 16. 31. Plantæ Arundinaceæ Raij H. Pl. Vol. 3. app. 17. * 116 Arundo Indica farcta Vayaut Oway Indis. Kam. 19. 3. G. N. 39. 10. * 117 Arundo Indica farcta Labint Indis. Kam. 19. 4. G. N. 39. 11. * 118 Visco-Bexucus Nito Luzon. Kam. 19. 1. G. N. Tab. 44. fig. * 119 Amomum legitimum Dioscoridis. Tugus Indis. Kam. 22. 1. G. N. 41. fig. * 120 Amomum verum Jof. Encalade G. N. Tab. 20. fig. 2. 121 Calamus odoratus Tagbag Luz. Kam. 22. 2. 122 Calamus floridus Ammomides. Ganda Luz. Kam. 22. 3. 123 Calamus floridus seu Ganda altera Kam. 22. 4. 124 Carina-orus 3. Mamban Luz. Kam. 22. 7. 125 Cannacorus 4. Abang Luz. Kam 22. 8. 126 Zedoaria Officinarum. Ray. H. Pl. Vol. 3. app. 23. 9. G. N. 23. 1. 127 Zedoaria altera s. Gaidoan Barac Luz. Kam. 23. 10. * 128 Curcuma Officinarum. Dulao Luz. Kam. 23. 11. G. N. 37. 9. 129 Zerumbeth. Banglay Luzon. Kam. 26. G. N. 32. 3. 130 Zinziber Officinarum. Luyia Luz. Gingy Simis. Kam. 25. 131 Musa Arabiae Sagum Luzon. Kam. 24. 1. 132 Costus. 152 Costus Arabica Magbay Luz. Kam. 27. 1. 153 Galanga major. Langoaz Luz. Kam. 27. 154 Ticala Luzon. Kam. 27. 3. Gaz. Nat. Tab. 18. fig. 7. 155 Amomonte Luz. Kam. 27. 4. 156 Parnueg Luz. Kam. 28. 5. 157 Juncus odoratus 1. Kam. 28. 1. 158 Juncus odoratus 2. Kam. 29. 2. 159 Cyperus esculentus Luz. Apulit. Kam. 29. 3. 140 Gramen Cyperoides 1. Kam. 29. 4. 141 Gramen Cyperoides 2. Kam. 29. 5. 142 Gramen Cyperoides 3. Kam. 29. 6. 143 Gramen Cyperoides 4. Kam. 29. 7. 144 Gramen Cyperoides 5. Kam. 29. 8. 145 Gramen Cyperoides 9. Kam. 29. 9. 146 Gramen Cyper. 7. Talabotran Luz. Botoncillo blanco Hisp. Kam. 29. 10. 147 Gramen Cyperoides 8. Kam. 29. 8. 148 Contrayerva Luz. D. so. Kam. 32. Gaz. Nat. Tab. 19. fig. 7. 149 Visco Aloes Luz. 1. Malaapag Indis. Tiauian Sinis. Kam. 33. 4. 150 Visco Aloes Luz. 2. Kam. 33. 5. 151 Visco Aloes Luz. 3. Kam. 33. 6. 152 Visco Aloes Luz. 4. Kam. 33. 7. 153 Visco Aloes Luz. 5. quibusdam Vainilla sed perperam. Kam 33. 8. 154 Visco Aloes Luz. 7. Kam. 34. 12. 155 Visco Aloes Luz. 8. Kam. 34. 13. 156 Visco Aloes Luz. 9 Kam. 34. 14. Lanhua Sinis. 157 Visco Aloes Luz. 10. Kam. 34. 15. 158 Visco Aloes Luz. 11. Kam. 34. 16. 159 Visco Aloes Luz. 12. Bacong Dapo, i.e. Visco Pancratium Kam. 34. 17. 160 Visco Aloes Luz. 13. Talatalaroan Indis. Kam 35. 18. 161 Visco Aloes Luz. 13. s. Visco Pancratium alterum Kam. 34. 19. 162 Visco Aloes Luz. 14. Kam 34. 20. 163 Arum Egyptium. Gabi Luz. in India Allu. Kam. 35. 2. 164 Arisarum Polyflorum. Clavoa Luzon. Kam. 35. 1. 165 Arum Maximum. Biga Luzon. Kam. 35. 1. 166 Dracunculus Luz. 2. Payao Indis. Kam. 36. 8. 167 Dracunculus Luz. 3. Gabinoham Indis Kam. 36. 9. 168 Dracontea Luz. Tocotlangit, i.e. Falchrum Caeli. Kam. 36. 9. 169 Dracontium Luz. 1. s. Magfoloro minus. Kam. 36. 11. 170 Dracontium Luz. 2. s. Magfoloro majus Kam. 36. 12. 171 Dracontium Luz. 3. Lunas Indis. Kam 36. 13. 172 Dracontium Luz. 4. s. Polyphyllon. Anum Indis. Kam. 36. 14. 173 Dracontium Luz. 5 s. Polyphyllon arborescens Kam. 37. 15. N.B. The Plants to which this Asterisk (*) is prefixed are already figured in the Gazophilac. Natura & Artis.