Epistola D. Johannis Friend ad Editorem Missa, de Spasmi Rarioris Historia

Author(s) D. Johannis Friend
Year 1700
Volume 22
Pages 7 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

II. Epistola D. Johannis Friend ad Editorum miſſa de Spasmi Rarioris Historia. Eà humanitate, Vir Clariffime, nuperum illud de Hydrocephalo à me diffecto Scriptum amplexus es, ut vereri debeam ne id mihi jure succenseas, si Patrocinium Tuum, ad quod me ita ingenuè provocasti, tanquam non invitatus defugerem. Hoc nisi apud me multum valeret, vix jam oculis tuis obtulifsem de affectu spasmodico eam quæ sequitur Historiam: cujus quidem morbi ratio generalis licet obvia sit apud Authores & familiaris, norma tamen & Typus in hoc spasmo observatus ab omni ferè convulsionum specie haçtenus descriptà multum abludit. Quædam utiq; symptomata iis quæ mox habebis nou dissimilia recenset Jacobus Seidelius in Convulsione quam *Observ. M. 2 vocat Hyperphysicam, uti oris distortionem, exertionem linguae indecoram, & clamores deniq; ululatum canum referentes: at præterquam quod morbus hic non naturali causæ sed incantamento ab Authore ascribatur, alia ibi sunt symptomata nostris longè discrepantia; eaq; etiam quæ consentiunt nec Typi insolentia nec Paroxysmi vel impetn vel diuturnitate cum sequentibus conferenda sunt. Æstate præteritâ magnus apud nos percrebit rumor puellulas quasdam apud Blackthorn in agro Oxoniensi latratibus crebris more canum correptas esse. Duas scilicet familias pestis hæc invasit: quarum unam forte adiit, ut de re tam inauditâ sibi certò constaret, Vir omni rerum Medicarum laude præcellens D. Willifius; ille quæ est semper in me benevolentia casum, qualem oculis accepit, mihi impertitns est, quem ipsius verbis hoc est optimis sic accipe. Funestum hoc & inanænum liberorum spectaculum reversurum ex itinere, ut orbiter inviserem, tum rei novitas, tum amicorum desideria paulo morabantur. Tunc enim non procul aberam a Villâ dictâ Blackthorn, quæ passim hodie celebratur non tam loci antiquitate, quàm sonorâ lue circumquæ; nota ac infamis. Ubi primum aures meas infestabat terribilis e longinquoque ejulantium concentus; domum verò ingressum statim salutabat vociferantium puellarum horror propinquior, cuilibet harum respondentem prorsus æquis vicibus violentâ capitis motatione, quasi ad ejus nutum, pagi nequam tibicinem æmulantes, ingratam pariter modularentur harmoniam. Vultu erant ab omnibus spasmis immuni, praeter motus oris frequenter oscillantes & pulsus iis sanorum similis, nisi sub finem paulo debilior. Sonus, ut mihi videbatur, non tam canum latratum referebat, quam eorum erat ejulatibus similis, nisi quod crebrior fieret, singultibus illum vicissim reciprocantibus. Morbus hic novus Cynicus nulli hartum quinq; quas uidere erat, ætati pepercit; cæterum omnes pariter invasit, ab annum sextum aut circiter agente usq; decimum quintum. Sæpe inter has vociferationes colloquijs pariter & sensibus integris fruebantur: Interdum renovans, more canum venaticorum, cæteras omnes quasi ad mali societatem vocaret. Tandem deficientibus spiritibus singulae cedebant paroxysmo velut Epileptico, quas quidem certo certius lapsuras stratus in domo media leætulus expectabat: paulisper alta quies, & qua lem fororum esse debeat, concors ac juxta decubitus. Aëtatum vero novus Spirituum orgasmus; quæq; harum pectus aut alia membra ferire, & proximæ cuivis facere molestiam. par puellarum ætate minorum dum ibi commoratus fui, expergesfactæ et soporem morbosum & forores in lecto deseruerant: Cæterum ijs rediit eadem vociferatio, nec dissimilis capitis motantis spasmus. Nota & Visa dico, quæ secus mihi fabulæ viderentur; sed neque liberorum ætas hæc suspectæ esse sidei, neque lucri studium procul habitum aut parentum finit conditio. Historia adeo notabili permotus; spectaculum hoc visu dignum arbitrabar, itaq Jun. 12. 1700. Blackthorniana petens, alteram ibi familiam affectu hoc laborantem invisi; atque hic quidem filium unum & res ejusdem matris filiolas motibus culvulisvis ante decem Hebdomadas laceratos reperi, praesente nec morbo aliquo nec evidentici causâ. Initio quidem puellarum altera tantum correta est; eam prima accessio ad duas horas exercuit, reliquae cum fratre, uti mater retulit, sororis aggritudine ita turbatae & percussae sunt, ut intra paucos dies ipsae etiam terrore victae spasmodicis insultibus succumberent. Sub adventum meum omnes Spasmo immunes praeforibus ludos agebant, quo quidem otio ultra semihoram lætæ fruebantur, satis longum scilicet ijs videbatur hoc tantillum intervalli, quod a multis retro Hebdomadis frustra optarant. Vultus ijs colore satis probabilis, sermo alacris, indoles perquam vivida, membra vegeta & ad motum quemvis idonea; nec ulla ab hoc affectu accrevit mali nota, nisi quaedam eaq perexigua virium imminutio & languor, pulsus tam impetu quam intervallo rite compositus. Tandem puella natu major, annum agens decimum quartum, promore spasmis afficitur; unicum accessionis prænuntium sensit quasi Ventriculi intumescentiam, quae gradatim tanquam Globus ad faucis perreptans musculos Laryngis & capitis monuit, ut solitas contractionis tragædias inchoarent, ascensus iste in omnibus notabatur paroxysmi certus & perpetuus praecursor, quem si sistere aut compescere conarentur, vehementiori impetu accessit insultus sævijtq diutius. Sonus quem nullà interpositâ morâ satis injucunde modulabatur, canum latratum aut ejulatum (aliter ac fama erat) non omnino referebat, videbatur potius incauditum quoddam Cantilenæ genus ex tribus numeris sive tonis ijsq; bis repretitis compositum, quos suspirium veluti anhelum exceptit, et tandem simplici modulo clausum, qui reliquis multo vehementior erat simulq acutior. Desunt sane verba, quibus næniam hanc vivum depingatn, nullà forte oratione pingendam; ejus scilicet ingenij est, quae fidelibus tantum auribus potest percipi, descriptioni parum commoda. Quin quomodo eumq; adumbratam contilenam continuo sere recinit puella; aliquando enim per intervalla modulos variabat quandoq; cum jam ei spiritus deficeret, velocius increbuit tum motus tum vociferatio, donec tandem pene suffocata modulum unum aut alterum interponeret concussionemq; capitis paulum reprimere; hac arte scilicet resuscitatis viribus candem cantunculum statim de novo integravit. Huic semper comes adfuit capitis reciproca nutatio, quod jugi agitatione antrorsum retrosumq; ex aequo forcatur, motu aut semicirculari aut obliquo minime jactatum. In collo musculi valide tensi et inflati, cætera membra spasmis libera. His tamen cum insultibus conflictingi haud intercidit vel pedes suos pro arbitrio vel prout jassa erat in quamvis partem flectendi: Toto enim Paroxysmi tempore sensibus integris atq; importurbatis fruebatur, et ad libitum imperantis vel sedebat vel obambulabat, verbo interim alicui efferendo prorsus impar. In vultu nulla coloris immutatio, oculi tanquam in morte immobiles, nulla usquam nisi in ore distortio, quae ibi ob Musculos contractos erat omnino Cynica. Durante Paroxysmo vix digitum feriit pulsus. Hisce motibus agitat aultra Semihoram persistit; in quo quidem statu vere luctuosò eam relinquere nox tum proquinquans me admonuit. Sorores cum fratre quanquam una astarent, praeter morem spasmo intactae. Noctu somnus ijs haud malus, si nempe horà decubitus ad eum fuerint proclives: Secus, Paroxysmi ad mane usuq; ingruebant, brevibus æque intervallis ac interdiu. Puellas ex alterà familia cum novo anno morbus hic invasit; quo quidem tempore etiam fauces ijs, male affectae sunt & tumidae. Paulo postquam eæ, de quibus jam sermo fuit, spasmis succuberant, hæ Epilepticis insultibus cum sensuum abolitione correetae sunt; interdum pectora. pectora furentim more tundebant, interdum velut æstro percitæ circumcursitabant, &c. quorum nihil sub tribus primis mensibus perceperant, ijs tantum Symptomatis quæ a me descriptæ sunt vexatae. Atrox hæc liberorum Valetudo ut Empiricos consulere et matri persuasit; quorum ope cum frustra esset, usa morbum a Veneficijs derivari satis obstinate credens, peritos a dire noluit: Fortunatas profecto Agyrtarnm partes, c in sicui morbo curando parum suffecerint, id non ipsorum inscitiae sed Dæmonio tanquam Θεων ἀπὸ μυχαλῆς statim ascribat rusticæ superstitionis. Sed hunc naturalcm esse morbum non prohibet symptomatum aut nova facies aut perennis duratio; Siquidem spasmi hujuæce ratio cum communi omnium convulsionum indole congruit, a spiritibus scilicet animalibus oriunda qui turbas intra nervos cient musculosq; in varias pro orgasmi genio contractiones impellunt. Ita ut in hoc casu nihil praeter morem agat natura, neq; aliquid monstri præ se magis ferat quam in reliquis Spasmorum generibus; quippe motibus Organicis non minus Mechanice hic usu est, quam in Choreâ S. Viti aut versatili illâ affectuum Hystericorum scenâ, ubi nunc cachinnus, nunc ejulatus, nunc violenta pectoris percussio ope musculorum varie atq; invitâ voluntate peragitur. Cum igitur musculorum, tum qui laryngi & Capiti tum qui manibus & pedibus dicantur, eadem omnino sit vis, eadem ad spasmos aptitudo, quicquid novi & prodigiosi in puellis hisce reperiri videatur, id non tam a symptomatis ingenio quam a parte affectà derivandum est, cujus licet eo modo quo diximus convulsæ exemplum non facile occurrat, eam tamen ita posse corripi minus mirabimur, siquid apud nos valet Cl. Willisij observatio, In pueris scilicet qui affectibus cordis & membrorum exteriorum exercitijs nondum affueverunt, materiam spasmodicam in nervos proximos h. e. eos 3ij 5ti & 6ti paris sæpius incurrere; quare illis faciei & oris partes maxime convelluntur. Horum Horum tamen Phænomenœn causas disquirere, post ea quæ de Motibus Convulsivis abunde ad manus sunt Volumina, est opus si non vehementer ineptum, certe nimis arduum: quanquam siquis anatomiam, ad exemplum Cl. Bellini, Mechanices studio scite conjunxerit, ab eo sanior hujus morbi Theoria expectanda foret, quam forte aut ex Veterum inanitione & repletione aut Recentiorum copulis explosivis potest erui. Ægri in duabus hisce Familij erant Consobrini, utrum in causa fuerit cognatus Sanguis, ut altera familia per menses aliquot intacta morbum tandem affinem suscepérít, horoscopi & sympathiæ studiosis conjiciendum libens relinquó. Hæc tu, vir doctissime, tuo more benigne accipies, qui quam vis inter tua scripta nihil ponì finis nisi accuratum & perutile, leviores tamen aliorum conatus & foves semper & amplecteris. Quicquid vero de hisce nugis senseris, id saltem mihi curæ suisse velim putès, ut tibi notum facerem quo in honore sit tum Ingenij tui praëstantia tum morum humanitas apud Tibi omni observantiâ devincìssimum Mart 31. Æd. Christ. Oxon. Joh. Friend.