A Letter from Mr. Thomas Luffkin to Dr. Sloane, Concerning the Application of the Pneumatick Engine to Cupping-Glasses
Author(s)
Thomas Luffkin
Year
1699
Volume
21
Pages
5 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
I. A Letter from Mr. Thomas Luffkin to Dr. Sloane, concerning the Application of the Pneumatick Engine to Cupping-Glasses.
Tres quatuorve jam effluxere menses ex quo à Clarissimo omnique laude Dignissimo Doctore Joanne Wallisio literas accepi, quibus exoptat ut descriptionem applicationis Organi Pneumatici ad cucurbitulam (à me fratreque meo excogitata) tibi communicarem. Quamvis tempus tunc amoenioribus Matheaeos Studiis tererem tamen diutius generi humano tam utile inventum ab erudito mundo detinere par non existimavi praecipue cum ejusdem publicatio mea, tam ingenioso viro (quem alterum Archimedem vocare solem) desiderata erat: itaque morem gerens Inclitissimo viro subsequentem descriptionem compilavi, quam precor ut sereno animi vultu à me accipias, (quia adolescentis scribo) locumque ei quendam in eruditissimis actis publicis Philosophicis concedere digneris.
Organi Pneumatici Descriptio, &c.
Sit A B (Fig. 1.) cylinder æneus concavus idoneæ crassitudinis cujus diameter sit unius longitudo verò decem, aut duodecim unciarum, parsque interna exquisitissimè lavigata ut nimium nulla rimula remaneat, sitque ei propè fundum parvulum foramen O; porrò sit (operculum) E F; (Fig. 2.) fundus G H (Fig. 3.) illud duabus cochleis, hic cemento metallico cylindro nexus, adsit fundo nasus 1, 2. medio perforatus; & ejusdem parti externæ ad modum cochleæ. Fiat virga ferrea N N (Fig. 4.) idoneæ crassitudinis, & longitu-
longitudini cylindri adaptata; ad ejusdem extremitatem lamina, ænea L M, & propinquius duabus unciiis cacumini altera I K; spatiumque intermedium ita filis linteis oleo madefactis replendum est, ut perfectissime cavitatem cylindri claudat; adsit tandem manubrium N. Ex his partibus complexum haud dissimile est Syringæ Chirurgorum. Formetur etiam cylinder æneus O P Q R (Fig. 5.) magnitudinem figuræ, adæquans duabus aliis O S P S, per axem perforatus tam magno foramine, ut ejusdem pars interna formâ cochleæ feminæ modificata, accuratè cochleam maxem nasi recipiat; porrò augeatur foramen ab R & Q usque ad T T; tandemque fiat humerus V V & formetur lamina W medio perforata ut ei (humero) conveniat & adhaereat. Porrò formetur conulus rectus per axem perforatus 1, 2, 3. (Fig. 6.) augeaturque foramen ab 1, 2. usque ad 4. 4; formeturque humerus 55. ut exquisitissime conveniat cavitate cylindri T T, & ei strenuè adhaereat; fiatque tandem elater (Fig. 7.) ex filo æneo helicis formâ circa cylindrum; idoneæ viris, & pixidis 4. 4. V. V. diametrum fere adæquans; sed pixide aliquanto altius cum sibi relinquitur, habeat ad extremitatem insinnam laminae 77 ejusdem magnitudinis, cum pars infima corio molli oleo armato vestienda est ad occludendum orificio canalis. Iterum fiat ad verticem cucurbitulae (Fig. 8.) perforatio rotunda, qua immergatur conus usque ad alas S, S. & rimulæ aut fissuræ repleantur cemento ex resina, terebinthina & calce composito. Tandemque fiat operculum 6. 76. 7. (Fig. 9.) ad humerum 77 corio oleo madefacto vestitum, quo aer quamprimum ex vitro haustus erit (si filum ut parvulae valvulae forte remanebunt) exclusi possit. Necisque in ejusdem descriptione tempus trivi, nunc non de usu & ad morbosos applicatione, quia Medicorum & Chirurgorum est, sed usu ratione quatenus ad Philo-
Philosophiam (h. e. Φανόπλυντος naturae explicationem) spectat, pauca Subnectam. Cum pollex strenue applicatur ad foramen, & lamina.99 (Fig.9.) manubrio attollitur ad 10. 10. at quia aer ante tantum spatium 9.0.9. replevit, nunc ita rarefactus aut expansus est ut spatium 9.9.10.10. (hoc est tricenties majus) occupat, quapropter aeris vitro inclusi elasticitas, elasticitates elateris & aeris cylindro contenti superans, sursum obtrudetur lamina, aut valvula, quae aperta remanebit donec tanta quantitas aeris petat cylindrum ex vitro, ut complementi aeris vitro elasticitas fiat equalis elasticitatibus elateris & aeris nunc cylindro contenti; at aperto foramine O aeris externi pressura potenter occluditur valvulae: Caeteris paribus, & tribus quatuorve suctionibus plus minusve 1000 aeris (secundum elateris potentiam; & rationem quam habet capacitas cylindri ad capacitatem cucurbitulae) exhaustae erunt: & si elasticitas aeris eodem spatio sit ut quantitas, resistentia aut pressura sub vitro erit ad pressuram supra partes circumjacentes ut unitas ad mille, quia antequam aer exhaustus erat vitro, resistentia aut pressura sub vitro eadem fuit cum illa supra partes extra vitrum. Notatu dignum existimo, ut quanto major erit cylinder eodem elatore, tanto major aeris quantitas exhausta erit vitro; quia aer 9.0.9. in majus spatium extenditur, & consequenter minorem habet elasticitatem, quapropter majorem habebit rationem elasticitas aeris in vitro ad elasticitatem aeris in cylindro & elatore contenti itaque major aeris quantitas vitro extrudetur, &c.
Colcestria
Octob. 16. 1699.