Epistola D. Raymundi Vieussens,M.D. & S.R.S. ad Societatem Regiam Londinensem Missa, de Organo Auditus

Author(s) Raymundi Vieussens
Year 1699
Volume 21
Pages 29 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

II. Epistola D. Raymundi Vieussens, M.D. & S.R.S. ad Societatem Regiam Londinensem missa, de Organo auditus. Viri Clarissimi, Cum nihil mihi jucundius atque gloriosius esse pos- sit quam vobiscum colloqui, ne miremini queso quòd vos supplex rogare ausim, ut meam hanc Episto- lam de meis circa organum auditus animadversionibus benevolo, gratoque animo accipiatis, & vestrum, cum libuerit, de illa judicium ad me mittatis, quòd deinceps eam typis excudendam tradam, si vobis Digna videa- tur, quae aliquando publici juris fiat. Clarissimus, D. Duverney vir non modo anatomiarum, sed & phy- siciarum, medicarumque rerum peritissimus de hac cor- poris nostri parte de qua hic dicturus sum, eximiè sane scripsit; verùm ut ut accuratè illam descripserit, ad- vertetis tamen, ni fallor, viri spectatissimi, me nova quædam in structura interiori ejus detexisse, quae vo- bis forsan, ut & mihi, per necessaria videbuntur ad fa- ciliorum explicati onem auditus, imò & morborum, quibus hæc ipsamet pars obnoxia est; quapropter hæc breviter & nitidè, quantùm fieri poterit, hic vobis ex- ponam, & postmodum nervos septimæ conjugationis describam. Imprimis, Animadverti membranam tenuissimæ, ra- raque admodum texturæ intra cavitatem tympani esse: hanc habita ratione loci quem occupat, interiorem membranam tympani nuncupo, ut ab ea distinguatur, quæ meatus auditorii finem extremum obturat, & quam exteriorem ipsiusmet tympani membranam nominare placet, placet, quò scilicet idea unius nunquam cum idea alterius confundi queat, hæcce membrana peritis omnibus anatomicis nota, & à nullo, quod sciam, rectè descripta, si attentè perspiciatur, in utraque aure vasis capillari-bus penè infinitis appareat irrigata, quæ carotis arteria, & vena jugularis utriusque lateris ipsi largiuntur. Hinc fit, ut valculis, quibus irrigatur, sanguine supra modum turgentibus tota serè rubra videatur, cum radiorum solarium intervenit, ac praesertim microscopio intermedio exploratur. Eiusmodi vascula impediunt nè membranæ, qua sussulciuntur, partes, superna scilicet & laterales, in semetiplas corrueant, & complicentur, uti proculdubio corruerent & complicarentur, nisi eas suspensas tenerent; quoniam per se ipsas interiori superficiei hujus, qua continentur, cavitatis immediate non adhaerent. Hæc ipsamem membrana, quæ est productio membranæ tenuis interiora aquæductus investientis, os speciei cujusdam specus occludit, quæ itur ad foveolas intra mastoidem apophysin excavatas; proindeque impedit nè conclusus in iis aer, liberè saltem, cum aëre tympanum subeunte communicet; ac præterea tenuiflamma ejus productio una stapedis aperturam, altera vero foramen vulgò rotundum nominatum obturat, & ulterrùs extensa toti supersternitur interiori superficiei exigui hujus spatii cavi, quod a foramine rotundo extenditur ad extremum usque finem ductus semi-ovalis spiralis cochleæ, & usque ad rimulam incisam basi conchæ. Ita ut interior tympani membrana hac productione sua intermedia, qua scilicet extremitatem ductus semi-ovalis spiralis cochleæ, & rimulam basi conchæ insculptam extrinsecus occludit, communicet cum hac portione membranæ nerveæ interioribus conchæ parietibus superstratæ, quæ baseos conchæ ejusdem rimulam intus claudit, & cum extremitate laminæ nerveæ spiralis, quæ quae intra ductum semi-ovalem spiralem cochleæ recon- ditur. Præterea membrana, de qua nunc agitur, subito il- lam sui partem, qua externam tympani membranam re- spicit, sat amplum relinquit spatium vacuum, quod a- quaeductu ad se delatum aerem extrinsecum admittit. interca hæc in semeipsam ita convolvitur, & compli- catur, ut intra eam tres formentur cavitates. Prima hu- jusmodi cavitarum occupat spatium, quod externæ in- cudis apophysi, & huic intericiitur specui, quà itur ad foveolas apophyseos mastoidis, ut supra dixi : secunda primæ & tertiæ intermedia, iisque minor præcisè basi conchæ subternitur, & malleoli caput, necnon ferme totum incudis corpus intra se recondit : tertia omnium amplissima internum aquaeductus orificio respicit, & intra se continet ventris primi auris internæ musculi & incudis portionem unà cum binis illius apophysibus, stapedem, os Lenticulare, tendinem secundi auris in- ternæ musculi, & cervicem unà cum manubrio mal- leoli. Demum membrana, de qua nunc loquor, in quibus- dam tantum hominibus ita conformatur, ut parva illius portio in membranulam tenuissimam abeat, qua dimi- dium circiter spatium tertiam necnon maximam cavitatum ejus comprehensum in duas partes velut septo inter- medio dividitur. Ejusmodi membranula à nullo ana- tomico, quod sciam, haec tenus descripta, & à me viris Clarissimis, D.D. Barbeyrac, Joly, Marcot, Verny Doctoribus medicis peritisimis, & quam pluribus aliis medicis, & medicinae studiosis in musæo meo ostensa in omnibus serè hominibus desideratur, & in iis, in quibus reperitur, suprema sua parte basi conchæ, & in- ferna exteriori tympani membranæ meatus auditorii fi- nem extremum occupanti, & obturanti alligatur, eam- que in binas partes ferme æquales ex transverso secare videtur videtur ad extremum usque finem manubrii malleoli, cui adhaerescit, imò & paulo ultra. Ita ut membranula ista una cum extremo fine manubrii malleoli mediam partem exterioris membranæ tympani versus interiora cavitatis ejus attrahat, etiamque ita inclinet, ut è regione meatus auditorii parum concava, & è regione cavitatis tympani parum convexa sit. Haec membranula apta nata est, quae in hominibus in quibus non desideratur, impediat ne validioribus musculi monogastrici auris internæ contractionibus exterior tympani membrana supra modum distendatur, vel extremitate manubrii malleoli dilaceretur, cum praedictus musculus convulsione, vel motu convulsivo afficitur. Ita ut haec membranula vices quodammodò supplere videatur musculi antagonistæ musculi monogastrici, de quo nunc dixi, si spectetur quatenus tendine suo gracili & longo agens, ut ex dicendis in sequentibus patebit. Siquis horum omnium perspiciendorum jucunda curiositate frui velit, os petrosum secernat à reliqua calvaria, hominis strangulati, vel phrenitide, aut apoplexià perempti, si fieri posset: os illud à reliqua calvaria secretum per biduum in loco sicco servandum, ut per id tempus membrana, quam nunc describo, parum exsiccetur, adeoque in sementipsam contrahatur, ut, quantam par est, secedat ab interna superficie cavitatis, intra quam continetur, nè ab anatomico illius texturam penitus exploraturo dilaceretur. Postea os sat tenue, quod supernam tympani partem constituit, frustulatim cultro perite secandum, & auferendum est. Et verò cumprimùm superna tympani pars secta & ablata fuit; membrana, de qua nunc, intra cavitatem illius antea latens oculis subjicitur, & adeò numerosis vasis capillaribus irrigatam sepe prodit; ut haec, cum singula ejus vasa repleta sunt sanguine, speciem quamdam retis mirabilis repræsentet. Mem- Membrana jamjam descripta mirabilibus sane munis praestandis, & mox designandis dicata est. Imprimis haec qua tenui productione sua occludens labyrinthi januam impedit, ne naturalis purissimus ac subtilissimus aer intra diversas cavitates, diversosque illius maandros latens communicationem, saltem valde liberam, habeat cum aere crasso, qui tympani cavitatem aqueductu subicit. Secundò hæcce membrana miti calore sanguinis vasorum, quibus adornatur, osseam, labyrinthi totius basin leniter calefacit, & uno eodemque tempore fovet atque conservat motum aeris in binis vestibulis, flexuosisque omnibus illius ductibus conclusi, & Lymphæ defacatissimæ animali spiritu imprægnatae, qua singulæ nervi mollioris auris propagines inferius describendæ imbuuntur. Tertiò eadem membrana intra cavitates suas aerem benigno calore sanguinis vasorum suorum maximè rarefactum continet, qui utpotè maximè rarefactus, atque adeò tenuissimus, & magnâ æthereæ materiae copiâ imprægnatus valde aptus est, qui corporum omnium sonororum impressiones facile recipiat, easque citissime ad aerem, & singulas propagines nervi mollioris auris interiora labyrinthi adornantes, necnon ad ovale cerebri centrum transmittat. Ex iis, quæ modò diximus, planè sequitur membranam, de qua nunc agitur, auditui producendo mirum in modum conducere: ita sane hæc ut potè valde tenue, raramque texturam habens liberum in cavitates suas introitum, pariterque liberum ex iis egressum præbet sonororum objectorum impressionibus, quæ cum primùm aerì caput ambienti communicatæ fuerunt, æthereæ, qua gravidus est aer, materiae motu, & membranæ exterioris tympani innumeris foraminibus insensibilibus perviae, necnon aqueductus interjectu ad ipsam sam transmittuntur. Ac re quidem ipsa quævis, nisi mea me fallit opinio, objectorum sonororum impres- siones aëris intra cavitates membranæ supra descriptæ contenti, aut ipsam extrinsecus ambientis quà scilicet æthereá gravi materia intervenitu momento citius in- teriora labyrinthis per portam & fenestram illius subeunt, & ex eodem labyrintho interjectu spiritus animalis, cui inibi communicantur, etiam momento citius ad ovale usque cerebri centrum transmittuntur; ibique loci pro diversis sonororum objectorum impressionibus di- versæ excitantur in anima ideæ, diversæ soni species designantes, quæ diversis nominibus exprimi solent. Eorum, quæ modò diximus, veritas experienciâ con- firmatur; quoties enim pus abscessus intra mastoidem apophysin, vel intra tympanum ipsum producti hanc, de qua nunc, membranam dilacerat, prorsusque rodit, toties auditus ita læditur, ut multum imminuat, si non prorsus aboleatur, ut in observationibus meis ana- tomico-practicis explicabitur, Ex supra dictis clare intelligitur, Viri Clarissimi, in- tra tympanum necessariò excitandum esse tumultuosum quemdam motum præternaturalem sonum producen- tem, quoties immodico cibi, potusque usu, vel ob- structionibus imi ventris, vel longis, plurimùmque la- boriosis animi contentionibus, vel aliâ quapiam causâ nimia sanguinis supra modum rarefacti, & vaporosi quantitas ad vasa superiùs descriptæ membranæ a- mandatur. Is enim sanguis nimia copia nimiaque ra- refactione sua eas, quibus devehitur, arteriolas magis, quàm par est dilatat necnon pulsat, & tum nimia hu- jusmodi vasorum dilatatione atque pulsatione, tum ni- mio halituum copiosiorum, quas emitit, motu hanc membranam ita concutit, ut tumultuosus aliquis stre- pitus intra tympani cavum necessariò excitetur; præ- sertim si vapores illi propter aqueductus obstructio- N n n nem, nem, vel propter nimis compactam texturam exterioris membranæ tympani facile transpirare nequeant. Tumultuosi autem hujusmodi strepitus impressio ad ovale usque cerebri centrum translata hanc in anima excitat ideam, quæ murmuri auris nomine vulgò exprimi solet. Hujuscè murmuri tres sunt species omnibus notæ, & à nemine, quod sciam, planè ac distinctè explicatæ; bombus scilicet, sibilus, & tinnitus. Quoties vapor supra modum copiosus, & exagitatus, qui murmuri aliquod in auribus excitat, ita humidus est, ut ad naturam aquæ sat propè accedat, interiorem, facile que mobilem membranam tympani relaxat, & uno eodemque tempore ipsam movet variéque flecit. Hinc fit, ut hæcce membrana nonnihil relaxata, motuque sibi communicato variè ac velut undatim flexa cum ambientem, tum intra cavitates suas reconditum ærem ita exagitet, ut vibrationes debiles lentè necnon flexuosè, ac velut undatim sese invicem excipientes patiatur, quales ferè patitur, dum vel ab aqua è loco sublimi delabente, &, cumprimùm delapsa est, undatim defluente, vel quamplurimis ab apibus simul congregatis, & partim sursum, partim deorsum, partim obliquè, partimque in orbem motis agitatur. Istæ autem vibrationes spiritus animalis nervi mollioris auris textum interius occupantis interjectu ad ovale usque cerebri centrum delatae hanc excitant in anima ideam, quæ sonum tumultuosum gravem bombi nomine vulgò expressum designat. Ubi vapor murmuri cujusdam in auribus excitandi capax particularum aquosarum tam inops est, ut potius exhalationis siccae, quàm meri vaporis naturam redoleat, atque adeò titulentus sit; is membranam interiorem tympani, dum huic alliditur, quadantenus exsiccat, illam expandit, atque distendit. Inde fit, ut hæcce membrana communicato sibi motu nonnihil exsiccata, & expansa, adeoque plurimum distenta tum ambien- ambientem, tum intra cavitates suas latentem aerem ira concutiat, ut in eo vibrationes validas excitet, quae successivè sanè, sed tamen cito, & rectis vel fermè rectis lineis sese invicem consequuntur. Ita ut ejusmodi vibrationes his ferè similes sint, quas patitur, quoties merò flatu supra modum exagitatur; proptereaque illæ ad ovale usque cerebri centrum eà, quæ supra explicationem fuit, ratione transmissæ hanc excitant in anima ideam, quæ sonum tumultuosum sat acutum sibili nomine vulgò expressum designat. Quoties interior membrana tympani, aut aliqua pars illius ab arteriolis ipsam irrigantibus solito frequentiùs, validiusque succussibus sese velocissimè excipientibus ob sanguinis fluxum tunc in his aliquatenus impeditum quatitur, toties illa (si tunc temporis praecalido & exsiccante quodam halitu ita distendatur, ut immissos sibi succussus validè repercutiat) tum ambientem, tum intra cavitates suas reconditum aerem ita exagitat; ut easdem aut ferè easdem patiatur vibrationes, quas pateretur, si vibrationes illius argenteo malleolo excitarentur, quo scilicet parvis ictibus iteratis citissimè sese excipientibus incus parva percuteretur, quæ ex argento, vel alio quodam metallo valde sonoro, proindeque ad incussas sibi ictus validè repercutiendos apto confìcta esset. Unde mirum non est, quòd ejusmodi vibrationes, cum ad ovale usque cerebri centrum pervenere, hanc excitent in anima ideam; quæ sonum præternaturalem tinnitus auris nomine vulgò expressum denotat. Diffensus Anatomicorum tum veterum, tum recentiorum de numero, & usu musculorum auris internæ veri eorum numeri, verique usus inquirendi mihi ansam præbuit, Viri spectatissimi; eos igitur multis abhinc annis sàpissime indagavi, & partem hanc duobus tantùm instructam esse semper observavi: hi nervulos penè insensibiles à nervis quintæ conjugationis recipiunt, & vasculis sanguiferis etiam penè insensibilibus irrigantur, quae sunt arteriae carotidis, & venae jugularis internae propagines; illorum primus crassior & longior unicum ventrem, bina capita, binosque tendines habet; unde proculdubio factum est, ut Anatomici quamplurimi, qui oculatissimi habentur, eum duos musculos ab invicem distinctos esse putaverint. Verum cum musculus iste unicum habeat ventrem, illum musculum unicum esse assere ausim, quem, utpotè unico ventre instructum, musculum monogastricum nominare lubet. Primum musculi monogastrici auris internae caput vaginulâ membranaceâ vestitum è sinu exiguo osseo supra partem supernam aquaeductus excavato emergit; secundum vero, quod merè carnosum apparet, non procul à latere externo exigui sinus ossei, de quo mox dictum, suam ducit originem. Fibræ carneæ bina diversa capita musculi, de quo nunc agitur, componentes invicem strictissime uniuntur paulo antequam tympani cavitatem subeant, & tunc in ventrem vaginulâ membranaceâ sat validâ undequaque cinctum unius & ejusdem musculi desinunt. Deinceps ipsæmet fibræ carneæ, de quibus jam loquor, versus tympani cavum fæse porrigentes, paulo postquam illud subierunt, ab invicem separantur, & in binos tendines vaginulâ membranaceâ validâ induutos abeunt; horum primus secundo longior nec non gracilior, postquam seæ parum sursum erexit, parvae trochleæ membranose intervenu huic ossis petrosi partì alligatur, cui insculptum est initium aquaeductus Fallopii, seu canaliculi ossei, qui nervum durum auris admittit; ita ut officioso hujuscæ membranose trochleæ ministerio liberè motus omnes edat, quibus edendis dictus est: tendo iste deorsum reclinatus super gracilem malleoli apophysin ad perpendiculum descendit, eique annecti- annectitur sese parum expandendo; unde fit, ut ejus nexus ad cervicem usque ipsius met. malleoli extendatur. Secundus musculi, quem jam describo, tendo primo brevior & crassior, multùmque crassà vaginà membranaceà vestitus in cavitate tympani rectà fere porrigitur, & mediæ capitis malleoli parti annectitur, ibique ita explicatur, ut ejus nexus ad corpus usque incudis pro-tendatur, adeóque binis ejusmodi ossibus invicem nec-tendis inserviat: tendo iste ossi, cui supersternitur membranaceæ vaginae suæ intervenitu alligatur. Secundus auris internæ musculus ab Anatomicis quamplurimis rectè descriptus emergit è tubulo osseo excavato in parte infima ossis, quod portae labyrinthis, & illius fenestrae interjicitur. Musculus iste musculo monogastrico supra descripto multò minor & brevior est. Hinc fit, ut illum musculum minorem auris internæ nominem. Ventrem carnosum sat crassum habet, & tendine suo maximè gracili capiti stapedis inseritur. Dum musculus monogastricus auris in semetipsum contrahitur, longior illius tendo caput malleoli & corpus incudis parum sursum tollit. Dixi tendinem longi-orem musculi monogastrici auris caput malleoli unà cum incude parum solummodò sursum tollere; quoni-am tendo brevior ejusdem musculi, utpote capiti malleoli extremo suo fine annexus, quemadmodum longior illius apophyse gracili, atque cervici annectitur, longiori renititur, dum sese contrahit; quia vaginà suâ ossi alligatur, cui superjacet, ut supra notatum, & propter ejusmodi nexum versus superiora multùm tolli nequit; unde fit, ut tendinis longioris sese contrahentis nisi quodammodò resistent, & impedit nè caput malleoli unà cum incude versus superiora multùm tollat, ut supra mox notavi. Ubi malleoli caput sursum tollitur, extremitas manubri ejus necessario deorsum inclinatur, adeóque par-tem tem mediam, cui adhaerescit, exterioris membranæ tympani ex interioribus ejusdem tympani versus exteriors pellit, atque adeo illam tendit, ejusque superficiem planam, aut saltem ferè planam reddit, Dum tendo musculi monogastrici auris, de quo nunc, & malleolus hæc, quæ modò dixi, munia praestant, hanc extendunt membranulam supra descriptam, quæ membranam exteriorem tympani ex transverso fecare videtur, cùm non desideratur. Ita ut ejusmodi membranula musculi antagonistæ musculi monogastrici auris vices quodammodò supplere videatur; quoniam vi sua elàstica naturalem tensionis suæ statum recuperat, & eodem, quem tunc edit, nisi exteriori membranæ tympani ad statum naturalem tensionis, & figuræ suæ restituendæ conducit, cùm hæc extremo fine manubrii malleoli premi cessat. Quemadmodum elatione capitis malleoli versus superiora extremitas manubrii ejus parum deorsum inclinatur; sic etiam elatione incudis versus superiora extremitas internæ apophyseos illius paululum demittitur. Dixi modò elatione incudis extremitatem internæ apophyseos illius paululum solummodò demitti; quoniam incus ita sita est in fovea ossi marginem exteriorem basæos cavitatis tympani formanti incisa, ut corpus ejus sursum tolli nequeat, quin exterior illius apophysis extremitate sua citò innitatur ossi sibi subjecto, à quo hæc parum distat. Hinc fit, ut musculus monogastricus auris longiore tendine suo incudem versus superiora multùm erigere nequeat. Ex supra dictis clare patet ut plurimum binas, & aliquando tres esse causas mechanicas propter quas musculus monogastricus longiore tendine suo incudem & malleoli paululum solummodò versus superiora tollit, adeoque internam apophysin ipsiusmet incudis, & finem extremum manubrii malleoli paululum tantummodò demittit. Ubi Ubi corpus incudis parum sursum erigitur, interna illius apophysis parum deorsum inclinatur, ut mox notatum fuit, & uno, eodemque tempore caput stapedis, cui lenticularis ossis interjectu annectitur, secum trahit, adeoque parum quoque illud demittit. Dum caput stapedis parum deorsum inclinatur, necessariò suprema pars baseos stapedis ejusdem à suprema fenestrae labyrinthi parte, cui superjacet, nonnihil recedit, atque adeò illam paululum aperit & quodammodò pulsat, si ita loqui fas sit. Ex his, quae modò dixi, facilè intelligitur tendinem longiorem monogastrici auris musculi auditui faciliùs ac perfectius excitando bifariam conducere. Primùm enim quatenus manubrii malleoli extremitate membranam exteriorem tympani tendit, & superficiem illius planam, aut fermè planam reddit ea ratione, qua supra explicatum fuit, efficit ut pororum ejus parietes nonnihil à se invicem diducantur, ac propterea materia ætherea, cum ad hanc membranam appellit, incussis sibi ab objectis sonoris impressionibus onusta, illos ita patentes reperit, ut eos tympani cavum ingressura facilè permeet: Ubi verò tympani cavum ingressa est, levi suo pondere, licet sibi minimè incommodo (prædictis scilicet impressionibus) in ætheream sese exonerat materiam, quae inibi conclusi aëris poros replet, quæque illas in labyrinthum per januam & fenestram illius transfert. Cum primùm objectorum sonororum impressiones ad interiora labyrinthi pervenerunt; eæ ibi loci spiritui animali intra diversas nervi mollioris auris propagines recondito, æthereaque materiâ grávido incutiuntur; spiritus verò animalis merum ipsarum characterem ad ovale cerebri centrum transmittit, ubi hanc excitat in anima ideam, cui ex placito Dei Optimi Maximi excitandæ aptus natus est. Secundò Secundò longior museuli manogastrici auris tendo auditui faciliùs, ac perfectiùs producentio inservit, videlicet quatenus ea, qua supra explicatum fuit, ratione supernam fenestræ labyrinthi partem paululum aperit; quoniam dum hæc aguntur, pars una æthereæ materiæ incussas sibi ab objectis sonoris impressiones secum vehens secundum labyrinthi vestibulum faciliùs ingrediatur, dum pars altera primum subit. Iis, quæ contractionem tendinis longioris musculi monogastrici auris consequuntur, hactenus explicatis, operæ pretium est, ut ea nunc explicemus, quæ contractione tendinis brevioris musculi ejusdem fiunt, ut commoda dignoscantur, quæ homini exinde nascentur. Dum musculus monogastricus auris contrahitur, is breviore suo tendine caput malleoli unà cum incude verius seipsum parum obliquè trahit. Hinc fit, ut extremitas manubrii malleoli, & acumen internæ apophyseos incudis ex interioribus tympani versus exteriora necessario inclinentur. Et verò dum finis extremus manubrii malleoli è cavo tympani versus meatum auditorium inclinatur, hic necessario convexam partem, cui annectitur, exterioris membranæ tympani deprimit, adeoque naturali ejus tensioni augendæ, necnon utrique illius superficie planæ reddendæ plurimum conducit. Ubi pars acuminata internæ apophyseos incudis ex interioribus tympani versus exteriora inclinatur, ut supra dictum fit, hæc necessario caput stapedis ossis lenticularis intervenit sibi annexum secum trahit, atque adeò partem lateralem internam baseos hujuscæ ossiculi à parte quoque laterali interna fenestræ labyrinthi nonnihil removet, & tunc rimula interjicitur margini laterali ae interno baseos stapedis iphius, & margini quoque laterali ae interno fenestræ labyrinthi, quæ materiæ æthereæ incussas sibi ab objectis sonoris impressionibus oneratæ ac velut obsignatæ, & labyrinthum ingred- ingressuræ aditum, sed arctum sanè, in concham præbet. Ex his, quæ jamjam dixi, clarè patet binos musculi monogastrici auris tendines iisdem munis obeundis dictos esse; licet motus eorum, utpotè in diversas loci partes prorogati, diversimodè fiant, quin sibi tamen adversentur, ut ex supra dictis facilè intelligi potest. Ac re quidem ipsa eorum unusquisque ratione sibi propria exteriorem membranam tympani tendit, planamque reddere ntitur; atque adeò materiæ æthereæ incussas sibi ab objectis sonoris impressiones secum vehenti aditum in cavitatem tympani expeditiorem reddit: dum longior supernam fenestræ labyrinthi partem parum aperit, brevior ejusdem fenestræ partem lateralem internam nonnihil recludit, quo rimulâ tunc ibi loci factâ æthereæ materiæ aliqualis portio concham subire queat. Quod attrinet ad actionem musculi minoris auris internæ, hæc facillimè intelligi potest. Iste namque musculus, si originis & insertionis ejus ratio habeatur, in semeiipsum contrahi non potest, quin stapedis caput, cui inferitur, ab exterioribus tympani versus interiora trahat, atque adeò partem lateralem externam fenestræ labyrinthi parum aperiat, ut materiæ æthereæ aditum in concham præbeat. Ex his clarissimè patet musculum minorem auris, de quo nunc, dum se se contrahit, & musculum monogastricum spectatum quà tendine suo breviori agentem fenestram labyrinthi opposita prorsus ratione aperiare. Hinc haud dubiè fit, ut propter oppositas motus naturales jamjam explicatos bincrum ejusmodi musculorum labyrinthi fenestra nunquam multùm aperiatur, imò & aperiatur tantùm per latus suum externum musculo minore agente. Contra verò hæc ipsamet fenestra per superiora, & uno eodemque tempore per latus suum internum recluditur, ubi mus- O o o culus monogastricus se se contrahit, ut superius fusè atque nitide explanatum fuit. Partes superius descriptas, quibus tympani cavum adornatur, muniis obeundis dicatas esse, quae ab ipsis naturaliter praestari dixi, à nemine in dubium revocare potest; quandoquidem auditus toties laeditur, quoties naturalis illarum status immutatur: neque tamen quemquam in hanc abire sententiam velim illas ad auditum excitandum absolutè necessarias esse; quia sæpe in sectione cadaverum humanorum observavi externam ut & internam tympani membranam, imò & aliquando majorem mulcibulum illius portionem desiderari; quo niam haec partes acri pure abscessus modo in foveolis apophyseos mastoidis, & modo in cavo ipsiusmet tympani producti corruptæ, prorsusque consumptæ fuerant; & tamen in omnibus his hominibus, quorum auris una vel altera abscessu pus emittente laboraverat, auditio in auro affecta prorsus abolita non fuerat, ut ab illis, dum erant in vivis, didici. Singularum partium in cavitate tympani latentium (si osicula quatuor non nominis nota excipiatis) structura, figurâ, mutua connexione, necnon genuinis uniuscujusque ipsarum muniis curiositate penè religiosa indagatis & explicatis, unum explicatu maximè difficile mihi perpendendum supereft; videlicet an bini auris internæ musculi voluntariè, vel absque prævio ullo voluntatis actu motus illorum determinandi capace moveantur. Re attentè, quantum fieri potuit, perspensa, in hanc sententiam non abire non potui ejuimodi musculorum motum, utpote partim à voluntate, partimve ab impressionibus objectorum sonororum, insciâ, imò & aliquando reluctante animâ, determinatum, partim quoque voluntarium & partim involuntarium esse. Ac re quidem ipsa verosimillimum est hoc ipso voluntatis actu, quo ad aliqüid facile atque clare audiendum determinamur, terminamur, spiritum animalem determinari ad fluendum versus musculos, de quibus mox dixi, ut motum illorum promoveat, cujus ope rei audiendae perceptio expeditius & clarius fiat. Verum enimvero musculorum auris internae motus merè voluntarius dici nequit; cum nemo sit, qui propriâ experienciâ persuasum non habeat illos præter voluntatem sãpe moveri, ut jam dixi. Quæ cum ita sint, extrinseca tantum causa detigenda supereit, quæ ipsos ad se movendos excitat, & ratio explicanda qua hæc causa suum producit effectum. Quod ad causam extrinsecam attinet, quæ musculos auris internæ ad se movendos determinat, nullam aliam excogitare licet quam materiam ætheream objectorum sonororum impressionibus onustam. Et verò hujusmodi causam ea, qua sequitur, ratione praedictos musculos ad motus suos obeundos excitare verisimillimum mihi videtur. Dum materia ætherea repetitis vibrationibus suis, quæ se modò citius modò tardiùs excipiunt, ad exteriorem membranam tympani appellit, tota ferè in concavam illius partem derivatur, & tum ad eam appellendo, tum ejus poros subeundo, & permeando illam percutit, & versus interiora capitis protrudit. Ubi autem concava pars exterioris membranæ tympani percutitur, & versus interiora capitis protrudit, annexam sibi extremitatem manubrii malleoli è meatu auditorio versus tympani. Cavum pellit, sursumque erigit, & uno eodemque tempore caput illius, eique alligatam incudem deorsum inclinat. Dum caput malleoli & incus deorsum inclinantur, binos tendines musculi monogastrici auris internæ ad se trahunt, totumque musculum extendunt, atque adeò illum ita disponunt, ut vim elasticam ipsius contractioni promovendæ aptam acquirat. Verum cum vibrationes aëris ætheræ materiâ imprægnati, utut citò fiant & se se consequantur, exiguis quibusdam temporis intervallis semper ab invicem distinguantur, certo certius esse mihi videtur & temporis intervallo, quod inter primam, exempli gratia, & secundam vibrationem intercedit, praedictum musculum eâ, quam adeptus est, vi elastică, dum extensus fuit, lenique sua extensione determinari ad se se contrahendum, & spiritum animalem avocandum, & reapse contrahi, juvante scilicet spirito animali recens motricum fibrarum illius poros ingresso. Contractus autem musculus monogastricus stapedem ex interioribus tympani versus exteriora pellit, & sic musculum minorem auris internae extendit. & ita disponit, ut vim elasticam ipsi contrahendo aptam adipectatur, cujus ope determinatur ad se se contrahendum, & reverà contrahitur spirito animali interveniente, statim atque musculus monogastricus rursus ea, qua mox explicatum fuit, ratione iterum extenditur. Singulis partibus tympani cavum adornantibus descriptis, & mechanicis earum muniis accuratè, quantum fieri potuit, designatis & explicatis, partis alterius internae auris, labyrinthi scilicet, exteriora & interiora lustranda veniunt, si prius dixerim os, ex quo interiores singularum ejus cavitatum parietes conflati sunt, album, durissimum, necnon maximè compactum esse. Id autem à natura ita comparatum esse videtur, ut materia ætherea sonororum objectorum impressionibus onusta, dum praedictis impingitur parietibus, nihil aut saltem fere nihil motus sui amittat, atque adeò illum quam ab objectis sonoris accepit, talem aut saltem fere talem communicet spiriti animali contento intra expansiones rami mollioris nervorum auris, quæ variis atque variis modis configuratae variè atque variè interiora labyrinthi adornant, ut ex dicendis in sequentibus patebit. In exterioribus labyrinthis, quem omnipotens intra petrosum os excavavit, & nunquam satis mirando modo effinxit tria tantum notatu digna se se offerunt, osseum nempe sepimentum supernam ejus partem occupans, quo intermedio ductus tres semicircularis illius ab invicem dispescuntur; & aperturæ duæ non procul ab invicem dissitæ, quæ materiae ætheræ aditum praebent è tympani cavo in labyrinthum. Portio illa ossis petrosi, quæ ductibus tribus semicircularibus interjacet, ac proinde illos ad instar sepimenti ossei ab invicem dispescit, hoc peculiare habet, quod textum interius ejus quamplurimis foveolis pervium sit, intra quas permulta capillares vasorum sanguiferorum propagines disseminantur. Et verò sanguis, quem ejusmodi vascula devehunt, miti calore suo naturalem fovet, atque conservat motum spiritus animalis in poris membranularum nervearum intra semicircularis labyrinthi ductus reconditarum hospitantis, atque adeò impedit nè supra modum condetur, & auditui excitando ineptus evadat. Binæ aperturæ supra designatae in hac ossis petrosi parte sunt excavatae quæ labyrinthi basim constituit: prima figuram habet ovalem, & situs ejus paulo altior est quam situs secundæ: hæc labyrinthi fenestra nuncupanda mihi videtur; siquidem conchæ ac proinde labyrinthi interioribus inhiat. Hanc, de qua jam sermo habetur, aperturam interioribus labyrinthi inhiare non abs redixi, cum hæc parieti conchæ incisa sit, quæ pars illius est, cujus intervenitu reliquas inter partes ejus interiores communicatio quædam habetur, ut infra dicitur. Huicce fenestræ stapedis basis applicatur, & illam claudit, quandiu auris internæ musculi otiantur; contra verò eam paululum recludit, quoties eorumdem musculorum alteruter in semeipsum contrahitur, ut supra explicatum fuit. Alteram binarum aperturarum, de quibus nunc agitur, ferè rotundam labyrinthi januam appello; quoniam hæc aditum præbet in parvam cavitatem fermè rotundam, qua itur ad labyrinthum. Etenim parva hæce cavitas cum cochleæ extremitate ductus semi-ovalis spiralis illius, & cum concha rimulâ basi ejus incisâ, atque adeò cum ductibus semicircularibus in sequentibus descriptis communicat, ut postmodum explicabitur. Quæ cum ita sint praedictam aperturam januæ labyrinthi nomine jure, meritoque à me insignitam esse nemo non videt. Janua ista membranulâ tenuissimâ velatur, & obturatur, quæ, utpotè rarissimam habens texturam æthereæ materiæ objectorum sonororum impressiones secum vehenti facilem in labyrinthum aditum præbet, ut superiùs dictum, explanatumque fuit. Ex supra dictis intelligitur retro januam labyrinthi exiguum esse cavitatem, quæ primum illius vestibulum nominari posse mihi videtur; cum hæc eatur ad cochleam, & concham à clarissimo D. Duverney vestibulum labyrinthi nominatam. Ita ut tres fæmicircularis labyrinthi ductus, & cochlea sint veluti bini ejus andrones ab invicem conchâ distincti, & tamen ejus interjectu simul communicantes; proptereaque illam secundum labyrinthi vestibulum nuncupo. Tenuissima hæc membrana, quam labyrinthi januam obturare superiùs dixi, in primum illius vestibulum exporrigitur, totamque superficiem ejus interiorum cooperit, proindeque extrinsecus claudit rimulam basi conchæ incisam, & cochleæ finem extrellum; ita ut hæc adhaerescat tenuissimis membranis nerveis conchæ, & cochleæ interiora occupantibus, earumque intervenitu cum ramo molliori nervorum auris communicet. Ut ordo, quem hactenus in aure interna describenda servavimus, & postmodum fertuturi sumus, auditus explicationem facilem planamque reddere queat, explorato plorato primo labyrinthis vestibulo, secundum exploro- bo. Vestibulum istud, quod idem ac concha veterum omnium anatomicorum sonat, multò magis amplum est quàm primum: cavitas ejus penè rotunda duarum circiter linearum diametrum habet; ita ut duo ferè tri- tici grana in tres vel quatuor portiunculas divisa in a- dultis continere possit, ut aliquoties expertus fui: in ea novem observantur aperturæ; bina nempe foramina ex- igua, penéque insensibilia, quæ in ipsam aditum præ- bent binis propaginibns exiguis rami mollioris nervo- rum auris inferius describendis; rimula sat longa non- nihil flexuata basi ejus incisa; ovalis apertura in pari- ete illius tympani cavum respiciente sculpta, & ab anti- quis anatomicis fenestra ovalis nuncupata; & ostiola trium ductuum semicircularium, quæ quinque tantùm sunt; quoniam ductus semicircularis superior, qua sci- licet parte capitis posteriora respicit, inferiori cum du- ctu semicirculare ita coit, ut ambo sibi communi ostio- lo unico conchæ interioribus inhinent. Hinc fit, ut o- stiolum istud unà cum recentioribus anatomicis portam communem nuncupem. Singula ductuum trium semicircularium ostiola ita configurata sunt, ut ostium finem extremum tubæ oc- cupans quadantenus referant. Ac re quidem ipsa semi- circularium ejusmodi ductuum cavitatem, si attentè, quantùm par est, exploretur, à media sui parte sen- sim ampliorem fieri ad binas usque suas extremitates oculis clare patet, ac proinde illam ea fermè ratione utrinque finiri oportet, qua tubæ cavitas finitur: hæc, de quibus nunc sermo habetur, ostiola ita disposita sunt, ut duo summam, & duo imam conchæ partem occu- pent; quintum verò sat prope rimulam ipsiusmet con- chæ basi incisam situm est. In hoc secundi vestibuli labyrinthi latere, quod ex- teriora capitis respicit, exigui tres sunt canales rotundi, quos. quos, utpotè in semicirculum inflexos, una cum recen- tioribus anatomicis semicirculares appello. Et verò ut canales isti ab invicem distingui possint, illis distincta no- mina ab corum situ desumpta tribuam: primum supe- riorem nuncupabo, quòd arcuatum conchæ laquear cir- cumdet: secundum inferiorem quòd imas ejusdem laque- aris conchæ partes cingat: tertium verò, quippe qui inter primum & secundum situs est, medium no- minabo. Semicircularis ductus superior, cumprimùm è vesti- bulo prodit, tursum tendit, sursumque tendendo pau- lulum in femetiplum inflectitur; ubi verò paulo plus- quam dimidium circulum descripsit, & ad medium usque posticæ ossis petrosi partis sese parum incurvando exporrectus fuit, inferiori committitur canali, ut mox dicetur. Secundus semicircularis ductus, quem inferiorem no- minavi, ex ima conchæ parte prodit, &, decurso paulo majori quàm dimidii circuli spatio, ductui semicirculari superiori adjungitur, ut modò dixi; itaque bini ductus isti in unum planè coalescunt, qui obliquè protendi- tur, donec in ostiolum illud definit caeteris ostiolis paulo amplius, quod porta communis nuncupatum fuit. Tertius ductus semicircularis, quem medium vocavi, separata duo habet ostiola, nec plusquam semicircu- lum describit. Ductus isti, quorum superficies interior valde lævigata est, ut plurimum interius rotundi sunt, & aliquando figuram ovalem imitantur. In hoc secundi vestibuli labyrinthi latere, quod tri- bus ductibus semicircularibus oppositum est, & capitis inferiora respicit, alterum labyrinthi andronem co- chleam dictum, collocavit natura. Cochleam in binas divido partes, quarum prima cochlea nomen retiner, & cavitatem habet, quæ lentem crassorem facile ad- mittere mittere posset: altera vero pars ductus semi-ovalis spiralis dicitur. Hac rami mollioris nervorum auris portione, quae per cochleam disseminatur, exempta, osseum mediae illius basi adnatum corpus observatur lineâ circiter unâ longum, in spiram dispositum, & quadantenus pyramidale, ac proinde nucleus pyramidalis cochlear nuncupatum. Hicce cochlearae nucleus circa medium sui partem lateralem capitis interiora respicientem tenui laminâ osseâ pellucidâ innititur, quae marginem ostii ductus semi-ovalis spiralis partim constituit, imò & latus internum secundi gyri laminæ spiralis praedicto nucleo pyramidalis circumductae partim format; ita ut secundus ille gyrus laminæ spiralis, de qua jam dixi, partim osseus, partimve nerveus sit. Intra medium nuclei pyramidalis textum unum excavatum est foramen valde sensibile. Non procul ab acumine nuclei pyramidalis jamjam descripti tenuissima in adultis observatur prominentia ossea in orbem disposita, & quarta circiter lineæ unius parte lata, quae superficie internæ cavitatis cochlearis adnata est, proindeque illam apophysin orbicularem cochlearis appello. In medio osse cochlearis extremitatem formante una excavata est foveola. Cæterum tota superficies interior cochlearis valde lævigata est, & si microscopii interpositus inspiciatur, quamplurimis foraminibus exiguis minimis pervia appareat, potissimum in ea parte, quae nuclei pyramidalis basi circumjacet. Secunda cochlearis pars est ductus semi-ovalis spiralis, ut supra notatum, qui à basi cochlearis, ubi suum habet initium, ad supernam primi vestibuli labyrinthi partem, & rimulam usque basi secundi incisam protenditur: cavitas ejus ita conformatur, ut in semi-ovalem spiram disponatur, & circa finem paulo latior sit, quàm circa initium: hac rami mollioris nervorum auris portione semota quae per eam disseminatur, in illa processus osseus tenuissimus observatur, qui à latere interno baseos nuclei pyramidalis cochleæ ad extremitatem usque illius porrigitur. Hunc processum osseum, utpotè minimum, lineam osseam ductus semi-ovalis spiralis cochleæ nominare lubeat. De cætero tota superficies interior ejusmodi ductus exiguissimis pluribus foraminibus pervia valde lævigata est, si hanc partem illius exceperitis, in qua linea ossea, de qua supra, prominet. Totius auris internæ labyrinthi interioribus exploratis, & accuratè, quantum fieri potuit, descriptis, reliquum est ut varias rami mollioris nervorum ipsiusmet auris propagines, quæ per ea disseminantur, exactissimè describam. Ramus mollior nervorum septimæ conjugationis ramo duriore crassior, licet multò pauciores quam i'le fibras medullares à processu annulari recipiat, internum auris ductum ingressus in tres dividitur ramulos; superiorem nempe, infimum, & medium: superior conchæ cavitatem subit per foramen peculiare supernæ illius parti incisum; ibique in membranam tenuissimam rarissimam necnon mollissimam explicatur, quæ totam ejus superficiem cooperit, si fibrillam illius excipiatis retinentem formam nervuli, qui innititur & adhæret exiguæ apophysi osseæ nonnihil acuminatæ marginem internum supra notati foraminis occupanti, & ob superficiem suam parum inæqualem, nerveâque membrâ albicante jamjam descriptâ coopertam exiguum apicem album quadantenus æmulanti. Nervulus ille mollissimus tenerrimusque arteriolam & venulam comites habens, quæ latera illius occupant & immediatè tangunt, ubi secedit ex apophysi ossea, cui eum innixum & adhærentem esse modò dixi, median conchæ cavitatem instar funiculi tensi decurrit, & ad latum usque portæ ductui semicirculari superiori & ductui fæmicirculari inferiori communis porrigitur, eique adhærescit, ac deinceps portam communem subit, eamque subeundo subeundo in binas expanditur membranulas, quarum una superficiei interiori cavitatis ductus semicircularis superioris, & altera interiori quoque superficiei cavitatis ductus semicircularis inferioris supersternitur. Infimus ac minimus rami mollioris nervorum septimi paris ramulus unâ aut alterâ penè insensibili fibrillâ emissâ, quæ disseminatur intra textum interius hujus ossis petrosi partis intra quam semicirculares labyrinthis ductus excavati sunt, perexiguum foramen subit, cujus intervenit in infimam conchæ partem sese insinuat, & inihi explicatum tenui huic membranæ formandæ impenditur, quam interiori conchæ ipsius superficiei superstratam esse supra dixi, si portiunculam illius exceperitis, quæ ductum semicircularem medium ingreditur per foramen situm paulo subtus portam communem, de qua superius, ibique in membranulam tenuissimam expanditur, quæ interiori ductus illius superficiei supersternitur. Nerveæ membranulae tenuissimæ interiora ductuum semicircularium labyrinthis occupantes irrigantur vasis sanguiferis exquisitis, & ut plurimum oculorum aciem fugientibus, dum scilicet nullum, vel paucissimum tantum sanguinem intra perexigas cavitates suas continent. Ipsæmet membranulae, utpotè limpidissimo ac subtilissimo liquore spirituoso imbutae, praesertim in recens natis, adeò molles sunt, ut vix tangi possint, quin dilacerentur, ut ut leviter instrumento quovis tangan- tur. Præterea illæ, si radiis solaribus excalefacto aëri exponantur, citissime exsiccantur, & ita friabiles evadunt, ut, si è sede sua dimoveantur, in frustula minima dividantur, terantur, & redigantur in pulverem subtilissimum, qui facillimè tenues evanescit in auras. Limpidissimus pariter liquor spirituosus, quo membranulas, de quibus nunc, semper imbutas esse dixi, & qui nihil aliud estè videtur quàm spiritus animalis ob nativam loci quem occupat frigiditatem nonnihil condensatus, ferè momento citius dissipatur, postquam ductus se- PP 2 micir- micircularis labyrinthi aperti fuerunt, quos in recens natis ejusmodi liquore semper repletos observavi. Hoc autem aliter se habeat necessario, si quinque ostiola, quibus semicircularis labyrinthi ductus interioribus conchae inhiant, membranâ nerveâ superius descriptâ naturaliter obturata non essent. Nequaquam tamen dubitandum mihi videtur, quin liquor, de quo modo locutus sum membranæ nerveæ conchae poros sensim sine sensu subeat, & impedit ne supra modum exsiccatur, hinc fit, ut nativam illius temperiem conservet; qua scilicet auditui excitando conducit. Ex supra dictis patet incisam conchae basi rimulam, & ovalem illius fenestram, ut & quinque ostiola ductuum trium semicircularium labyrinthi nerveâ, tenuissimâque membranâ obturari, quae conchae interiora occupat, ut supra dixi. Medius rami mollioris nervorum septimi paris ramulus juxta hanc ossis petrosi partem, quae basi est nuclei pyramidalis cochleæ, plures emittit fibrillas, quae cum primùm cochleam ingressæ sunt arteriolis & venulis comitatae suam inibi formam mutant, & sequenti ratione disponuntur, atque distribuuntur: Imprimis tenuis illarum membrana, quam pia meningi acceptam referunt, ita explicatur ut desinat in membranulam tenuissimam, & numerosissimis vasculis sanguiferis irrigatam, quae primò cooperit superficiem baseos nuclei pyramidalis cochleæ, & quicquid ab illa usque ad secundum gyrum laminæ spiralis ipsiusmet nuclei pyramidalis continetur, ac deinceps in Ductum semi-ovalem spiralem ejusdem cochleæ porrigitur, & ita expanditur, ut finem illius extremum obturet, & totam ejus superficiem, imò & utrumque latus laminæ spiralis semi-ovalis inibi reconditæ obducat. Et verò hæcce membrana, cum tenuissimæ, rarissimæque texturæ sit, non impedit quonimus materia ætherea continuò & expeditè è tympano in labyrinthum, singulosque illius recessus transfeat, licet ductus semi- semi-ovalis spiralis cochleæ finem extremum obturet, ut supra notatum. Hinc fit ut sita retro labyrinthis januam cavitate ad labyrinthum ipsum iri supra dixerim. Quod attinet ad substantiam medullarem fibrilarum nervearum, de quibus nunc fermo habetur, hujus portio una impenditur formando secundo gyro laminæ spiralis nucleo pyramidalis cochleæ circumductæ, cujus scilicet gyri latus internum merè osseum est, ut superius insinuavi: altera verò portio initium ejusdem laminæ spiralis primùm format, quod in dimidio tantùm gyro merè nerveo consistit, ac deinceps in ductum semi-ovalem spiralem cochleæ porrecta definit in laminam spiralem semi-ovalem verè nerveam, quæ inibi reconditur, quæque crassiore sui parte lineæ osseæ hujusc duæ adhaerescit. Ita ut initium laminæ spiralis nuclei pyramidalis cochleæ sit etiam initium laminæ spiralis semi-ovalis, quam modo descripti. Ejusmodi autem lamina spiralis semi-ovalis ad extremum usque finem ductus, intra quem latitat, exporrecta nonnihil acuminata extremitate sua mediæ parti rimulæ basi conchæ incisæ adhaerescit, adeoque ejusmodi ductum in partes binas dispescit, inter quas nulla est sensibilis communicatio: binæ istæ partes ductus semi-ovalis spiralis cochleæ ita dispositæ sunt, ut prima, quæ capitis interiora respicit, cum primo & secundo vestibulo labyrinthi communicationem habeat; secunda verò tympanum, proindeque capitis exteriora respiciens cum concha tantùm communicat. Medius rami mollioris nervorum septimi paris ramulus, fibrillis tenuissimis modò descriptis emisìs, foramen exiguum intra medium textum nuclei pyramidalis cochleæ incisum subit arteriolam, venulamque comites habens, & cumprimùm ex illo egressus est, tenuissima ejus membrana ita explicatur, ut cooperiat quicquid à secundo gyro laminæ spiralis nuclei pyramidalis cochleæ partim osseo & partim nerveo, ut supra dictum, usque ad ad extremitatem ejusdem cochleae continetur; medullaris vero illius substantia desinit in tertium gyrum totum nerveum laminæ spiralis, de qua mox dixi, qui circumferentiâ sua innititur, & adhaeret apophysi orbiculari cochleæ; demumque pars illius extrema in membranulam expanditur, quæ undeaque paululum in semetipsam inflexa margini foveolæ in media extremitate cochleæ excavatae applicatur, & adhaerescit, atque adeò parvam format cavitatem exiguum poculum clausum imitantem, cui innatus tantum aer inest; Ex jam dictis patet laminam spiralem intra cochleam reconditam dimidio uno gyro, & gyris duobus integris solummodò constare, qui exiguis cavitatibus innato aëre repletis, inter quas nulla est sensibilis communicatio, ab invicem distinguuntur. Hic notandum venit quod lamina spiralis nucleo pyramidali cochleæ circumducta, & lamina spiralis semi-ovalis intra ductum semi-ovalis spiralem ejusdem cochleæ recondita, ut & membranulae nervæ interiori superficie ductuum trium semicircularium superstratæ succo limpidissimo spirituoso, praestim in recens natis, imbutæ sunt, qui apertâ cochleæ visu deprehenditur, & citissimè dissipatur. Interior vero, seu medullaris ac verè nervea substantia praedictarum laminarum brevi exsiccatur, & valde friabilis evadit, si calido aëri aliquandiu exponatur, ut supra notatum. Ex iis, quæ modò dixi de ramo molliore nervorum septimæ conjugationis, facile intelligi posse mihi videatur binas superioris descriptas laminas spirales nervæs unà cum tenuissimis nervis conchæ, & ductuum trium semicircularium interiora occupantibus immediatum atque completum auditus organum constituere; adeò ut pro diversis motibus, qui in eo, quem proprios intra poros recondunt, spirito animali ab objectis praedicti sensus excitantur, & communi sensorio communicantur, diversæ in anima soni ideæ producantur. Asseruit mihi, Viri Clarissimi, D. Baro de la Mousson vir nobilis istius urbis se Londini mense Julio anni proximè proximè elapsì didicisse à clarissimis viris D. D. Briggs & Silvestre medicis celeberrimis vos pro ea, qua nati estis tum humanitate tum honestate summa me Regiam in societatem vestram cooptaìste. Si eo fælicitatis pervenerim, ut me socium habere non dedigmeni, de cooptatione mea inexpectata amplissimas vobis gratias habeo; de mea, inquam, cooptatione vobis iterum gratias habeo, quæ, utpotè mihi perhonorifica, mihi quoque perjucunda non esse non potest. Cum enim honor omnis jucundus semper accidit, tum verò ille jucundissimus, qui à talibus, tantisque Viris profectus est, quales vos, ego, quantosque esse intelligo. Ad vos, nobilissimi viri, binas de sanguine dissertationes intra paucos dies mittam, quæ omnes haud dubiè perfectio- nus gradus, qui in iis desiderantur, acquirent, uti spe- ro, apud vos, quibus nihil eorum, quæ nosse mortali- bus datum fuit, non notum est: imò & identidem lu- cubrationum mearum fructus aliquos typis excuden- dos, & publicis scriptis vestris adjungendos vobis com- municabo, si vobis id gratum fore mihi videbitur. In- terim meas circa organum auditus animadversiones à clarissimo viro D. Herbert nobili anglo vobis meo no- mine offerendas accipite: si minùs placent, pro meis non habebo, si secus, nec docti cujusquam judicium, nec publicam lucem reformidabunt, cujus usuram vos ipsì concedatis, quæso, iis, si vobis Dignæ videantur, quæ publici juris fiant. Valete, viri spectatissimi, & me vobis devinctissimum in ære vestro numerate. Raymund. Vieussens,D.M.M. Monspelii die vigesi- ma mensis Februarii anni 1699.