De Partium Septentrionalium Quibusdam Affectibus et Remediis. Autore Philippo Lloyd. M. D.

Author(s) Philippo Lloyd
Year 1699
Volume 21
Pages 4 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

I. De partium Septentrionalium quibusdam affectibus & remediis. Autore Philippo Lloyd, M.D. Alnea nusquam frequentiora sunt quam in Lithuania: Balneum ingressi postquam largiter sudarunt, cucurbitas sibi apponi faciunt, aut virgis tergum cadunt usque ad insignem ruborem: Inter Cosacos quoque si quis graviter infirmatur, Balneum ingreditur, & corpus tegunt certis herbis, partique dolenti applicant certum Cornu Cavum ad vesicam attrahendam, qua rupta effluit ichor variis coloris, flavi, viridis, & nigri, & patiens convalescit; varietas autem ita colorum, herbis quibus patiens tegitur aut Cornu fuco aliquo imbuto adscribi debet. Cosacorum quoque Cura multum in Aqua Vitæ, aut Jusculis acidis cum oleo & pipere ad sudorem eliciendum, consistit: nec abstinent in Diæta à carnis cum aceto & cepis coctis, quod Bigost vocant: Sicuti autem istæ nationes pharmaceutica non multum æstimant, ita vice versa sunt prodigales quoad ea quæ ex fonte Chirurgico petuntur, ut Ven. Sect. usum Sanguifugarum (quas etiam palato & gingivis intro applicant) fonticulos, & trepanationem, cujus usus est valde frequens in Suecia bono cum successu; habent enim Sueci capita satis dura & ursina. Apud Moscovitas usus herbae Theæ ob viciniam cum Chinensibus frequens est, non solum in decocto sed in substantia pulverisatum sumunt pondere 3s, cum Aqua Vitæ. Sunt apud ipsos pastilli certi odoriferi & flavi coloris in usu; per nares attrahunt pondere gr. iv, ore aperto. Per 2 horas tanta copia muci viscidii rejicitur; quantum vix Catharticum eliminare possit, quo remedio curant ommes affectus Capitis à frigida causa ortos: aliqui hauriunt fumum Sabaci, non per vices, sed simul & semel, ex tubulo capaci de hoc fumo quantum possunt deglutiendo; tunc corrunt in terram non aliter quam Apoplexia tacti; somnum abbreviat supervenientis vomitus & alvi perturbatio, quod etiam si non superveniat, postquam expergitur capitis levamen sentiunt, & sunt ad omnia bene dispositi. Natio Tartarorum ut plurimum à teneris lactis & carnis Equinæ pabulo assuetæ, in continuis equitationibus Medicinam quærens, praeter externa eaque Empyræa, pauca interna excolit remedia; v.g. dum quis graviter infirmatur, & est suspicio febris malignæ, tunc capiunt lepusculum juvenem, cui incidunt arteriam Carotidem, & sanguinem fugit ager quamdiu poterit, postea pelle detracta & calente tegit caput, seque ad sudorem & somnum disponit: dum quis ex captivis aut servis febrì corripitur, tunc apprehensæ Coma ipsum aliquantis per exagitantes & circum rotantes in aquam profluentem projiciunt, hocque modo humores & spiritus alterando procurant febrì fugum. Hæc Hæc sunt quæ ab amico in Castris accepi, qui diu versabatur in locis istis Septentrionalibus: idem mihi retulit Coronidis loco dari obsessionem solo aspectu inductam in Lithuania praestim (Credat quis vult) ubi homines effluviis subtilibus ex oculis emanantibus non modo aliis noceant sed etiam animalibus: hoc mali genus Uroki appellatur: ad quem effectum producendum requiritur approximatio corporum vicinissima, & deinde ne alter altero stet notabiliter editiore loco: curantur tales praecipue balneo, Origano, Hyperico, aliisque herbis parato; suffumigio ex crinibus, ungibus aliisque partibus ipsius obsessoris si fieri potest, & demum sudoribus. Inter Tartaros si quis ex Equo vel aliàs graviorem passus est Casum, ante omnia illum stimulant ad urinam, dein Venâ sectâ Ossa Equorum combusta vel certum albi boli genus quo Terra illa abundat, ad ebibendum præbent. Lac equinum acidum factum est illis universale omnibus morbis calidis refrigerium, imo balsamicum Stomachale. In variolis infantum, loco venæ Sect. apponunt Moscovitæ cucurbitulas scarificatas clunibus, subinde sanguifugas. Emulsiones parant ex semine Napi, haustui imponunt album græcum. Poloni habent certum medicamentum alimentosum ipsis familiae Barit. dictum, quod fermentum stomachale acido suo suaviter restaurat, & Polonicae Nationis crapulas, ex largiori, cremati, mulii, & vini generosi, haustu, vel ex Ciborum calidorum copiâ contractâ conveniens: hoc edulii medicamentosigenus ex Branca urina, vel ex solo pane silagineo fermentato suo modo, conficere norunt in forma decocti herbacei aquos. Caeterum si quis infirmari incipiat, si concurratur de ingenti capitis dolore, tum orbis visus, tum linguae movet &c. Statim formatur medicina de plica fide Xofroni, &c., sed catagunt quam plicato in Capitis capsulis proposita. Haec solutio ex brancâ u. finâ aliique herbae, vel haecem manum & vini sèpìus lavando Capis, officium. Plicata procedat, in capite, vicissimque morbus mitescere materia morbifica quasi critice sic traslata, & nature totum reliquitur opus: quod planè indicat hunc morbum ab alia causâ quam neglectu pectinationis produci; si quis pectinando divellere aut Capillos abscondere tentat, in aliud incidet morbum, & sangue sèpe effluat tanquam ex venæ ramulis pilis abscessis; nec mirum hoc vide ri debet, cum pili ex arteriæ, vene, & nervorum ramulis in Capsula inclusis, & postea extensis formentur; ut patet autop- sia; ope microscopii in pilis barbae felis aliorumque animantium. Quicquid de causa Plicae tradunt authores vel nimis genericum est vel imperfectum & insufficiens: nam quod ad aquas in Russia spectat, et si verum sit ex illarum haustu causari, unde etiam dum exercitus militaris ilias partes transit ad aquarum istarum vada alistant vigiles milites transiuntibus prohibituri ne similes aquas hauriant. Quæritur quomodo illi qui ad 100 leucas inde distiti habitant & ultra Plica corripiuntur? nisi forte nobis persuadeamus aquæ illius ex Russia venas propagari per totam Poloniam. Causa intrinseca in glandulis subcutaneis constitui potest, quomodo plures earundem ductus & pori conjuncti sunt ac obliqui, ex quibus deinde pili copiosiores angustiore in loco positi, accedente simul glandularum succo nimis viscido, intricantur & complicantur; sed & ista causa cum extra Poloniæ dari possit, ad morbi Endemii naturam, sola non sufficit: quamobrem caufa adæquata passim in Contagio partim rerum non naturalium u.u incongruo quaerenda: de contagio non dubitantum, cum familiare sit itinerantibus lectos secum circumvehere: aer satis rigidus Boreali acido coagulante abundat, unde transpiratio pituitæ illius glutinosæ circa pilorum radices hærentis facile impeditur, vel maxime dum Poloni nudato Capite frequenter incedere confueverunt. Laborantes hoc morbo habent appetitum in certum objecum desixum aliì solam Aquam expetunt, aliì crematum, alia potulenta versantes: ex similibus remediis in scorbuto juvantur. Præter febrem malignam Hungaricam dictam, occurrunt aliì morbi levioris momenti. Endemii ut Czemer, porcellus Cassoviensis, strumæ. Czemer est tumor aliquis sub carpis manuum a latere supra arterias ad instar nodi alicujus mollioris, dolorem dum tangitur excitans; curatur emetico & sudoriferis. Porcellus Cassoviensis est tumor durus instar porcelli, regioni lienis incumbens incolis Civitatis Cassoviensis familiaris, etque schirrosa dispositio lienis cum flatibus Colon obfidentibus: curatur aperitivis. Strumosi in Hungaria non reperiuntur nisi circa montanas civitates ubi auri sunt sodinae propter aquas mercuriales & effluvia mineralium: decrecente Lunâ spongiam combustâ fumum ore excipiunt strumosi & residuum Cinerem meli admixtum devorare solent in principio; nam strumæ inveteratæ nullam admittunt Curam.