Observatio de Faemina, Quae, Non Obstante Vaginae Uteri Coalescentiâ, Infantem Peperit

Author(s) Anonymous
Year 1698
Volume 20
Pages 3 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

VI. Observatio de fæmina, quæ, non obstante vaginæ uteri coalescentiâ, infantem puerperit. Ad feminam ruri habitantem in puerperio enitentem, ante aliquot septimanas accercitus eram, quæ parturientis doloribus per biduum laboraverat, absque ullo tamen Effeciu nam ne guttula quidem sanguinis aut aquæ adhuc effluxerat, vetula obstetrix quæ prius aderat mihi venienti retulit, se nunquam quamquam Visitasse, cujus Uterus tam clausus erat, quod cum exploraveram ita se habere senfi, nam Vagina Uteri (paulo supra ductum Urine) firmiter coaluerat & latera ejus tam arcte unita erant, ac si semper Unica essent membrana, nam specillo non daretur transitus versus Uterum (nisi membrana prius perforata) ab ejus marito. interrogabam quam diu Vulva tam clausa esset, respondit per quinquennium, viz. a tempore prioris puerperii, quo in difficili partu huic obstetricaveram; quod coalescentia tam arcta erat non tauta solum, sed visu deprehendi: rebus sic habentibus, puerperii ejus spem penitus abjeci, sefellit me tamen conjectura, nam post integram fere diem, multos sortesq; Enixos, una cum auxilio manus obstetricis aliquantulum aperta (ni fallor lacerata) erat membrana, adeo ut digito minori daretur ingressus: hanc apertionem (ut ad partum conduceret) per speculum matricis dilatare visum est, hoc facto magna hemorrhagia statim sequebatur, unde infelix fæmina ita debilitata erat, ut sex vel septem horis a partu infantis mortua expiravit. In animo etiam, atque etiam volutanti, quomodo fieri posset ut in utero conciperet hac mulier, ad quem membrum Semenve Virile nunquam accederat, mihi in mentem venit opinio doctissimi Harvai nostri in libro de generatione divulgata (cui ob hanc demonstrationem assentire cogor) viz. quod fetus non formatur ex semine masculino in uterum ejecto, sed tota massa Sanguinis (quasi per contagium) vim plasticum à Semine virili accipiens ovis uterinis communicat, unde sunt fertilia, & eo magis cum illo sentio, quo- niám scio hanc feminam Infantulum vehementur appetiisse, unde procul dubio eo majori desiderio cum virorem habuit, & maxime probabile videtur quod inflatis mulieribus instante coitus Spiritus eo tunc temporis affatim affluentes effluvia aliquot a semine virili attraxerunt, Sanguinisq; massa & deinceps ovis Uterinis Fecunditatem communica- runt. Nota quod non obstante hac clausura frequenter per menses purgata erat antequam utero concepit. VII. Account of Books. 1. Numismata, a Discourse of Medals, Ancient and Modern; together with some Account of Heads and Effigies of illustrious and famous Persons, in Sculps, &c. To which is added, a Digression concerning Physiognomy. By J. Evelin, Esq; S. R. S. Printed for Benj. Took, &c. 1697. in Fol. THE Ingenious Author of this Treatise, who has so often obliged the World with many useful Pieces, cultivating and advancing as well Natural Philosophy as other Parts of Learning and Arts, has in this Discourse given a Learned Account of Ancient and Modern Medals, informing the Reader, in his Epistle, That having begun this Work about Five Years since, he desisted from prosecuting it, upon the Publishing of Mr. Wal-