Obseruatio Anatomica Rara de Calculo in Rene Inuento à Cl. Viro Dre. Wittie, R. S. Haud It a Pridem Communicata
Author(s)
Dre. Wittie
Year
1694
Volume
18
Pages
4 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
VII. Observatio Anatomica rara de Calculo in Rene invento à Cl. Viro Dr. Wittie, R. S. hæd ita pridem Communicata.
Generosa quædam annorum 31 modestiâ, prudentiâ, pietate, tamque formâ corporis quam animi dotibus omnibus numeris absoluta, Anorexiâ ac ventriculi dyscrasiâ diu laboraverat, ut vel parum appeteret, & ne quicquam deglutire posset, quod non statim evomuit, cum copiosâ æruginosæ bilis per alvum dejectione. Ad hanc accitus multa adhibui remedia Ventriculi viscerum que tono labefactato appropriatissima, undè aliquantiù melius se habebat, ut per aliquot Menses quotidiè in apricum prodiret. Verum in herbâ latebat Anguis, qui ipsam mordicûs tenebat miseram, ut non modò in diæ Symptomata recidivationem pateretur, sed & omnia Remedia quæ illi prius fuerant proficua prorsùs respue ret, imò ab eis (quid ni dixerim) penitus abhorreret, ut Morbus nullis Medicamentis ab Arte Medicâ excogitatis esset emendandus. Observavi enim praedicta Symptomata à Calculo in Rene sinistro hospitante processisse, undè novam querelæ ansam ei subindè suspicatus sum, & praedixi. Ipsì tandem Mensæ Julii Aquas Epsamenses acidulas vehementer appetenti, & tunc temporis Tertianâ nothâ insuper detentæ, suadebam, ut Aerem istum purum aliquantiù inspiraret, ac Septimanas aliquot hilariter transigeret inter Hydropotas, Aquas verò ut parcìus biberet, nè indè calculosa Symptomata magis irritarentur. Post duos Menses reveræ omne vergebatur in deterius, ut nec quovis Cardiaco per vices, nec Cibo reficeretur, nec in utrumvis Latus præ dolore decumbere posset. Ipsì tandem inter Mulieres Optima, innumeris pressâ Symptomatis, Animam in Salvatoris sinum placidissime expiravit 28 Januarii 1672.
Die sequenti, accersito Chirurgo cum consensu Amicorum, coram variis primae notae Testibus cadaver aperimus, ut Morbi causam penitiùs investigarem, aliique detegerem.
Pulmones malè colorati, subnigri scilicet, plus justo apparuerunt, ae dextrum versus computruisse videbantur, ut Phthiseos impendentis (si diutius vixisset) metum incuterent.
Ventriculus ultra modum distentus, ac ad instar Vesicae inflatae tumefactus proxime emicuit, ut vel indè ob tenuitatem, ac fibrarum solutionem Tonus ejus necessariò debilitaretur, & ingesta vel statim vomitione rejicerentur, vel in alvum cruda sponte defluerent.
Corculum admodum exile, ac instar vacuae Crumenae molle deinde conspicimus, cujus Parenchyma, diuturniori Febris supra dictae atque Hectices indè sequentis Calore, in liquore proprio eliquatum, mollitiem contraxerat: Et quidem indè factum est, ut Pulsum constanter haberet undulantem, ut versus finem vix sentiri posset, quin ἀποφύγεια detineretur.
Jecur quidem sat sanum, at supra modum extitit largum, quod non solùm dextrum pro Naturae instituto occupaverat, sed & ad sinistrum Latus mirificè extendebatur, atque illud etiam implebat; ut non multo minus ad lævam abdominis partem extiterit, quàm quod in aliis Lege Naturae in dextrâ conspicimus, ut Lienem indè depauperatum cenferemus, qui parvus plus justo fuit & exilis. Et quidem Jecur utrinque (nempe tám in Sinistro quàm Dextro latere) adeò pertinaciter per totum adhærebat, præcipue in dextro, ut à Chirurgo non sine vi ac difficultate divelli posset. Et quidem hinc evenerat ut per aliquot Menses in latera dormire nequiret, nedùm sine dolore in utrumvis inclinare, quin Hepar justo gravius Peritonæum, Membranam sensus exquisitissimi dolorosè distenderet, & Ventriculus praeter
rer modum debilis ad vomitionem à compressione stimularetur.
In concavâ utriusque Hepatis parte (si ita mihi loqui liceat, cum reverâ unicum tantum esset in utrumque latus protensum) delituit vesicula fellea, ita ut planè duæ extiterint, à se invicem per longitudinem manus meæ ad minimum disterminatæ, bile turgidulæ; quæ verò ad lævum Hepar adnascebat, alterà minor erat, & quidem nigrior.
Ad Renes tandem deventum est, quorum Dexter scopo Naturæ ordinariorum in unaquâque re conformis erat; neque in ea regione (quantum novi) de minimo Symptomate querebatur Ægra. In Sinistro autem, ubi Morbi somitem, Mortisque causam inesse semper dixeram, Calculum non admodum gravem quidem, aut ponderosum, (cum semiunciam non excederet) sed miro modo tortuosum evulsimus, ceu creta albidum, ac instar Radicis alicujus in tres surculos medio connexos, divaricatum, ad latitudinem trium digitorum. Eheu! Quantos dolores isti Mulierum optimæ ipsæ Calculi Figura peperat, quæ triplici cuspidi Renem compresserat, ut in formam sui similem distorqueretur Parenchyma! O quantæ Vomitiones indè supervenerant! Ni & illas duas felleis Cystibus bilis copiosè nimis in Ventriculum refundentibus, ut causæ partiali tribuendas censeamus. Nequè verò dubitandum est, frequentiores alvi dejectiones, à copiosiori quantitate bilis æruginosæ intestinorum, Facultatem expultricem proritantis subinde processisse.