Joh. Hevelii Historiola Cometae Anni 1683
Author(s)
Joh. Hevelii
Year
1683
Volume
13
Pages
10 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
Joh. Hevelii Historiola
Cometæ Anni 1683.
Plurimi sine dubio, imprimis ij, quibus Historia, Cometarum non adeo plane cognita est, haud parum mirabuntur, quod ab Anno 1680, in tribus sc. Annis tres Cometae notabiles in caelo affluerint, imo si accurate loquendum ipsto te. unius Anni duo revera extiterint. Nam Anno 1680, a Mensc. 25 Aug. ad 17 Sep. satis conspicua Cometa luxit; prout ex observationibus meis, Acis Erudit. Lipf. Mensc Novembr. dicti Anni insertis, videre est. Nunc rursus priusquam adhuc totus iste Annum effluxit, alius novus exortus est, quem a die 30 Julij, ad 4 Sept. ex voto observavi, & cujus Historiolam hifce, Amice Honorande, brevibus Tibi tradó. Verum enimvero non est quod adeo miramur tres Cometas in tribus hifce elapsis Annis nobis apparuisse. Cum id plurimis acciderit, quod non solum in tribus vel 4 Annis, tres & quatuor illuxerint; fed etiam spatium 5 Annorum diversi & quidem maxime notabiles: Sicut ex Historia mea Cometarum cuilibet patebit. Anno enim post natum Chrifum 837, ad Annum usque 840, tres; secundo, ab Anno 1312 ad 1315, quattuor; Tertio, ab Anno 1337 ad Annum 1340, tres vel quattuor; Quarto, ab Anno 1399, ad Annum 1403, quinque; Quinto, ab Anno 1531 ad Annum 1533, tres. & Sexto, ab Anno 1556, ad Annum 1560, rursus quinque in Mundi conspectum venerunt. Inter quos haud pauci horrenda & terribili specie, nec non Cauda longiffima & lucida extiterunt. Imprimis de Cometa Anni 1401, diversissimi Auctores, utpote Lavatherus, Rockenbachius, Eckstormius, Ursinius Buntinus referunt, quod fuerit Magnus, horrendus, lucidus, & clarus; Cauda expansa, similis pavonis, comam erectam explicans, ignis flammantis specie, non fecu, ac haftam radios ja-
culabatur, & Sole infra Horizontem demerso propriis radiis effusis, omnes Orbis terminos collustrabat, nec aliis Stellis lumen exferere concedebat, aut aerem noctis Umbra insufici, quod ejus lumen aliorum Splendorum vinceret, & ad Coeliverticem flamman pretendentur, quam diu supra Horizontem extabat. Sicut certissimum fit & alio tempore tres & quatuor Cometas altero statim Anno sequi vicem subsequutos esse, aliquidque Seculum praetere, Cometas multo fuisse frugalius. Nam plerumque ab Anno sc. Christi uno Seculo (Si tantummodo omnes & singuli ab Auctoribus fuerunt annotati) tantum 10, 12 vel 13 extiterunt, nisi quod Seculum 13 & 14, 20 Cometas exhibuerit. Hucusque tamen omnium praecedentium Seculorum nullum plures quam proxime praecedens, 15 sc. Seculum, produxit Stellas Crinitas: quippe in eo 40 annotati sunt a Fidissimis Auctoribus hocce vero seculum currens 16 hucusque ad Mensem Octobr. Anni sc. 1683 currentis, tantummodo adhuc 15. Sidera Comata nobis in coaspeatum dedit. Interea tamen hocce Seculo insprimis bene notandum est, quod intra Spatium unius foliummodo Anni quatuor bene conspicui, utpote Anno 1618 (uti ex Historia, tam nostra quam aliorum patet Cometarum Historia) apparuerint Cometae, id quod nullo alio Seculo unquam extitisse legi.
Sed, ut ad nostrum Cometam redeam, atque referam, qua occasione, quo tempore, & ubinam primum a me visus, atque observatus sit; Scias, mi Amice, postquam triplicem illam Conjunctionem Magnam Superiorum Planetarum, satis frequenter ad Junium utque, Coelo annuente, observassem, accidit, ut continuæ pluviae, diesque Nubilosi in Mensem utque Julium obstiterint, quo Coelum rite intueri lepide potuerim; die ve- to 30 Julii aere rursus depurgato, cum Speculam ascendissem, atque Stellam novam in Collo Ceti quererem, postmodum etiam faciem ad Aquilonem converterem, exinsperato obtigit mihi nihil tale quid exspectanti, ut
hora vesp. 11 30 circiter Phænomenum aliquod eo quidem in Coeli loco ubinam nullæ Stellulae valde conspicuæ existunt, nimirum in novo nostro Sydere, Triçride vel Lynce, quod inter Ursam Majorem, Geminos, & Aurigam situm est, & cujus maxima pars in Cancro conspicitur, eo in loco inquam, Sydus Crinitum hic Gedani deprehenderem, Caudam haud adeo longam, inter Stellam Polarem, & Cassiopeam sursum cum aliqua inclinatione exporrigen; Constituebat Lineam rectam cum suprema Capitis Aurigæ, & dextro humero Persei, non minus cum ventre Ursæ Majoris, & dextro humero Aurigæ, item cum media Caudæ & latere Ursæ Majoris. Deinde Tubo 10 pedum arrepto istud Phænomenum contemplatus sum, Caput erat quidem sati amplum, sed materia non admodum condensata; sic ut nullus lucidus nucleus neque distincta corpuscula, ut quidem alias in plurimis aliis deprehensione est, in eo apparerent; verlabatur eo ipso tempore inter tres Stellulas (sed Teloscopio tantum visibiles) quæ vix 20 ab invicem removebantur Minutis, atque triangulum fere æquilaterum constituebant. His annotatis Sextante diversas distantias ab isto novo Cometa dimensum: Utpote a lucido latere Persei, a latere Ursæ Majoris, & ab humero Ursæ Minoris. Hora 12 tere altitudo ejus erat 19° 57; quantæ autem revera extiterint illæ distantiæ, hic nimis longum foret recensere; cum animus tantummodo sit hac vice brevirem ac generalem Historiolam Astrophilis tradere, reliqua omnia, ut & inter quas Stellulas singulis diebus vitus fuerit, in continuatione Mearum observationum brevi edenda reservantur.
Die subsequeente h 31 Julii vesp. ab ijsdem Stellis fixis Cometa debite est observatus, altus cum effet hor. sc. 12.30, 21° 28; qui cum pede Aurigæ & Capella rectam constituebat. Cauda erat dilutissima, ac rario quam die hesterna, sed paulo longior.
Die 1 Augusti vesp. hora 11 30', Cometa quidem per dehiscentes Nubes Tubo detectus, sed ob vapores Instrumentis minime observatus est.
Die 4 Augusti mane rursus Cometam a Capella, a lucido latere Persei, a latere Ursae Majoris, & ab humero Ursae Minoris dimensus sum; cui 4 Stellulae, nudo oculo invisibles, adstabant. Removebatur eo tempore tanto spatio a dextro humero Aurigae, quanto alia distat dictus humerus a capite Hædi. Ceterum Sinistra Tibia Persei, Capella & Cometa rectam referabant. Hac nocte hora fere 2 hoc inprimis notandum occurrit, quod Venus a Stella fixa 3 magnitud, a Ventre sc. Pollucis non nisi 16' removeretur Austrum versus id quod ex Micrometro accurate comperii.
Die 5, 6. mane, item die 11, 12, 14, & 15 vesp. ob lunæ splendorem, Nubes atque Vapores non nisi Teloscopio Cometa observatus est, accurate tamen omnitempore delineatus, quibus Stellulis erat circumdatus, & quanto spatio ab hac vel illa distabat, adeo ut locum Phænomeni nihilominus ex parte cognoscere potuerim. Cauda vero vix ac ne vix amplius sub adspectum veniebat.
Die 6, 16 Augusti vesp. hora fere 11 Cometa inter quatuor Stellulas rursus versabatur, quarum una a parte Cometæ superiori in ipsa conjunctione non nisi 1' distabat, adeo arce limbo adhaerebat: quo tempore simul diametrum Cometæ Micrometro meo dimensus sum nimium 6' 5' exitere: inprimis, ut successu temporis cognoscerem, an crescat, an vero decrescat? Qua etiam die rursus distantias a lucida & sequente in pede sinistro, nec non a lucido latere Persei, item a latere Ursae Majoris feliciter impetravi.
Die 8, 18 Augusti vesp. eadem distantiæ Sextante observatae sunt a Cometa qui brevissimam, ac rarissimam Comam inter Capellam & Caput Hædi exporigebat.
Die 20 Augusti vesp. ex voto iterum diversissimas di-
distantias Cometæ a fixis obtinui; inprimis jucundissimum erat, Cometam contemplari inter plurimas, ac lucidissimas fixas. Nam utroque Hædo erat vicinisimus ita ut cum his, triangulum fere æquilaterum constituisset, cujus latera fere distantiam Hædorum (quaest est 47' circ.) æquabant. Ad hæc Cometa cum Cappella & illa in planta dextri pedis Persei, triangulum æquilaterum, cujus basis erat distantia dictarum fixarum, exhibebat.
Die 24 Augusti vesp. capta est distantia Cometæ a dextro humero Aurigæ, ab Alamac, a lucida in Sinistro pede Persei, & a lucida ν; versabatur inter Capellam & Plejadæ, sic ut a Capella & Plejadibus in eadem fere remotione videretur. Deinde Capella, Cometa, & Plejades; item Alamac, Caput Medusæ & Cometa; nec non dexter humerus Aurigæ, Cometa, & Sequens sinistri pedis Persei lineam fere rectam constituebant, in hac tamen ultima Constitutione, Cometa fere infra paulo rectam jam incedebat.
Die 25 Augusti vesp. Eadem antecedentes distantiae observatae sunt, Cometa existente cum Capella, & Caput Hædi in eadem fere recta.
Die 29 Augusti mane, (noctes enim antecedentes erant prorsus nubilosæ) denuo Cometam contemplatus sum in situ perquam notabili, prope Plejadæ; Sic ut hora 15' plurimis minutissimis, & clarissimis fixis stipatus esset, nempe stellis Subiæscianis, atque a Cuspide Occidentali Plejadum tursum versus, non nisi 42' 35'' removeretur. Observatus insuper est eodem tempore a dextro humero Aurigæ, a lucida ν, a lucido latere Persei, & a Capella.
Eadem die vesperi 29 sc. Augusti ab iisdem Stellis Cometa deprehensus est, sed longe jam promotior contra S.S. Ipatio sc. 24 horarum, ad quatuor fere gradus reperebatur.
Die 30 Augusti, die 6 vesp. Cometa a Stellula quadam
dam bene conspicua non nisi 32° 41" aberat; & cum Musca & in basi Trianguli, deinde etiam cum praecedente in Pede, & illa in genu Persei lineam constituebat rectam. Ad hæc a plurimis axis Sextante quoque observatus est.
Die 7, 2 Sept. mane Cometa inter Plejadas & Nodum lini versabatur, constituens lineam rectam cum Musca & lucida Mandib. Ceti; & cum insima in armo 8, & Mandibula triangulum fere æquicrurum, cujus vertex dicta erat Mandibula. Præterea quoque lineam referebat rectam cum duabus in fronte Ceti, tum tanto fere spatio ab Occidentaliiori distabat, quam alias utraque ab invicem removentur. Prout ex observationis distantias Sextante captis clarius patebit.
Hac die iterum diametrum Cometæ Capitis Micrometro diligentemente dimensus fum, ut rite explorarem, an diameter ejusdem adhuc esset magnitudinis, an creceret, an vero decreceret? Erat autem Cometæ diameter die 16 Augusti eodem Micrometro obtenta tantummodo 6° 5"; hodie vero iam 9° 7"; sic ut notabiliter spatio 17 dierum creverit. Non nemo dicaret id factum esse, quod in ultima Observatione vicinior multo fuerit Terræ. Atque ideo clarius & lucidius caput exhibere debet, praesertim si corpus esset æternum (ut quidam statuunt) quod rursus certo tempore, absoluto suo circulo, nobis in Conspectum redit. Sed e contrario caput longe obtusius, rariusque ultimo extitit, sic ut distinctissime notari potuerimus, materiam Capitis sensim se se disolvere, id quod autem multo melius cum nostra convenit hypothesi.
Postremo, die 9, 4 Sept. mane ex voto Cometam observavi, videbatur in linea existere recta cum illa in fronte Occid. Ceti, & lucida v; item cum illa in Orc & Mandibula Ceti; adhaec fere triangulum æquilaterum cum illa in ore, & ad Genam Ceti constituebat. De cætero autem exoptato mihi extitit, quod non solum suf-
sufficientes distantias pro vero loco ex Calculo eruendo,
fed etiam Cometæ altitudinem Meridianam in Austro,
exactissimo Quadrante hora videlicet matutina 3 40'
tere, nimirum 38° 15' esse, impetraverim.
Posthac, diebus subsequentibus, quoties Coelum tan-
tummodo annuit sedulo quidem illum quaesivi, sed ob
vicinitatem, ejusque splendorem, vaporesque circa
Horizontem crebriores, haud illum amplius deprehen-
dere potui, ut ut ad 12 Septembr. supra nostrum Horiz-
ontem adhuc extiterit: prout ex subsequente Tabel-
la ejusque motu diurno liquidum est.
Ultimo, Mi Astrophile, etiam si graviora studia, qui-
bus quotidie occupatus, haud concederint, universas
meas hujus Cometæ observationes Calculo subjicere,
nihilominus, quantum fieri licuit, rudiori Minerva, Ti-
bi sub adspectum ponam, quo loco, secundum longitu-
dinem & latitudinem, in quavis observatione & die ex-
titerit, & qua ratione motus ejus diurnus contra seriem
Signorum creverit; nec non ad certos dies, quanta fue-
rit Cometæ Declinatio & Ascensio Recta.
TABULA
| Mens. | Dies. | Longitudo | Latitudo | Motus diurnus | Declinatio | Ascensio. Rectam |
|-------|-------|-----------|----------|---------------|------------|-----------------|
| | | 0 1 s. | 0 1 A. | | | |
| Julii | 30 | 7 69 | 29 15 B | | 51 30 B | 100 0 |
| | 31 | 6 25 | 29 0 | 0 42 | | |
| August.| 1 | 5 45 | 28 45 | 0 44 | | |
| | 2 | 5 0 | 28 30 | 0 46 | | |
| | 3 | 4 10 | 28 15 | 0 48 | | |
| | 4 | 3 20 | 28 0 | 0 50 | 51 40 B | 96 0 |
| August.| 5 | 2 069 | 27 45 B | 0 52 | | |
| | 6 | 1 20 | 27 30 | 0 54 | | |
| | 7 | 0 20 | 27 15 | 0 56 | | |
| | 8 | 29 20 II | 27 0 | 0 58 | | |
| Aug. | 9 | 28 20 II | 26 40 B | 1 0 | | |
| | 10 | 27 20 | 26 20 | 1 2 | | |
| | 11 | 26 20 | 25 55 | 1 4 | | |
| | 12 | 25 20 | 25 30 | 1 6 | | |
| Aug. | 13 | 24 20 II | 25 0 B | 1 8 | | |
| | 14 | 23 20 | 24 30 | 1 10 | | |
| | 15 | 22 20 | 24 0 | 1 12 | | |
| | 16 | 21 10 | 23 20 | 1 14 | 45 0 B | 77 0 |
| Aug. | 17 | 19 20 II | 22 30 B | 1 19 | | |
| | 18 | 17 40 | 21 30 | 1 25 | 44 0 B | 73 30 |
| | 19 | 16 0 | 20 30 | 1 35 | | |
| | 20 | 14 20 | 19 15 | 1 45 | 41 0 | 69 30 |
| Aug. | 21 | 12 20 II | 18 0 B | 1 55 | | |
| | 22 | 10 20 | 16 45 | 2 5 | | |
| | 23 | 8 20 | 15 30 | 2 15 | | |
| | 24 | 6 20 | 14 15 | 2 25 | 35 0 | 60 40 |
| Aug. | 25 | 3 50 II | 12 45 B | 2 40 | | |
| | 26 | 1 5 | 11 0 | 2 55 | | |
| | 27 | 28 15 | 9 0 | 3 10 | | |
| | 28 | 25 15 | 6 30 | 3 25 | 24 30 | 51 0 |
| Aug. | 29 | 22 15 | 4 0 B | 3 40 | 21 30 | 48 30 |
| | 30 | 18 55 | 1 30 | 3 55 | 18 0 | 45 40 |
| | 31 | 16 25 | 1 0 A | 4 5 | | |
| Sept. | 1 | 12 55 | 3 30 | 4 20 | | |
| Sept. | 2 | 9 55 | 6 0 A | 4 40 | 10 30 | 40 0 |
| | 3 | 6 25 | 8 40 | 5 5 | | |
| | 4 | 2 35 | 11 20 A | 5 30 | 1 30 B | 34 0 |
K k k Ex
Ex quibus nunc luculenter videre est, Cometam hunc continuo contra S. S. incessisse, ex lynce videlicet seu Trigride (quod Sydus ego primum cum aliis decem, in novos meos transtuli Globos) per Aurigam, Taurum ad caput usque Ceti; hoc est ex 7° Cancri (ubi 30 Augusti primum a nobis visus) per Geminos, 30 8 usque; Sic ut in Ecliptica 63 55', in sua vero orbita, 74 35' (nimirum a 30 Augusti ad 4 Sept.) peragraverit. Sub angulo videlicet Orbitae & Ecclipticæ 39 fere gradum, sub angulo vero Obitæ & Æquatoris 56. latitudo initio 29 15 Boreal. & ultimo 11 20 Austral. extitit, adeo ut ad 41° fere gradus eam variaverit. Si luna non fuisset pernox, nec adeo ei vicina ultimo, tum noctes extitissent serenæ perfecto adhuc diutius nempe ad 12 Sept. usque illum observassem: prout ex ejus Altitudine Meridiana, motuque diurno, quem in ultima observatione exercuit, satis superque patet.
De Capite hæc notandum habeo, quod initio, quoad diametrum, longe minus quam ultimo; e contrario initio longe lucidius, quam circa finem extiterit; nullos tamen distinctos & fulgentes nucleos, prout in plurimis videbamus nobis obtingit exhibuerit, sed confusam materiam, & circa finem multò tenuiorem Jure hic Cometa (cum plerumque absque omnibus cauda visus) inter sidera Comata, vel crinita, sive inter Barbata & Hircos refertur. Nam non nisi ad 18 Aug. brevissimam & dilutissimam Comam sursum versus exporrigeret; quæ postmodum vero omnino evanuit.
Quibus & quam diutissime valeas, Amice plurimum Honorande, animitus praecor; nihil potius exoptans, quam ut possim gravioribus quibusdam studiis, pro meo modulo a deo concepso, in Astronomia commodum, ac incrementum Astrophilis inservire. Dabam Gedani Anno a nato Christo 1683 st. n. ipso die Æquinoctij Autumnalis, Sole existente in Meridie alto 35 27' Quad: parv. Orich.
Tuus.
cx Animo
J. Hevelius.