An Extract of a Letter from Senior Ciampini, to Dr. Croon, concerning a Late Comet Seen at Rome

Author(s) Senior Ciampini
Year 1685
Volume 15
Pages 3 pages
Language la
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

An extract of a Letter from Senior Ciampini, to Dr. Croon, concerning a late Comet seen at Rome. Novus Cometes nuper coelo visus est à lynceo oculo Abb. Blanchini discipuli Cl. Geminiani Montanarii. Cometes parvus quidem sed in sua orbita regularis apparuit, lumine tenui, & tanquam stella tuberculata, at tubo optico exceptus luminosior. Observationes habes hic junctas & habitas domi optimi Prælatis Vettori, viri sapientiae & doctrinarum amantissimi, ut & illis omaifariam refertissimi. 1684, die 30, Junii St. n. Cometa primum mihi visus est, in grad. 9 cum aliquibus minutis Librae, Latitudo ejusdem Borealis fuit graduum octo & aliquot Minutorum, quae nondum satis certo determinare potui ex Observationibus, Gradus tamen tam Longitudinis quam Latitudinis extra Aleam Dubitationis est. Julii die Cometæ Longitudo, Latitudo Bor. | Julii die | Cometæ Longitudo | Latitudo Bor. | |-----------|-----------------|---------------| | 1 | 11.18 | 13.12 | | 2 | 13.16 | 17.57 | | 3 | 14.58 | 22.12 | | 4 | 16.45 | 25.40 | | 5 | 18.30 | 28.50 | | 6 | 19.50 | 31.34 | | 7 | 21.07 | 33.54 | | 8 | 22.20 | 36.06 | | 9 | 23.32 | 38.00 | | 10 | 24.42 | 39.40 | | 11 | 25.44 | 40.49 | | 12 | 26.38 | 41.58 | | 13 | 27.23 | 43.05 | | 14 | 28.32 | 44.09 | | 15 | 29.49 | 45.12 | | 16 | 30.58 | 46.20 | | 17 | 02.08 Scorpii | 46.40 | Quatuor Quatuor ultimae meliori Indigent Calculo, nam aliquis fortasse minutorum Error Irrepsit; alias etiam non-nullas habeo diei 18 & 19, quae cum nudo Oculo habitae sint, abludere fortasse pluribus minutis si eas nunc at-ferrem. Postremis hisce Noctibus, cum jam fenececente Luna stellarum etiam minorum fulgor se proderet, Cometam quoque languentem prospecti prope Lemniscos coronae: eas proferam cum omnes in ordinem ut par est suum Redegeo. Observatio diei primi Julii accuratissima est, Cometa enim in Telecopio apparuit una cum Stella Virginis qua Bayero inscribitur α & accidit sub Cingulo septentrionalis partis primae. Observationes sequentes usque ad diem quintam satis certae haberi possint; omnium tamen Certissima est Observato diei textae, qua die Arcturus in tubo optico simul cum Cometa conspiciebatur. Die pariter 14, Cometa & stella x in Colorrobo Bootis ceu Venabulo subtter humerum uno intuitu detegebantur. Aliæ Observationes etiam satis accuratae sunt,