Observationes Aliquot Rariores de Morboso Liene, à Spectatissimo Domino D. Nehemia Grew, M. D. ac R. S. Socio Cum Eadem Societate Communicatae
Author(s)
D. Nehemia Grew
Year
1686
Volume
16
Pages
3 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
Observationes aliquot rariores de Morboso Liene,
à Spectatissimo Domino D. Nehemia Grew,
M.D. ac R.S. Socio cum eadem Societate
communicatæ.
Domini Thomæ Sedgwick Mercatoris Londinensis
Filia, decimo quarto suæ ætatis anno ad Operum acu-
pitrorum Magistrum se erudicendam contulit. In
quibus adeò mirè fuit Indolis, ut iis solis totos dies, eoque
ferè continuos, per biennium insumeret. Hinc Melancholi-
cum Temperamentum connatum in morbosum transit: cui
Pallor, Inappetentia, Mensum defectus, atque Tussis co-
mitabantur. Et post tres annos, gravisius Dolor, in si-
nistro infimoque Latere, qui ad extremum usque diem per-
stitit, Anno autem etatis vicesimo ineunte, ex Febre obiit.
In aperto Cadavere, Pulmones, Jecur reliquaque Viscera,
excepto solo Liene, sana inveni. Hoc vero mirum in mo-
dum auctum & tumefactum; nempe crassum supra duos
dígitos; quatuor latum; longum prope decem. Ita ut, cum
Lien Humanum, quoties rectè habet, vix quinque uncias
pendeat; in hac Virgine, quinque & viginti superabat.
Et cum hoc Viscus, sicubi agrotet, Tumoribus schirrosis &
subnigris plerumque indurescat; hic è contra, tota ejus
substantia putrescens, quendam emittebat fæorem; mollis-
que adeò fuit ac digitis palpantibus dissolubilis, ut videretur
quasi grumosus sanguis; atque altera pars à prehensâ alterâ,
etiam suo pondere disrumpetur. Nihilominus, tam exte-
riùs quàm intus, rubicundo floruit colore, neque ullo Apo-
stemate, aut materia verè purulentâ infectebatur.
Ex solitariis Instantiis, non est Sapientis δογματικόν.
Licet tamen ut paulisper inquirendo philosophemur.
In hoc Casu, ista Tria sunt consideranda, viz. Vitae genus, Aetas, Etatisque Periodus.
Primò enim à tam diurna exercendi desuetudine, vix potuit non evenire inaequalis Alimenti distributio. Quemadmodum itaque Ossa, & sape Viscera, ex inepta Nutritione, supra modum augentur in Rhachitide: pariter & hic Lien, ex eodem Nutritionis vitio, videtur ampliorem molem accepisse.
Precipue, cum secundo, hæc vitae consuetudine usu est illa Virgo, non in provectioni etate, sed florente adhuc adolescentia. Exercitia enim necessaria sunt, etiam ad debilis nutritionem: multò magis ad partium aquale Incrementum.
Tertio, & in illa ipsa etatis periodo, quæ Menses primo effluere solent. Quibus inde suppressis, vel multùm immunitis, ille sanguis, quem desidiosa Natura omittit eliminare per consuetas vias, ex parte in Lienem, quasi quoddam diverticulum, rejiciebatur.
Corollarium. Virginibus, nimia Exercitiorum intermissio, inprimis circa finem secundi, aut principium tertii etatis Septenarii, pessima.
An Account of a Book. Osteologia Nova, or some Observations of the Bones, &c. Communicated to the Royal Society, in several Discourses, Read at their Meetings, by the Learned and Accurate Author, Clopton Havers, M.D. and R.S. Soc. Lond. 1691, Octavo, for Sam. Smith.
The Author offering to give some Account of the manner, in which the Bones are first formed, supposes, that they, as all the other parts of the Body, are formed in the Egg before the Female is impregnated, and that the Seed of the Male does only put those Particles, which