Emendationes & Notae in Tria Loca Vitiose Edita in Textu Vulgato Naturalis Historiae C. Plinii, per E. Halley
Author(s)
E. Halley
Year
1686
Volume
16
Pages
7 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1683-1775)
Full Text (OCR)
Emendationes & Notæ in tria loca vitiose edita in Textu vulgato Naturalis Historiæ C. Plinii, per E. Halley.
Dissertationes Criticas non hujus loci esse nonnullis forsan videbitur: attamen cum C. Plini Historia Naturalis à Mendis quam plurimis, quibus incuria scriptorum ubiq; fere scatet, repurgata, hastenus inter desiderata sit; cumq; Liber iste inter Veterum Scripta Philosophica longe nobilissimus habeatur, haud abs re erit, nec veritatis studiosis injucundum, uni vel alteri loco ex obscurioribus lucem affere, ac si fieri possit genuinum Authoris sensum restituere. Etenim licet R. P. Harduinus in elegantissima editione Plinii, collatis Codicibus MSS. plurima vitiata correxerit; nonnulla tamen intacta praetermissit, quaedam etiam tentata ad mentem suam se non assaequi posse ingenue fatetur. Loca vero quae a nobis emendata speramus hac sunt.
I. Defectus (Solis & Luna) ducentis viginti duobus mensibus redire in suos orbes certum est. Plin. Lib. 2. cap. 13. Sic apud omnes libros impressos legitur, sic apud Harduinum, cum tamen revera non detur talis Periodus motuum Lunarium, quocung; sensu mensis hi capiantur. Nam si Menses sint Solares, quorum duodecim Annum conficiunt, 222 Menses sunt Anni octodecim cum dimidio, quibus exactis Luna non revolvitur nec ad Solem, nec ad Nodos suos. Deinde si Menses hi sint Lunares Synodici, sive revolutiones Luna ad Solem, quorum singuli sunt 29d. 12h. 44'. 3", tum Menses 222 constituent annos XIIIX sublatis totidem diebus, emensq; hoc temporis spatio post Eclipsei aliquam, Luna nunquam deficit, sed Umbrae Terræ illibatam preterit. Egregia autem motuum Lunarium Periodus absolviatur mensibus 223, nempe qua Luna ad Solem & ad Nodum eundem satis accurate revolva- tur, ac parum abit ab eodem ad Apogaeum suum respectu, atq; insuper paucis tantum gradibus ab eodem Cali puncto distet. Ita ut post intervallum hoc, Eclipsei revera rede-
cant in orbem, ac repetito ordine invicem sequute tam quantitate, tam ceteris circumstantiis per omnia similes sint; nec dubium quin de hac periodo locutus fuerit Plinius, ac legendum esse Ducentis viginti tribus Mensibus.
Hac emendatione coram Societate Regia propostâ, Vir undecimquattuor doctus ac nuper Societatis Praeses ac decus eximium, D. J. Hoskyns Eques Barronettus, solita suâ sagacitate, suspicatus est olim scriptum fuisse numeralibus Romanis CCXXIII, sed in Codice aliquo posteriori unde forsan transcriberentur catari, vetustate vel casu periisse ultimum I, quod quidem ita se habere deinde compertum est, cum tam in Codice MS. Chiffletiano, teste Dalecampio, tam in MS. Regia Societatis et Bibliotheca Norfolciana satis vetusto, scriptum reperiatur CC.XXIII,
Periodus autem ista egregios praestat usus in predicendo Lunae motu, tam in Eclipsibus quam alios: Quicquid enim erratum est in calculo aliquo loci Luna, etiam post absolutos ducentos viginti tres Menses Lunares, denno errabitur. Atq; ex observatione aliquâ cum calculo comparata, tuto concludere licet Lunae locum futurum, post exactum hoc intervallum, etiam ubi Numeri Astronomici praestantissimi ultra quadrantem gradus à Calo aberrant; id quod multoties expertus sum cum accurato consensu. Sed Astronomicis immisceri non ex instituto praesenti est, praesertim cum argumentum hoc peculiarem tractatum jure optimo sibi vindicet, cuq; etiam scribendo allaborare, si modo vacaverit, mihi in animo est.
Duo vero sunt qua hac occasione pratermittenda non censeo. Primo, Sphalma illud notabile quod in Notis suis ad hunc Locum admisit R. P. Harduinus Tom. I. Pag. 159. his verbis. Sunt autem Menses 222 Lunares, anni ferre Solares octodecim, cum Septem Mensibus & semisile. Totidemq; Mensibus ad eandem Cæli partem regreditur unde digressa est (Luna,) cum Solem interpositu suo terris occultavit. Etenim 222 Menses Lunares non conficiunt XIIIX Annos Solares integros, ut dictum est, multo minus
nus cum septem Mensibus & semisse adjunctis; deinde perpe-
ram dicitur Lunam regredi ad eandem Celi partem unde di-
gressa est, post completam periodum quam supponit; etenim ipse
exemplis qua citat satis comprobavit in opposita Celi parte
contingere Eclipses suas, nempe Octobri & Aprili, ad
signa Tauri & Scorpionis. Deniq; ex iisdem exemplis
constat, intervallum istud Eclipsium sibi respondentium non
7 mensibus, sed 6 tantum Annos XLIX superare. Est
autem praedicta periodus non 222 Mensium Lunarium sed
229, eaq; completâ certis conditionibus Luminaria defectu
patiuntur, sapius vero absq; Eclipse pratervehitur Luna.
Unde subest mirare quo pacto vir alias literatus tampaucis ver-
bis tot absurdas ac secumpugnantia simul conglomerare potuerit.
Secundo loco annuere libet hanc Periodum Chaldaicis olim
Astronomiae repertoribus Saron dici, qua voce utitur Dio-
dorus Siculus ad designanda veterum Regum tempora; Vox
vero ista scriptoribus antiquis aequo ac modernis parum cog-
nita ac varie exposta est. Suidas vero, in loco apud Li-
bros impressos vitiatum, (quemq; nuper ex MS. Vaticano re-
stituit Vir admodum Reverendus Pearsonius Episcopus
Cestriensis in doctissima suâ Symboli Apostolici Expositione)
rectius, saltem probabilius catenis, rem tradit his verbis,
Σάρος μέσον ἐκ ἀριθμῶν ὁδὸς γαλάξιος ὁ Ἀβραμ ἐπὶ τῆς ποι-
ῶν ἐναυτῆς βοηθεῖ ἐκ τῆς ἡλίου ἑφον. εἰσὶ ὁ σύργα
ποιὲι μήνας σεληνιακῶν ὅμως, οἷον γίνονται ἐν ἐναυτοῖς ἐ
μίων ἐξ. hoc est, Sari mensura & numerus apud Chald-
æos, etenim 120 Sari constituunt annos 2222 juxta Chal-
dæorum calculum, nempe Saros constat ex 222 mensibus
Lunaribus, qui sunt 13 Anni cum sex mensibus. De-
sunt autem in impressis Codicibus verba ἐκ τῆς ἡλίου ἑφον.
εἰσὶ ὁ σύργα ποιὲι μήνας σεληνιακῶν ὅμως. Unde tur-
bato sensu locus iste inexplicatus mansit. Vide Pearsonii
Expos. Symb. Apost. Edit. Lond. 1683, Fol. 59. Quod
vero hic scribatur ἐκ τῆς ἡλίου ἑφον fortassis ex eo fluxit, quod
ex Plinio, etiam Suidà vivente corrupto, desunt poterat i-
ste numerus. A Chaldaicâ vero voci significante capi-
inchoavit, vox ista Saros derivari videtur; quasi sit principium renovatae periodi Eclipsum. Sed hæc Linguarum Orientalium peritioribus relinqu.
II. Jecur maxime vetustatis patiens centenis durare annis obsidionum exempla prodidere, Plin. lib. 11. cap. 37. ubi de visceribus tractatur: sic legitur in impressis, sic in MS. Lugdunensi, idq; manifesta mendæ: Nullo enim modo concipi potest fecoris per centum annos durationem ex obsidionibus probari posse. Sed locus hic collatis plurium MSS. lectionibus variis, apud omnes vitiatus reperitur, testé Harduino qui prater Lugdunensem hæc citat.
In Vaticanis No. 1950, 1952, Legitur hoc syrio tum exempla prodidere.
In Reg. 1. Colb. 1, 2, & Parisino. hoc syrio cum explenda prodidere.
In Reg. 2. obsidione cum explenda prodidere.
In Reg. 3. obsidione cum exempla prodidere.
His adde MS. Norfolcianum praedictum, ubi invenitur hoc syrio cum exempla prodidere.
Ex quibus omnibus sensus non liquet, ac post plurimi conamina irrita, etiam Harduinus vulgatas editiones sequitur, cum illi non constaret quo pacto emendari deberent.
Ad hujus tamen obscuri loci illustrationem nos operam dedisse non pænitet, cum scilicet intra duorum verborum ambiguitatem rem clausisse videamus. Primo autem considerandum venit, que de fecoris duratione dicta hic sunt, vel ad fecur humanum vivens; vel ad fecur aliquo modo coctum vel conditum, ac in usum ventris per longum tempus repositum pertinere: neque tertium excogitari posse. Itaque, si de fecore vivente sermo fit, non nisi ex valde Senibus exempla fecorum post centum annos integrorum adduci possint, ac si hoc modo sumatur, legendum esse hoc seniorum exempla prodidere. At si de fecore cocto & exiccato dicatur, non nisi ex fecore in Conditoriis post centum annos reperto probari possit: cumq; Conditoria subterranea & operta, frugibus aliisq; rebus per longum tempus conservan-
di Idonea, à Varrone, Columella & Curtio, ac quod magis est, à Plinio ipso lib. 18. cap. 30. Siri appellantur, legi oportet Hoc sirorum exempla prodidere. Utroq; modo integer & probabilis est sensus; ac juxta MSS. plurimos habetur hoc siriotum vel sirioncum, quod quidem multo propius ad verba hoc seniorum, vel hoc sirorum accedere videtur, quam vulgatus istud obsidionum, proculdubio ex eisdem literis, in Codice quodam primario, vel male scriptis vel vetustate obtritis corruptum.
Hic vero obiter notare licet hos decem MSS. ab eodem primario Codice olim transcriptos fuisse, vel mediate vel immediate, cujus in hoc loco vitium quocumq; modo ortum, in prolem suam, ut ita dicam, premanavit. Unde patet quali & quim severo examini, ne dicam internecioni, libri omnes subjecti fuerint, cum nec Plinius ipse per orbem Romanum celeberrimus ac toties transcriptus, nisi unico exemplari caelo conservato, Barbarorum vel ipsis Barbaris astutius literatura infestorum manus effugeret.
III, Syriation & vomicas vulvae curavit illa. Plin: lib. 20. cap. 14, quo de Herbarum quarundam virtutibus agitur: hoc vero in loco de Menthae viribus medicinalibus tractatur: ac enarranto ejus usu ad fistendam Lactis coagulationem, deinde Hippocratis verba refert, quod Semen genitale densari vel increasescere cohibeat, vel etiam dissolva; quo dicto, statim sequuntur hæc Verba Syriation &c. Hippocrates autem quem hic sequitur Plinius, quiq; in Catalogo Authorum pro Libro XX reperitur, hæc habet, Μυριν ἀπογίνεται καὶ ἐρέεται, καὶ ἐμέτερος ἰσχνος: καὶ ὑδ πολλάκις ἐν τοῖς, ἢ σωθεν ἀντὶ τῆς ὁσι ἐστὶ ἐρέειν, καὶ ἐντυπεῖν καλύπτει. de Dieta lib. 2. cap. 26. Mentha Calsacit & urinam ciet & vomitus sistit; ac si quis sæpe comedat, semen genitale ejus colliquesfacit ut diffluat & arrigere prohibet. Quocumq; vero arrigere prohibent ad compescendum Satyriasin morbum proprie adhibentur, itaq; legendum videtur Satyriasin & vomicas Vulvae curavit illa. Atq; hæc nostra suspicio duplici modo confirmari videtur, primo quod
Syriation & Satyrias in tisdem fere literis scribantur, neq; multum transpositis: deinde quod particula ista & Copulativa potius videatur, ac Syriation morbi nomen in Accusandi caso innuat; quam quod pro etiam Intendendi Adversarium ponatur, ac Syriation sit nomen Medici cuiusdam obscuri. Voce vero Vomica hic peculiariter utitur Plinius, non pro Apostemate, sed pro fluore quodam Uteri, id quod ex alio Plinii dicto patet. Est lapis in Venis cujus Vomica liquoris externi Argentum vivum dicitur, venenum rerum omnium. Lib. 33. cap. 6. Ubi Vomica pro fluore è Lapide manante dicitur. Quod autem Mentha has etiam vitres habeat, audiamus Raium nostrum Botanicorum praestantissimum, Hist. Plant. pag. 532. Mentha Menses & album Mulierum profluvium efficaciter compescit. An vero de alio quodam Mulierum effectu hac Plinii verba capienda sint ad Medicos referendum est.
An account of the Measure of the thickness of Gold upon Gilt-Wire, together with a demonstration of the exceeding minuteness of the Atoms or constituent Particles of Gold; as it was read before the R. Society, by E. Halley.
What are the Constituent parts of Matter, and how there comes to be so great a diversity in the weight of Bodies to all appearance equally solid and dense, such as are Gold and Glass, (whose specific Gravities are nearly as 7 to 1) seems a very hard question to those that shall rightly consider it: For from unbounded experiment, Gravity is in all Bodies proportionable to the quantity of Matter in each, and there is no such thing as a propension of some more others less, towards the Earths Center; since the Impediment of the