Observatio Mercurii Sub Sole Visi, Ultimo Octobris 1690. Stil. vet. Habita Noribergae ab Astronomo Accuratissimo Johanne Phil. Wurtzelbaur, Atque ab Codem Cum Reg. Societate Communicata

Author(s) Johanne Phil Wurtzelbaur
Year 1686
Volume 16
Pages 4 pages
Language en
Journal Philosophical Transactions (1683-1775)

Full Text (OCR)

Punctum or place of nourishment: Else I do not see why they should not be adhering to the Womb from the first Conception, or why (as I have said) many hundreds of them are not conceived and formed together, &c. Observatio Mercurii sub Sole visi, ultimo Octobris 1690. Stil. vet. habita Noribergæ ab Astronomo accuratissimo Johanne Phil. Wurtzelbaur, atque ab eodem cum Reg. Societate communicata. Mercurius sub Sole inque ejus disco, hoc seculo vix aliquoties ope Telescopii, ante hujus inventionem autem ab orbe condito nusquam gentium observatus est. Sub fineem Octobris labentis hujus anni denudò observandum ex. Tabb. Rudolphinarum calculo celeberrimi Logistæ predixerunt. Cum vero nemo qui delicias Uraniae vel primis degustarit labris, rarissimum hujusmodi & jucundissimum Phænomenon contueri non summa aviditate exoptaret: eo ipso & ego invitas illi observando invigilate decrevi, nihil morans, quod caelum jam ab aliquot septimanis nube serè continua obductum vix aliquid spei successus optati concederit: Precedentis equidem diei vespera noctisq; primordia nubes aliquantulum dissiparunt, sed nox adulta Cælum ab omni parte denudò obvelavit, ut hora ante Solis exortum totum obductum extiterit, nec ipsumet Sol jam satis elevatus suis radiis invisos hosce vapores penetrare valuerit: Paulò vero postquam Zephyri à parte occidua Horizontem repurgare capebunt, ingruent illinc serenitas addidit animum, ut voti competere ne futurum haud amplius desperaverim; nubes eiam in plagâ orientali retro cedere, & ad Horizontem constipari videns, Tibum illò ubi emersio Solis è nebulis expectanda erat direxi; direxi; & postquam emergens ejus discus ad tabulam observatorem affluerat, illum superne macula quadam mediocri affectum animadveri, quam etiam nisi presentia Mercurii expeclanda fuisset, nec illa motum suum satis ezy lentem acceleravisset, pro solari arripuisse. Sed utnam paulò citius Sol è nebulis evasisset, ut Mercurii viam itinerariam & angulum orbita ejus cum Ecliptica notare licuisset; nam distantiam vix ultra dimidium à limbo digitum jamjam exiturum deprehendimus: accessit etiam aurè haud satis defecatae incommodeum. Discus enim Solis ceu trans undam lupidissimam apparuit, ideoque limbum & ipsi approperans Mercurii corpus ob undulationem terminis praecisis cernere non licuit: tandem cum limbi mutuo contactu se stringerent, in confinio lucis solaris exiens Mercurii corpus opacum rotunditatem suam, quam antea sub figura oblonga ostenderat, recuperavit; ita ut ejus diameter majori pristina Ellipseos diametro fere aquaretur: & postquam limbus uterque ad minutum fere sibi invicem adhaeritare viderentur. H. 8. Min. 36. Oscillatorii nostri Mercurius totus disco exiisse observatus est. Reliqua momenta & quae pro correctione eorum notabantur Culminations & Altitudines Tabella sequens exhibet. Mercurius Mercurius in Sole observatus Noribergæ A. C. R. 1690. Die ult. Octob a Job. Phil. Wurzelbaur. Temp. Horol. Tempora Supputata Oscillat. H. M. S. Die 30 Octob. P. M. H. M. S. 6 32 Culminat os Pegasi 6 28 45 9 00 Culm. Cap. Andromedae 8 52 17 9 04 Culm. Jupiter. Die 31 Octob. A. M. 6 30 Caēlum undiq; nubibus obductum ut 7 30 Solis exortus observari nequirit. 8 00 Nubes ob occasu vers. Ortum propelluntur, & vi Ventorum ibid. ad Horizontem constipantur. 8 30 Sol è nubibus emersit, Mercurius in disco ejus supernè in Tab. observatoria, à Verticali ad dextram (reverā ad levam) distans plus quam dim. dig. a limbo exiturus apparuit. 8 36 Mercurius postquam undulanti limbo Solis ad Min. temporis adhaerat, exit ad 14° à Zenith septentrionem versus. H. M. S. H. M. S. 8 49 Altitudo Solis 10 05 8 38 38 8 59 Alt. Solis 11 10 8 47 48 9 07 Alt. Solis 12 10 8 56 24 9 50 Alt. Sol. 16 28 9 38 07 11 01 Alt. Sol. 21 31 10 56 32 Ratio diametrorum Solis & nuclei Mercurii, dum Lucido Solis disco immorabatur, quantum per auram haud satis defecatam coniici poterat, erat ut 1000 ad 8½. Postea quam ad limbum Solis pervenerat, ejusq; limbo undulanti ad Minutum ferè adhesitārat & genuinam rotunditatem suam (qua ante ex luce Disce Solaris formam quasi ellipticam mentiebatur) recuperārat, erat ut 1000 ad 12¾.