Eclipsis Lunaris Anno 1676, Die I. Januarii Mane Observata Gedani
Author(s)
Johanne Hevelio
Year
1676
Volume
11
Pages
3 pages
Language
la
Journal
Philosophical Transactions (1665-1678)
Full Text (OCR)
Eclipsis Lunaris
Anno 1676, die 1. Januarii mane observata
GEDAN
à Johanne Hevelio.
Hanc Eclipsin Lunæ calo admodum sereno observare obtegit, sic ut ipsum initium, tum etiam 12 phases crescentes, ad maximam usque obscurationem ex voto deprehendere & describere licerit; post maximum autem defectum nubes supervenire, adeo ut non nisi duas phases decrescentes, 14 & 15, annotare, & quidem vix satis accurate, poterimus; exindeque finem etiam minime conspicimus. Optandum quidem fuisse, caelum continuò extitisse serenum, quo stellulam illam fixam, horâ 4. 11'. 45". à limbo Luna inferiori & orientali distantem, exactè observare licuisse; sed nubes pariter illam postea nobis eripuerunt. Quantum conjicere datur, si non à parte Australiori Lunæ omnino tecla est, haud procul tamen à limbo Luna inferiori incescit: Sed de hocce phænomeno aliis, quibus caelum magis suet propitium, aliquid certius indicabunt. Noratu dignum in hæc Eclipse praeprimis extitit, quod penumbra ab hora statim 2. 36'. 40". inceperit. Nam eà parte ad M. Baronium, & Sinum Apollinis eo tempore jam paulò obscurior Lunae limbus videbatur; qua penumbra deinde successice densior evasit, ita ut hor. 3. 8'. jam satis notabilis extiterit. Ipsum verò initium Eclipseos primum horâ 3. 30'. hic Gedani contigit; cum tamen juxta calculum Rudolphinum sere 16' citius incidere debuisse. Pariter quantitas Eclipseis ad integrum digitum minor extitit, quàm calculus eam promiserat. Quippe non nisi 3½ dig. observata, ut ut calculus eam 4 dig. 25'. ostenderit. Quae discrepantia ut satis evidens est, sic Tabulas multà adhuc correctione indigere ostendit. De cetero, in hæc Eclipse quoque probè notandum est, quòd omnes Sectiones nunquam Montem Porphyritem omnino texerint, sed ille per totam durationem, etiam in ipsâ maximâ obscuratione, in ipsò umbrae limbo conspicuus persisterit: Deinde, quod duante Eclipse horâ 3 46' ingens halo Lunam cinxerit.
Observatio.
Observatio Eclipsei Lunaris
Anno 1676, die 1. Januarii mane habita
G E D A N I.
| Tempore ex Altitud. Correctio. | Altitudines Fixae Nomina Fixarum. | Ordo Phasium. |
|-------------------------------|----------------------------------|---------------|
| Hor. | | Per quas misculas transiverint Umbrae Sectiones. |
| 2 28 | 3° 26.12° Dextr. humeri Ori. | Ad Montem Baronium. |
| 2 33 | 2° 25.35° Dextr. humeri Ori. | Penumbra densior. |
| 2 36 | 4° Initium Penumbrae. | Densa penumbra. |
| 3 8 | 1° Initium Eclipseos. | Densissima penumbra. |
| 3 16 | 3° Initium Eclipseos. | Ad Sinum Apollinis. |
| 3 24 | 2° Initium Eclipseos. | Per M. Alabast. & Sin. Hy. |
| 3 30 | 0° Initium Eclipseos. | Ad Sinum Apollinis. (perbor.) |
| 3 36 | 2° Initium Eclipseos. | (Majorem. |
| 3 42 | 5° Initium Eclipseos. | Per M. Baron & L. Nigr. |
| 3 45 | 2° Initium Eclipseos. | Per Ins. Ophiusam. (Min. |
| 3 46 | 3° Initium Eclipseos. | Ad M. Porphyri & L. nigr. |
| 3 52 | 1° Initium Eclipseos. | Per M. Porphyri & M. Serr. |
| 3 59 | 1° Initium Eclipseos. | --Porphyri & M. Carp. |
| 4 7 | 45° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | (Macroceram. |
| 4 11 | 45° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | Per Ins. Cors. M. Arg. & M. |
| 4 12 | 1° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | Per M. Porphyri & L. Lac. |
| 4 18 | 5° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | (Trasimenum. |
| 4 26 | 0° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | Ad Sinum Apollinis, M. Christi, & Ins. Macr. |
| 4 34 | 0° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | Lucida Lyra. |
| 4 43 | 2° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | Lucida Lyra. |
| 4 56 | 2° Stellula distab. in limb. 36' vel 40'. | Lucida Lyra. |
Penumbra.
Penumbra ponè evanuit, quoad conjicere potuimus ob nubes.
An